Humanitext Reader

西塞罗 · 为斯考鲁斯辩护 §6-15

撒丁岛妇人死因传闻与对控方证人的揭露

第 2 段,共 6 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗介绍了撒丁岛关于该妇人死因的两大传闻(因嫉妒自杀或被阿里斯买凶谋杀),借此揭露控方证人极度丑恶的私生活,并猛烈抨击他们作为证人的可信度。

§6sed refugit statim nec de pudicitia plura dixit veritus, credo, ne quem inridendi nobis daret et iocandi locum.
但他立即退缩了,没有再多谈贞操,我以为,他是害怕给我们留下任何嘲笑和打趣的把柄。
constat enim illam cum deformitate summa fuisse, tum etiam senectute.
因为众所周知,那个女人不仅面貌极其丑陋,而且年纪也已老迈。
qua re quae potest, quamvis salsa ista Sarda fuerit, ulla libidinis aut amoris esse suspicio?
因此,不管你口中那个撒丁岛女人多么风趣,又怎会产生任何情欲或意中之嫌?
§7ac ne existimes, Triari, quod adferam, in dicendo me fingere ipsum et non a reo causam cognoscere, explicabo tibi quae fuerint opiniones in Sardinia de istius mulieris morte—nam fuerunt duae—quo etiam facilius §8te dixi, libidinosam atque improbam matrem infami ac noto adulterio iam diu diligebat.
特里阿里乌斯,免得你以为我所提出的这些是在发言中自己编造的,而不是从被告那里了解案情的,我将向你说明撒丁岛上关于那个女人之死有哪些舆论——因为有两种舆论——从而你也能更容易地…… ……我对你说过,他长期以来通过臭名昭著且人尽皆知的通奸,爱慕着自己那个放荡而邪恶的母亲。
is cum hanc suam uxorem anum et locupletem et molestam timeret, neque eam habere in matrimonio propter foeditatem neque dimittere propter dotem volebat.
由于他害怕自己这个年迈、富有而又麻烦的妻子,他既不想因为她的丑陋而维持婚姻,也不想因为持参金而与她离婚。
itaque compecto cum matre Bostaris consilium cepit ut uterque Romam veniret; ibi se aliquam rationem inventurum quem ad modum illam uxorem duceret confirmavit.
因此,他与波斯塔尔的母亲串通,制订了一个两人都去罗马的计划;他向她保证,在罗马他会找到某种方法娶她为妻。
§9hic opinio fuit, ut dixi, duplex, una non abhorrens a statu naturaque rerum, Arinis uxorem paelicatus dolore concitatam, cum audisset Arinem cum illa sua metus et fugae simulatione Romam se contulisse, ut, cum antea consuetudo inter eos fuisset, tum etiam nuptiis iungerentur, arsisse dolore muliebri et mori quam id perpeti maluisse.
舆论如我所说有两种。 一种与事理的常态并不相悖:阿里斯的妻子因丈夫豢养情妇的痛苦而受到刺激,当她听说阿里斯打着恐惧和逃跑的幌子与那个女人一同前往罗马,以便在他们先前的私通之外进而结为连理时,她因女人的嫉恨与痛苦而心如刀割,宁可选择死亡也不愿忍受这一切。
§10altera non minus veri similis et, ut opinor, in Sardinia magis etiam credita, Arinem istum testem atque hospitem, Triari, tuum proficiscentem Romam negotium dedisse liberto ut illi aniculae non ille quidem vim adferret—neque enim erat rectum patronae—sed collum digitulis duobus oblideret, resticula cingeret, ut illa perisse suspendio putaretur.
另一种同样不无可能,而且依我看在撒丁岛上更为人所信:特里阿里乌斯,你那位身为证人兼宿主的阿里斯,在动身前往罗马时,给他的释奴交代了一项任务:并非要对那个老妇人施加暴力——因为对女主人这样做是不对的——而是用两根手指勒紧她的脖子,并用细绳缠绕,好让人以为她是自缢身亡。
§11quae quidem suspicio valuit etiam plus ob hanc causam quod, cum agerent parentalia Norenses omnesque suo more ex oppido exissent, tum illa est a liberto suspendisse se dicta.
这一嫌疑因以下原因而变得更加确凿:当诺拉人举行祖先祭,所有人按习俗离开城镇时,那个释奴随即声称老妇人自缢了。
discessus autem solitudo ei qui patronam suffocabat fuit quaerenda, illi quae volebat mori non fuit.
然而,人们离去后的幽静,本该是那个勒死女主人的人所需要寻找的,而对于那个一心求死的妇人来说,根本无需寻找这种幽静。
§12confirmata vero suspicio est, quod anu mortua libertus statim tamquam opere confecto Romam est profectus, Aris autem, simul ac libertus de morte uxoris nuntiavit, continuo Romae matrem illam Bostaris duxit uxorem.
而这一怀疑得到了证实,因为老妇人一死,那个释奴就立刻动身前往罗马,仿佛大功告成一般;而阿里斯在释奴一报知妻子的死讯后,便立刻在罗马娶了波斯塔尔的母亲为妻。
§13en quibus familiis quam foedis, quam contaminatis, quam turpibus datis hanc familiam, iudices.
诸位审判官,看啊,你们将这高贵的家族置于何等丑恶、何等肮脏、何等卑鄙的家庭对立面!
en quibus testibus commoti, de quo homine, de quo genere, de quo nomine sententias feratis, obliviscendum vobis putatis? matrum in liberos, virorum in uxores scelera cernitis, crudelitate mixtas libidines videtis immanis; duorum maximorum criminum auctores, quibus criminibus haec tota apud ignaros aut invidos infamata causa est, omni facinore et flagitio deformatos habetis.
看啊,受到何种证人的挑动,你们难道认为自己应当忘记正对什么样的人、什么样的家族、什么样的名号做出判决吗? 你们看到了母亲对子女、丈夫对妻子的罪行,看到了与残忍交织在一起的滔天情欲;你们眼前的,正是那两项最大罪名的始作俑者——正是这些罪名让这整个案子在无知或嫉妒之人中蒙受恶名——他们已被每一种罪行和耻辱弄得面目全非。
§14num igitur in his criminibus, iudices, residet etiam aliqua suspicio? non perpurgata sunt, non refutata, non fracta? qui igitur id factum est? quia dedisti mihi, Triari, quod diluerem, in quo argumentarer, de quo disputarem; quia genus eius modi fuit criminum quod non totum penderet ex teste, sed quod ponderaret iudex ipse per sese.
诸位审判官,那么在这些指控中,难道还残留着任何疑点吗? 难道它们没有被彻底洗清、驳倒、粉碎吗? 那么,这又是如何做到的呢? 因为,特里阿里乌斯,你给了我予以澄清、进行论证、展开辩论的材料;因为这些罪名的性质属于那一类,即它们并不完全取决于证人,而是需要审判官自己亲自去衡量。
§15neque vero, iudices, quicquam aliud in ignoto teste facere debemus nisi ut argumento, coniectura, suspicione rerum ipsarum vim naturamque quaeramus.
诸位审判官,事实上,面对来历不明的证人,除了通过论据、推测和对事实本身疑点的考量来探求其力量和本质之外,我们不该做任何其他事情。
etenim testis non modo afer aut Sardus sane, si ita se isti malunt nominari, sed quivis etiam elegantior ac religiosior impelli, deterreri, fingi, flecti potest; dominus est ipse voluntatis suae, in quo est impunita mentiendi licentia.
因为证人——不仅是阿非利加人或(如果他们更喜欢这样被称呼的话)撒丁岛人,而且任何即使是更温文尔雅、更有信仰的人——都是可以被唆使、被恐吓、被塑造、被扭曲的;他自己就是他个人意志的主宰,在他身上存有不受惩罚而撒谎的自由。

