Humanitext Reader

キケロ · アルキアス弁護 §6-10

アルキアースによるローマ市民権取得の適法性

2 / 6 箇所 · ラテン語

要旨

キケロは、アルキアスがいかにローマの著名な貴族たちと親交を結び、ヘラクレアで市民権を得て、プラウティウス・パピリウス法に基づき適法にローマ市民権を届け出たかを論じ、原告の不当な証拠要求を退ける。

§6erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico et eius Pio filio, audiebatur a M. Aemilio, vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur, Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant verum etiam si qui forte simulabant.
当時、あのヌミディクスたるQ.メテッルスとその息子ピウスにとって、彼は快い存在であった。 M.アエミリウスに(その弁論を)聴かれ、Q.カトゥルスの父子とともに暮らし、L.クラッススに敬意を払われていた。 ルクッルス家の人々やドゥルスス、オクタウィウス家の人々、カトー、そしてホルテンシウス家全体を親交によって固く結びつけていたので、彼は最高の敬意を払われていた。 なぜなら、何かを学び聴くことを熱望する人々だけでなく、仮にそれを装うにすぎない人々までもが彼を敬っていたからである。
interim satis longo intervallo, cum esset cum M. Lucullo in Siciliam profectus et cum ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracleam.
そのうちかなり長い期間が経ち、M.ルクッルスとともにシキリアに出発し、その属州から同ルクッルスとともに帰還する途上で、ヘラクレアにやってきた。
quae cum esset civitas aequissimo iure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.
そこは極めて公正な権利と同盟条約を持つ市民共同体であったので、彼はその市に登録されることを望み、彼自身がそれ自体の資格があるとみなされたことと、ルクッルスの権威と好意によって、ヘラクレアの人々からそれを認められた。
§7data est civitas Silvani lege et Carbonis: "si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent, si tum cum lex ferebatur in Italia domicilium habuissent et si sexaginta diebus apud praetorem essent professi.
市民権はシルワヌスとカルボの法によって与えられた:「もし同盟市に登録されていた者であり、その法が提案された時にイタリアに住所を有しており、かつ六十日以内に法務官のもとに届け出をしたならば(市民権を与える)。
" Cum hic domicilium Romae multos iam annos haberet, professus est apud praetorem §8Q. Metellum, familiarissimum suum.
」この者はすでに長年ローマに住所を有していたので、法務官であり、かつ自身と最も親しいQ.メテッルスのところへ届け出をした。
si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus, nihil dico amplius;
もし私たちが市民権と法以外に何も語らないのであれば、私はこれ以上何も語らない。
causa dicta est.
弁論は済んだ。
quid enim horum infirmari, Gratti, potest? Heracleaene esse tum ascriptum negabis? adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus;
というのも、グラッティウスよ、これらのうちの何が崩され得るというのか。 当時ヘラクレアに登録されたことを否定するのか。 極めて高い権威と敬虔、そして誠実さを備えた人物、M.ルクッルスがここにいる。
qui se non opinari sed scire, non audisse sed vidisse, non interfuisse sed egisse dicit.
彼は、自分は推測しているのではなく知っているのだ、聞いたのではなく見たのだ、その場にいなかったのではなく自分が(当事者として)行ったのだと語っている。
adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, huius iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt;
ヘラクレアの使節たち、極めて高貴な人々がここにいる。 彼らはこの裁判のために委任状と公的証言を携えてやってきた。
qui hunc ascriptum Heracliae esse dicunt.
彼らはこの者がヘラクレアに登録されたと語っている。
hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas, quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes? est ridiculum ad ea quae habemus nihil dicere, quaerere quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipi ius iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare.
ここで君は、イタリア戦争の火災の際に文書館が焼失したことで失われたと私たち皆が知っているヘラクレアの公的文書を要求するのか。 私たちが手にしているものに対しては何も言わず、手にすることのできないものを求め、人間の記憶については沈黙し、文字による記録を強硬に要求することは滑稽極まる。 また、極めて重みある人物の厳格な誓い(敬虔)と、極めて公正な自治市の宣誓と信頼を手にしていながら、決して歪められることのないそれらを拒絶し、君自身もしばしば改ざんされるものだと言っている文書を要求するとは。
§9an domicilium Romae non habuit is qui tot annis ante civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae conlocavit? an non est professus? immo vero eis tabulis professus quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem.
市民権が与えられるこれほど多くの年数より前に、自らのすべての財産と境遇の本拠地をローマに据えたその人が、ローマに住所を有していなかったというのか。 あるいは届け出をしなかったというのか。 いや、実に、あの届け出と法務官たちの集団の中で、公的文書としての権威を唯一保持している、あの文書において届け出をしたのである。
nam, cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur, Gabini, quam diu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset, Metellus, homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit ut ad L. Lentulum praetorem et ad iudices venerit et unius nominis litura se commotum esse dixerit.
なぜなら、アッピウスの文書は不注意に保管されていたと言われ、ガビニウスの軽薄さは彼が健在な間、また有罪宣告後はその災厄が文書のすべての信用を台無しにしたが、すべての人の中で最も潔白で最も慎み深い人物であるメテッルスは、極めて慎重であったため、法務官L.レントゥルスと裁判員たちのところへ赴き、ただ一つの名前の削り跡に心を痛めたと語ったほどだからである。
his igitur in tabulis nullam lituram in nomine A. Licini videtis.
したがって、この文書において、諸君はA.リキニウスの名前に何の削り跡も見出さないのである。
§10quae cum ita sint, quid est quod de eius civitate dubitetis, praesertim cum aliis quoque in civitatibus fuerit ascriptus? etenim cum mediocribus multis et aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito civitatem in Graecia homines impertiebant, Reginos credo aut Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scaenicis artificibus largiri solebant, id huic summa ingeni praedito gloria noluisse! quid? cum ceteri non modo post civitatem datam sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt, hic qui ne utitur quidem illis in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem esse voluit, reicietur?
事態がこのようである以上、特に彼が他のいくつかの市にも登録されていたのに、なぜ彼の市民権を疑うのか。 実際、ギリシアでは人々が、平凡で、しかも全く技術を持たないか卑賎な技術しか持たない多くの人々に無料で市民権を授けていたというのに、レギウム、ロクリ、ネアポリス、タレントゥムの人々が、舞台の役者たちには気前よく与えるのが常であったものを、最高の才能の栄誉を備えたこの人物には与えることを拒んだと信じろというのか。 さらに、他の人々は市民権が与えられた後のみならず、パピウス法の制定後にさえ、どうにかしてそれらの自治市の文書に忍び込んだというのに、自分が登録されている文書を利用することさえせず、常に自分はヘラクレア市民でありたいと願ってきたこの人物が、退けられるというのか。

