§8an de peculatu facto aut de tabulario incenso longa oratio est expromenda? quo in crimine propinquus C. Rabiri iudicio clarissimo, C. Curtius, pro virtute sua est honestissime liberatus, ipse vero Rabirius non modo in iudicium horum criminum, sed ne in tenuissimam quidem suspicionem verbo est umquam vocatus.
それとも、公金横領や公文書館への放火について、長い演説を展開すべきだろうか。 この容疑においては、C・ラビリウスの親族であるC・クルティウスが、その徳行のおかげで、極めて明白な裁判において極めて名誉ある形で無罪となったが、ラビリウス自身は、これらの容疑の裁判にかけられることはおろか、言葉の上でさえ、極めて微細な疑いすら一度もかけられたことがない。
an de sororis filio diligentius respondendum est? quem ab hoc necatum esse dixisti, cum ad iudici moram familiaris funeris excusatio quaereretur.
それとも、姉妹の息子について、より入念に答えるべきだろうか。 彼がこの者によって殺害されたとあなたは言った、裁判を延期するために身内の葬儀という口実が求められたときに。
quid enim est tam veri simile quam cariorem huic sororis maritum quam sororis filium fuisse, atque ita cariorem ut alter vita crudelissime privaretur, cum alteri ad prolationem iudici biduum quaereretur? an de servis alienis contra legem Fabiam retentis, aut de civibus Romanis contra legem Porciam verberatis aut necatis plura dicenda sunt, cum tanto studio C. Rabirius totius Apuliae, singulari voluntate Campaniae ornetur, cumque ad eius propulsandum periculum non modo homines sed prope regiones ipsae convenerint, aliquanto etiam latius excitatae quam ipsius vicinitatis nomen ac termini postulabant? nam quid ego ad id longam orationem comparem quod est in eadem multae inrogatione praescriptum, hunc nec suae nec alienae pudicitiae pepercisse?
実際、この男にとって姉妹の夫が姉妹の息子よりも大切であったということ、しかも、もう一方のために裁判の二日間の延期を求めるために、一方が極めて残忍に命を奪われるほどに大切であったということほど、ありそうなことがあるだろうか。 それとも、ファビウス法に違反して他人の奴隷を拘留したことや、ポルキウス法に違反してローマ市民を鞭打ち、あるいは殺害したことについて、より多くのことを語るべきだろうか。 これほど大きなアプリア全体の熱意と、カンパニアの類まれな好意によってC・ラビリウスが称えられており、また彼の危険を退けるために、人々だけでなく、ほとんどその地域全体が、彼自身の近隣という名や境界が要求するよりもかなり広くから立ち上がって結集しているというのに。 なぜなら、同じ罰金の請求書に規定されている、この男が自身のも他人のも貞操を重んじなかったという告発に対して、なぜ私が長い弁論を用意せねばならないのか。
§9quin etiam suspicor eo mihi semihoram ab Labieno praestitutam esse ut ne plura de pudicitia dicerem.
それどころか、私が貞操についてこれ以上語らないようにするために、ラビエヌスによって私に30分という時間が定められたのではないかと疑っているほどだ。
ergo ad haec crimina quae patroni diligentiam desiderant intellegis mihi semihoram istam nimium longam fuisse.
したがって、弁護人の入念さを必要とするこれらの容疑に対しては、あの30分という時間は私にとってあまりにも長すぎた、とあなたは理解しているはずだ。
illam alteram partem de nece Saturnini nimis exiguam atque angustam esse voluisti;
サトゥルニヌスの殺害に関するもう一方のパートを、あなたはあまりにも不十分で狭いものにしたいと望んだのだ。
quae non oratoris ingenium sed consulis auxilium implorat et flagitat.
しかし、このパートこそ、弁論家の才能ではなく執政官の援助を懇願し、要求しているのである。
§10nam de perduellionis iudicio, quod a me sublatum esse criminari soles, meum crimen est, non Rabiri.
というのも、国事犯の裁判について、あなたが私によって廃止されたといつも告発しているが、それは私の罪であって、ラビリウスの罪ではない。
quod utinam, Quirites, ego id aut primus aut solus ex hac re publica sustulissem! utinam hoc, quod ille crimen esse volt, proprium testimonium meae laudis esset.
市民諸君、願わくは私がこの国家からそれを最初にか、あるいはただ一人で廃止していたらよかったのに! 彼が罪とみなしたいと望んでいるこのことが、私自身の名誉の証明であったならよかったのに。
quid enim optari potest quod ego mallem quam me in consulatu meo carnificem de foro, crucem de campo sustulisse? sed ista laus primum est maiorum nostrorum, Quirites, qui expulsis regibus nullum in libero populo vestigium crudelitatis regiae retinuerunt, deinde multorum virorum fortium qui vestram libertatem non acerbitate suppliciorum infestam sed lenitate legum munitam esse voluerunt.