词汇与语法注释

  1. §6veritus, credo, ne quem inridendi nobis daret et iocandi locum — 由分词 veritus(具有主动意义的异动词分词)引导的 ne 从句是伴随表示恐惧的动词或分词的宾语从句,意为“害怕……”。inridendi 和 iocandi 是属格动名词,修饰名词 locum。
  2. §7ac ne existimes, Triari, quod adferam, in dicendo me fingere ipsum... explicabo — 带有现在虚拟语气 existimes 的 ne 从句是修饰主语动词 explicabo(将来时)的目的副词从句(“免得你认为……,我将说明”)。quod adferam 是省略了先行词的关系从句(“我所提出的事”)。
  3. §10ut illi aniculae non ille quidem vim adferret... sed collum digitulis duobus oblideret — 结构 non ille quidem... sed... 是一种插入代词 ille 的惯用表达,表示让步(“他确实不施加暴力,但是要勒紧脖子”)。ut 从句是表示命令或请求的短语 negotium dedisse 的宾语从句(名词性从句)。
  4. §11discessus autem solitudo ei qui patronam suffocabat fuit quaerenda, illi quae volebat mori non fuit — 此句是一个对比结构,前半句的主语(solitudo)和动形词短语(fuit quaerenda)在后半句(illi... non fuit)中被省略。illi 是与格(“对她而言”),后半句应补足理解为:illi quae volebat mori [solitudo] non fuit [quaerenda](对于一心求死的她来说,[幽静]是无需[寻找的])。

引用这一段

西塞罗, 为斯考鲁斯辩护 §6-15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.humanitext-lat2:6-15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。