語釈・文法注

  1. 6devinctam consuetudine cum teneret — 歴史的 cum 節(cum teneret)。`teneret` の目的語は `Lucullos... totam Hortensiorum domum`。`devinctam` は目的格補語として `domum` などに一致(ここでは最も近い女性単数名詞である `domum` に引きずられているが、文脈上は先行する名士たち全体をも含む)。「...を親交によって固く結びつけられた状態で保持していたので」を意味する。
  2. 8qui se non opinari sed scire — `qui` は関係代名詞で、先行詞は `M. Lucullus`。`dicit` の目的語として対格不定詞(AcI)の対比構造(`non opinari sed scire, non audisse sed vidisse, non interfuisse sed egisse`)が連続している。主節の主語と不定詞の意味上の主語が同一であるため、再帰代名詞 `se` が対格として用いられている。
  3. 9ante civitatem datam — 前置詞 `ante` の後ろに「名詞+受動分詞」(civitatem datam)が置かれ、名詞的な出来事(市民権の付与)を表す表現(ab urbe condita 構文)。「市民権が与えられる(何年も)前に」の意。
  4. 10Reginos credo... id huic ... noluisse! — 対格不定詞を用いた感嘆文(Accusativus cum Infinitivo exclamativus)。`Reginos...`(対格)が `noluisse`(不定詞)の意味上の主語となる。`credo` は文中に挿入され、皮肉交じりの「...と信じろというのか!」という強い驚きや反論を表す。

この箇所を引用する

キケロ, アルキアス弁護 §6-10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.humanitext-lat2:6-10

AIによる草稿訳である旨と閲覧日を添えてください。

訳文・注・要旨はAIによる草稿で、読者の指摘により改訂されています。