§8an de peculatu facto aut de tabulario incenso longa oratio est expromenda? quo in crimine propinquus C. Rabiri iudicio clarissimo, C. Curtius, pro virtute sua est honestissime liberatus, ipse vero Rabirius non modo in iudicium horum criminum, sed ne in tenuissimam quidem suspicionem verbo est umquam vocatus.
还是说,对于贪污公款或纵火烧毁公文阁的指控,我必须发表长篇大论? 在这一指控中,盖乌斯·拉比里乌斯的亲属盖乌斯·库尔提乌斯因其德行,在一场极其公正的审判中获得了极其光荣的无罪释放,而拉比里乌斯本人不仅从未因这些指控受到审判,甚至连一句话的微小怀疑也从未落到他头上。
an de sororis filio diligentius respondendum est? quem ab hoc necatum esse dixisti, cum ad iudici moram familiaris funeris excusatio quaereretur.
还是说,关于他姐妹的儿子,我应当更仔细地回答? 你声称此人被他杀害,是为了在审判延期时寻找借口,托词于家属的丧事。
quid enim est tam veri simile quam cariorem huic sororis maritum quam sororis filium fuisse, atque ita cariorem ut alter vita crudelissime privaretur, cum alteri ad prolationem iudici biduum quaereretur? an de servis alienis contra legem Fabiam retentis, aut de civibus Romanis contra legem Porciam verberatis aut necatis plura dicenda sunt, cum tanto studio C. Rabirius totius Apuliae, singulari voluntate Campaniae ornetur, cumque ad eius propulsandum periculum non modo homines sed prope regiones ipsae convenerint, aliquanto etiam latius excitatae quam ipsius vicinitatis nomen ac termini postulabant? nam quid ego ad id longam orationem comparem quod est in eadem multae inrogatione praescriptum, hunc nec suae nec alienae pudicitiae pepercisse?
因为,有什么能比这更具有可能性呢:对他而言,姐妹的丈夫比姐妹的儿子更亲近,以至于为了给另一人争取两天的审判延期,而极其残忍地剥夺了一人的生命? 还是说,关于违反法比乌斯法扣押他人奴隶,或违反波尔基乌斯法鞭打、杀害罗马市民的事,我需要多加解释? 要知道,盖乌斯·拉比里乌斯受到了整个阿普利亚的极大热忱和坎帕尼亚的非凡善意的支持,为了消除他的危险,不仅是人们,甚至几乎是这些地区本身都聚集了起来,其动员范围甚至比他邻里的名声和边界所要求的还要宽广得多。 因为,对于在同一罚款法案中规定的、指责他既不顾及自己也不顾及他人贞操的指控,我为什么要准备长篇大论来应对呢?
§9quin etiam suspicor eo mihi semihoram ab Labieno praestitutam esse ut ne plura de pudicitia dicerem.
甚至,我怀疑拉比埃努斯之所以为我规定了半小时的时间,就是为了让我不再多谈贞操问题。
ergo ad haec crimina quae patroni diligentiam desiderant intellegis mihi semihoram istam nimium longam fuisse.
因此,你明白,对于这些需要辩护人细致准备的指控,你的那半小时对我来说实在太长了。
illam alteram partem de nece Saturnini nimis exiguam atque angustam esse voluisti; quae non oratoris ingenium sed consulis auxilium implorat et flagitat.
而关于杀死萨图尔尼努斯的另一部分,你却希望它极其简短和局限;但那一部分所祈求和要求的,不是演说家的才华,而是执政官的援助。
§10nam de perduellionis iudicio, quod a me sublatum esse criminari soles, meum crimen est, non Rabiri.
因为关于国事罪的审判,你经常指控是我废除的,那是我的罪责,而不是拉比里乌斯的。
quod utinam, Quirites, ego id aut primus aut solus ex hac re publica sustulissem! utinam hoc, quod ille crimen esse volt, proprium testimonium meae laudis esset.
罗马公民们,但愿我是这个国家中第一个或唯一一个废除它的人! 但愿他希望将其视为罪责的这件事,能成为我个人荣誉的见证。
quid enim optari potest quod ego mallem quam me in consulatu meo carnificem de foro, crucem de campo sustulisse? sed ista laus primum est maiorum nostrorum, Quirites, qui expulsis regibus nullum in libero populo vestigium crudelitatis regiae retinuerunt, deinde multorum virorum fortium qui vestram libertatem non acerbitate suppliciorum infestam sed lenitate legum munitam esse voluerunt.