なぜなら、私の執政官任期中に、私がフォールムから処刑人を、カンプスから十字架を取り除いたこと以上に、私が望みうる何があるだろうか。 しかし、市民諸君、その栄誉は、第一に、王たちを追放して自由な民の中に王の残虐さの痕跡を一切残さなかった私たちの先祖のものであり、第二に、諸君の自由が刑罰の過酷さによって脅かされるのではなく、法律の寛大さによって守られることを望んだ多くの勇敢な男たちのものである。
§11quam ob rem uter nostrum tandem, Labiene, popularis est, tune qui civibus Romanis in contione ipsa carnificem, qui vincla adhiberi putas oportere, qui in campo Martio comitiis centuriatis auspicato in loco crucem ad civium supplicium defigi et constitui iubes, an ego qui funestari contionem contagione carnificis veto, qui expiandum forum populi Romani ab illis nefarii sceleris vestigiis esse dico, qui castam contionem, sanctum campum, inviolatum corpus omnium civium Romanorum, integrum ius libertatis defendo servari oportere?
それゆえ、ラビエヌスよ、一体私たちのどちらが民衆派なのか。 集会そのものにおいてローマ市民に処刑人を、また束縛を適用すべきだと考え、カンプス・マルティウスの、百人隊集会が開催される占卜された神聖な場所において、市民の処刑のために十字架を立てて設置することを命じるあなたか、それとも、処刑人の汚れによって集会が汚されるのを禁じ、ローマ人民のフォールムはあの極悪非道な犯罪の痕跡から浄化されるべきだと主張し、清らかな集会、神聖なカンプス、すべてのローマ市民の侵されざる身体、そして自由の損なわれざる権利が守られるべきだと擁護する私か?
§12popularis vero tribunus pl.
民衆派の護民官、法と自由の番人にして擁護者とは、まさに彼のことだ!
custos defensorque iuris et libertatis! Porcia lex virgas ab omnium civium Romanorum corpore amovit, hic misericors flagella rettulit;
ポルキウス法はすべてのローマ市民の身体から鞭を取り除いたが、この慈悲深い男は鞭を復活させた。
Porcia lex libertatem civium lictori eripuit, Labienus, homo popularis, carnifici tradidit;
ポルキウス法はリクトルから市民の自由を奪い取ったが、民衆派の男ラビエヌスはそれを処刑人に引き渡した。
C. Gracchus legem tulit ne de capite civium Romanorum iniussu vestro iudicaretur, hic popularis a iiviris iniussu vestro non iudicari de cive Romano sed indicta causa civem Romanum capitis condemnari coegit.
ガイウス・グラックスは諸君の命令なしにローマ市民の命について裁判をしてはならないという法律を制定したが、この民衆派の男は、二人官によって、諸君の命令なしにローマ市民を裁判にかけることさえせず、弁護の機会も与えずに市民を死刑に処することを強要した。
§13tu mihi etiam legis Porciae, tu C. Gracchi, tu horum libertatis, tu cuiusquam denique hominis popularis mentionem facis, qui non modo suppliciis invisitatis sed etiam verborum crudelitate inaudita violare libertatem huius populi, temptare mansuetudinem, commutare disciplinam conatus es? namque haec tua, quae te, hominem clementem popularemque, delectant, 'I,
"lictor"
,
"conliga manvs"
,' non modo huius libertatis mansuetudinisque non sunt sed ne Romuli quidem aut Numae Pompili;
尋常でない処刑法だけでなく、前代未聞の言葉の残虐さによって、この人民の自由を侵し、温厚さを試し、伝統的規律を変更しようと試みたあなたが、私に対して、ポルキウス法を、ガイウス・グラックスを、この者たちの自由を、いや、いかなる民衆派の人物のことさえも口にするというのか? なぜなら、寛大で民衆派の男であるあなたを喜ばせている、あのあなたの言葉『行け、リクトルよ、両手を縛れ』は、この自由や温厚さのものではないばかりか、ロムルスやヌマ・ポンピリウスのものでさえもないからだ。
Tarquini, superbissimi atque crudelissimi regis, ista sunt cruciatus carmina quae tu, homo lenis ac popularis, libentissime commemoras: '
"Capvt obnvbito"
,
"arbori infelici svspendito"
,' quae verba, Quirites, iam pridem in hac re publica non solum tenebris vetustatis verum etiam luce libertatis oppressa sunt.
それらは、極めて傲慢で残虐な王タルクィニウスの、拷問の歌であり、穏和で民衆派の男であるあなたがこの上なく好んで口にするものなのだ。 『頭を覆え』『不吉な木に吊るせ』と。 市民諸君、これらの言葉は、この国家においてとっくの昔に、古の暗闇によってだけでなく、自由の光によってもかき消されているのである。