§22tu denique, Labiene, quid faceres tali in re ac tempore? Cum ignaviae ratio te in fugam atque in latebras impelleret, improbitas et furor L. Saturnini in Capitolium arcesseret, consules ad patriae salutem ac libertatem vocarent, quam tandem auctoritatem, quam vocem, cuius sectam sequi, cuius imperio parere potissimum velles? 'patruus,' inquit, 'meus cum Saturnino fuit.
結局のところ、ラビエヌスよ、あなたならそのような状況、そのような時期に何をされただろうか。 卑怯な打算があなたを逃亡と隠れ家へと駆り立て、ルキウス・サトゥルニヌスの邪悪さと狂気がカピトリウムへと召喚し、執政官たちが祖国の安全と自由へと呼びかけていたとき、一体全体あなたは誰の威信、誰の声、誰の一派に従うことを、誰の命令に最も従うことを望んだだろうか。 『私の叔父はサトゥルニヌスと共にいた』と彼は言う。
' quid? pater quicum? quid? propinqui vestri, equites Romani? quid? omnis praefectura, regio, vicinitas vestra? quid? ager Picenus universus utrum tribunicium furorem, an consularem auctoritatem secutus est?
では、お父上は誰と共にいたのか。 では、あなた方の親族、ローマの騎士たちは。 では、あなた方のすべての地方自治体、地域、近隣は。 では、ピケヌム地方全体は、護民官の狂気に従ったのか、それとも執政官の威信に従ったのか。
§23equidem hoc adfirmo quod tu nunc de tuo patruo praedicas, neminem umquam adhuc de se esse confessum;
私はまさにこれを主張する。 あなたが今、自分の叔父について公言していることを、これまでに誰も自らについて告白したことはない。
nemo est, inquam, inventus tam profligatus, tam perditus, tam ab omni non modo honestate sed etiam simulatione honestatis relictus, qui se in Capitolio fuisse cum Saturnino fateretur.
これまでに、すべての道徳的誠実さだけでなく、誠実さの装いからさえも見捨てられた、それほど不品行で、それほど破滅的な者は、サトゥルニヌスと共にカピトリウムにいたと告白するほど、一人として見出されなかったのである。
at fuit vester patruus.
しかし、あなた方の叔父はそこにいた、と。
fuerit, et fuerit nulla vi, nulla desperatione rerum suarum, nullis domesticis volneribus coactus;
彼がそこにいたとしよう。 そして彼が、いかなる暴力によっても、自身の状況に対するいかなる絶望によっても、家庭内のいかなる痛手によっても強制されていなかったとしよう。
induxerit eum L. Saturnini familiaritas ut amicitiam patriae praeponeret;
ルキウス・サトゥルニヌスとの親密さが、彼を唆して祖国よりも友情を優先させたのだとしよう。
idcircone oportuit C. Rabirium desciscere a re publica, non comparere in illa armata multitudine bonorum, consulum voci atque imperio non oboedire?
だからといって、ガイウス・ラビリウスが国家から離反し、あの武装した善き人々の群衆の中に姿を現さず、執政官たちの声と命令に従わないことが、正当であっただろうか。
§24atqui videmus haec in rerum natura tria fuisse, ut aut cum Saturnino esset, aut cum bonis, aut lateret.
しかしながら、事物の本性において、以下の3つの選択肢しかなかったことを私たちは見ている。 すなわち、サトゥルニヌスと共にいるか、善き人々(ボニ)と共にいるか、あるいは身を潜めるかである。
latere mortis erat instar turpissimae, cum Saturnino esse furoris et sceleris; virtus et honestas et pudor cum consulibus esse cogebat.
身を潜めることは、最も不名誉な死に等しく、サトゥルニヌスと共にいることは狂気と罪悪の道であり、徳と誠実さと恥の心が彼に執政官たちと共にいることを強いたのである。
hoc tu igitur in crimen vocas, quod cum eis fuerit C. Rabirius quos amentissimus fuisset si oppugnasset, turpissimus si reliquisset? at C. Decianus, de quo tu saepe commemoras, quia, cum hominem omnibus insignem notis turpitudinis, P. Furium, accusaret summo studio bonorum omnium, queri est ausus in contione de morte Saturnini, condemnatus est, et Sex. Titius, quod habuit imaginem L. Saturnini domi suae, condemnatus est.