因为,在我担任执政官期间,我将行刑官从广场赶走、将十字架从会集广场移除,还有什么比这更值得我渴望的呢? 然而,罗马公民们,这一荣耀首先属于我们的祖先,他们在驱逐国王后,在自由的人民中没有留下任何君主残暴的痕迹;其次属于许多勇敢的人,他们希望你们的自由不是被严酷的刑罚所威胁,而是被法律的宽容所保护。
§11quam ob rem uter nostrum tandem, Labiene, popularis est, tune qui civibus Romanis in contione ipsa carnificem, qui vincla adhiberi putas oportere, qui in campo Martio comitiis centuriatis auspicato in loco crucem ad civium supplicium defigi et constitui iubes, an ego qui funestari contionem contagione carnificis veto, qui expiandum forum populi Romani ab illis nefarii sceleris vestigiis esse dico, qui castam contionem, sanctum campum, inviolatum corpus omnium civium Romanorum, integrum ius libertatis defendo servari oportere?
因此,拉比埃努斯,我们中到底谁才是真正的民众派? 是你——认为在公民大会上应当对罗马市民施加行刑官和枷锁,并命令在马尔斯广场百人队会议的占卜圣地竖立十字架来惩罚市民的人;还是我——禁止大会受到行刑官的玷污,主张必须从罗马人民的广场上清除那些邪恶罪行的痕迹,并极力维护纯洁的大会、神圣的广场、所有罗马市民不可侵犯的身体以及自由的完整权利?
§12popularis vero tribunus pl.
这位平民护民官真是民众派,法与自由的守护者和捍卫者啊!
custos defensorque iuris et libertatis! Porcia lex virgas ab omnium civium Romanorum corpore amovit, hic misericors flagella rettulit; Porcia lex libertatem civium lictori eripuit, Labienus, homo popularis, carnifici tradidit; C. Gracchus legem tulit ne de capite civium Romanorum iniussu vestro iudicaretur, hic popularis a iiviris iniussu vestro non iudicari de cive Romano sed indicta causa civem Romanum capitis condemnari coegit.
波尔基乌斯法将板子从所有罗马市民的身体上移去,而这位慈悲的人却带回了皮鞭;波尔基乌斯法将市民的自由从侍从手中夺回,而民众派拉比埃努斯却将其交给了行刑官;盖乌斯·格拉古制定法律,规定未经你们的许可不得对罗马市民的生命进行审判,而这位民众派却强迫双人官在未经你们许可的情况下,不仅不对罗马市民进行审判,反而不听申诉就判处罗马市民死刑。
§13tu mihi etiam legis Porciae, tu C. Gracchi, tu horum libertatis, tu cuiusquam denique hominis popularis mentionem facis, qui non modo suppliciis invisitatis sed etiam verborum crudelitate inaudita violare libertatem huius populi, temptare mansuetudinem, commutare disciplinam conatus es? namque haec tua, quae te, hominem clementem popularemque, delectant, 'I,
"lictor"
,
"conliga manvs"
,' non modo huius libertatis mansuetudinisque non sunt sed ne Romuli quidem aut Numae Pompili; Tarquini, superbissimi atque crudelissimi regis, ista sunt cruciatus carmina quae tu, homo lenis ac popularis, libentissime commemoras: '
"Capvt obnvbito"
,
"arbori infelici svspendito"
,' quae verba, Quirites, iam pridem in hac re publica non solum tenebris vetustatis verum etiam luce libertatis oppressa sunt.
你竟然还向我提起波尔基乌斯法,提起盖乌斯·格拉古,提起这些人的自由,甚至提起任何民众派人物,你这个不仅企图用罕见的刑罚,而且企图用史无前例的残酷言辞来侵犯这个人民的自由、试探他们的温和、改变他们规矩的人? 因为你的这些话——它们让你这个仁慈而民众派的人感到愉悦——“去,侍从,捆绑他的双手”,不仅不属于这种自由与温和,甚至连罗穆路斯或努马·庞皮里乌斯都不曾有过;那些是最傲慢和最残暴的国王塔尔温的酷刑歌谣,而你这个温和而民众派的人却极乐意提起:“蒙上他的头,吊在不祥之木上。 ”罗马公民们,这些话在这个国家中,不仅早已被古老的黑暗所湮没,而且早已被自由的光芒所扫除。