Humanitext Reader

西塞罗 · 为阿基亚斯辩护 §6-10

阿尔基亚斯获得罗马公民权的合法性

第 2 段,共 6 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗论述了阿尔基亚斯如何与罗马显贵建立亲密关系、在赫拉克利亚获得公民权、并根据《普劳提乌斯-帕皮里乌斯法》合法申报罗马公民权,驳斥了原告对书面档案的不合理要求。

§6erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico et eius Pio filio, audiebatur a M. Aemilio, vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur, Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant verum etiam si qui forte simulabant.
在那些日子里,他深受那位著名的努米底库斯Q.梅特鲁斯及其子皮乌斯的喜爱,M.埃米里乌斯聆听他的演讲,他与Q.卡图路斯父子同住,并受到L.克拉苏的尊重。 事实上,由于他与卢库鲁斯家族、德鲁苏斯、奥克塔维乌斯家族、卡托以及整个霍尔腾西乌斯家族保持着极其亲密的关系,他受到了极高的尊崇,因为不仅那些渴望学习和聆听的人尊重他,甚至连那些假装如此的人也同样尊重他。
interim satis longo intervallo, cum esset cum M. Lucullo in Siciliam profectus et cum ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracleam.
此后,在经过一段相当长的时间后,他与M.卢库鲁斯一同前往西西里,并在与同一位卢库鲁斯离开该行省时,来到了赫拉克利亚。
quae cum esset civitas aequissimo iure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.
由于那是一个享有极公正权利同盟条约的城市共同体,他希望登记成为该市的公民,并且由于他自身被认为配得上这一资格,加之卢库鲁斯的权威和恩惠,他得以从赫拉克利亚人那里获得了这一许可。
§7data est civitas Silvani lege et Carbonis: "si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent, si tum cum lex ferebatur in Italia domicilium habuissent et si sexaginta diebus apud praetorem essent professi.
公民权是根据西尔瓦努斯和卡尔波的法律授予的: “若有人已在同盟城市登记,若在该法律通过时已在意大利拥有住所,且若在六十天内向法官申报。
" Cum hic domicilium Romae multos iam annos haberet, professus est apud praetorem §8Q. Metellum, familiarissimum suum.
” 由于此人多年前已在罗马拥有住所,他便向法官 Q.梅特鲁斯——他最亲密的朋友——进行了申报。
si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus, nihil dico amplius; causa dicta est.
如果我们除了公民权和法律之外什么都不谈,那我就不再多说;案件已经陈述完毕。
quid enim horum infirmari, Gratti, potest? Heracleaene esse tum ascriptum negabis? adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus; qui se non opinari sed scire, non audisse sed vidisse, non interfuisse sed egisse dicit.
因为格拉提乌斯,这些事情中有什么能被削弱呢? 你会否认他当时登记在赫拉克利亚吗? 这里有M.卢库鲁斯,一位具有极高威望、虔敬与信用的人,他说自己不是推测而是知晓,不是听说而是亲眼看见,不是仅仅在场而是亲自经办。
adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, huius iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt; qui hunc ascriptum Heracliae esse dicunt.
赫拉克利亚的使节们,这些极其高贵的男子,为了这场审判,带着委任书和官方证言来到这里,他们说此人确实登记在赫拉克利亚。
hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas, quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes? est ridiculum ad ea quae habemus nihil dicere, quaerere quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipi ius iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare.
在此,你还要寻找赫拉克利亚的官方档案吗? 我们都知道这些档案在同盟战争期间因档案馆起火而烧毁了。 对我们所拥有的证据一言不发,却去寻找我们无法拥有的证据;对人们的记忆保持沉默,却强求文字的记录;在拥有显赫人物的虔敬誓言和极公正自治市的誓言与信用的情况下,拒绝那些绝不可能被歪曲的证据,却要求你自称常常被篡改的档案,这简直是荒谬之极。
§9an domicilium Romae non habuit is qui tot annis ante civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae conlocavit? an non est professus? immo vero eis tabulis professus quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem.
难道一个在公民权授予前这么多年就把自己所有的事务和财产中心安置在罗马的人,会没有在罗马的住所吗? 难道他没有申报吗? 相反,他正是登记在那些档案中,这些档案在所有的申报和法官同僚中,唯一保持了官方档案的权威性。
nam, cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur, Gabini, quam diu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset, Metellus, homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit ut ad L. Lentulum praetorem et ad iudices venerit et unius nominis litura se commotum esse dixerit.
因为,据说阿皮乌斯的档案保管得相当疏忽,而加比尼乌斯在安然无恙时的轻浮、以及被判罪后的灾难毁掉了其档案的所有信用,而梅特鲁斯——所有人中最圣洁、最谨慎的人——却极其细心,以至于他来到法官L.伦图鲁斯和陪审员们面前,说自己因为一个名字的涂改而感到不安。
his igitur in tabulis nullam lituram in nomine A. Licini videtis.
因此,在这些档案中,你们在A.利基尼乌斯的名字上看不到任何涂改。
§10quae cum ita sint, quid est quod de eius civitate dubitetis, praesertim cum aliis quoque in civitatibus fuerit ascriptus? etenim cum mediocribus multis et aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito civitatem in Graecia homines impertiebant, Reginos credo aut Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scaenicis artificibus largiri solebant, id huic summa ingeni praedito gloria noluisse! quid? cum ceteri non modo post civitatem datam sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt, hic qui ne utitur quidem illis in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem esse voluit, reicietur?
既然如此,你们还有什么理由怀疑他的公民权呢? 尤其是他也在其他城市登记过。 要知道,当希腊的人们将公民权无偿地授予许多平庸之辈、或毫无才艺、或仅有些低微手艺的人时,难道我要相信,雷吉乌姆人、洛克里人、那不勒斯人或塔连图姆人,会不愿意把他们通常慷慨赠予舞台艺人的东西,赠予这位拥有极高才华荣耀的人吗! 更何况,当其他人不仅在公民权授予后,甚至在《帕皮乌斯法》通过后,也以某种方式混入了那些自治市的档案中,而这位甚至不利用自己登记在册的档案、因为他一直希望自己是赫拉克利亚人的人,却要被拒绝吗?

词汇与语法注释

  1. 6devinctam consuetudine cum teneret — 历史性的 cum 从句(cum teneret)。`teneret` 的宾语是 `Lucullos... totam Hortensiorum domum`,而 `devinctam` 是宾语补足语,与最近的名词 `domum` 保持性数一致。表示“由于他使[他们]因亲密关系而与自己紧密相连”。
  2. 8qui se non opinari sed scire — `qui` 是关系代词,先行词为 `M. Lucullus`。它引导了一系列对比性的间接引语(对格不定式结构,如 `non opinari sed scire` 等)作为 `dicit` 的宾语。由于不定式的逻辑主语与主句主语相同,因此使用反身代词 `se` 作为对格主语。
  3. 9ante civitatem datam — 介词 `ante` 后面接“名词+被动分词”(civitatem datam)结构,类似于 'ab urbe condita' 结构,用以表示一个事件。意为“在授予公民权(若干年)之前”。
  4. 10Reginos credo... id huic ... noluisse! — 使用对格不定式的感叹句(Accusativus cum Infinitivo exclamativus)。`Reginos...`(对格)作为 `noluisse`(不定式)的逻辑主语。`credo` 为插入语,带有讽刺意味地表达强烈的难以置信或反驳(“难道要我相信……!”)。

引用这一段

西塞罗, 为阿基亚斯辩护 §6-10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.humanitext-lat2:6-10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。