それゆえに、ガイウス・ラビリウスが、もし攻撃したなら極めて狂気であり、もし見捨てたなら極めて卑劣であったはずの人々と共にいたことを、あなたは罪として告発するのか。 しかし、あなたがしばしば言及するガイウス・デキアヌスは、あらゆる卑劣さの烙印を押された人物であるプブリウス・フリウスを、すべての善き人々の大いなる熱意とともに告発していた際に、民会においてサトゥルニヌスの死についてあえて不満を漏らしたために有罪判決を受け、またセクストゥス・ティティウスは、自宅にルキウス・サトゥルニヌスの肖像画を置いていたために有罪判決を受けた。
statuerunt equites Romani illo iudicio improbum civem esse et non retinendum in civitate, qui hominis hostilem in modum seditiosi imagine aut mortem eius honestaret, aut desideria imperitorum misericordia commoveret, aut suam significaret imitandae improbitatis voluntatem.
ローマの騎士たちはあの裁判によって、敵対的なやり方で反乱を起こした人物の肖像画によって、彼の死を栄誉あるものとするか、あるいは無知な人々の切望を憐れみによって揺り動かすか、あるいは邪悪さを模倣しようとする自らの意図を示すような者は、不届きな市民であり、市民社会に留めておくべきではないと決定したのである。
§25itaque mihi mirum videtur unde hanc tu, Labiene, imaginem quam habes inveneris;
したがって、ラビエヌスよ、あなたが持っているこの肖像画をどこで見つけてきたのか、私には不思議に思われる。
nam sex. Titio damnato qui istam habere auderet inventus est nemo.
なぜなら、セクストゥス・ティティウスが有罪判決を受けた後、そのようなものをあえて所有しようとする者は誰も見出されなかったからである。
quod tu si audisses aut si per aetatem scire potuisses, numquam profecto istam imaginem quae domi posita pestem atque exsilium Sex. Titio attulisset in rostra atque in contionem attulisses, nec tuas umquam ratis ad eos scopulos appulisses ad quos Sex. Titi adflictam navem et in quibus C. Deciani naufragium fortunarum videres.
もしあなたがこのことを聞いていたなら、あるいは年齢的に知ることができたなら、自宅に置かれてセクストゥス・ティティウスに破滅と追放をもたらしたあの肖像画を、演壇や民会に持ち出すことは決してなかっただろうし、セクストゥス・ティティウスの打ち砕かれた船が打ち付けられ、ガイウス・デキアヌスの財産の難破が見られるようなあの岩礁へと、あなたの筏を走らせることも決してなかっただろう。
sed in his rebus omnibus imprudentia laberis.
しかし、これらすべての事柄において、あなたは無知のために過ちを犯している。
causam enim suscepisti antiquiorem memoria tua, quae causa ante mortua est quam tu natus es; et qua in causa tute profecto fuisses, si per aetatem esse potuisses, eam causam in iudicium vocas.
というのも、あなたは自分の記憶よりも古い、あなたが生まれる前に死に絶えた大義を引き受けたのであり、また、もし年齢的に可能であったなら、あなた自身が確実にその一員であったはずの大義を、あなたは裁判に告発しているからである。
§26an non intellegis, primum quos homines et qualis viros mortuos summi sceleris arguas, deinde quot ex his qui vivunt eodem crimine in summum periculum capitis arcessas? nam si C. Rabirius fraudem capitalem admisit quod arma contra L. Saturninum tulit, huic quidem adferet aliquam deprecationem periculi aetas illa qua tum fuit;
それともあなたは理解していないのか、第一に、亡くなったどのような人々、どれほど優れた人々を、あなたが最高の罪で告発しているのかを、第二に、生きている人々のうちどれほど多くを、同じ罪名によって生命の重大な危険(死罪)へと告発しているのかを。 なぜなら、もしガイウス・ラビリウスが、ルキウス・サトゥルニヌスに対して武器を携えたことによって死罪に値する罪を犯したのだとすれば、この者に対しては、当時彼がその年齢であったということが、危険を和らげる何らかの弁明をもたらすだろう。
Q. vero Catulum, patrem huius, in quo summa sapientia, eximia virtus, singularis humanitas fuit, M. Scaurum, illa gravitate, illo consilio, illa prudentia, duos Mucios, L. Crassum, M. Antonium, qui tum extra urbem cum praesidio fuit, quorum in hac civitate longe maxima consilia atque ingenia fuerunt, ceteros pari dignitate praeditos custodes gubernatoresque rei publicae quem ad modum mortuos defendemus?
しかし、この者の父であり、極めて高い知恵、優れた徳、無類の人道主義を備えていたクィントゥス・カトゥルス、あの重厚さ、あの思慮、あの分別を持っていたマルクス・スカウルス、二人のムキウス、ルキウス・クラッスス、当時市外に守備隊とともにいたマルクス・アントニウス――この国家において群を抜いて偉大な見識と才能を持っていた人々――、そして同等の尊厳を備えたその他の国家の守護者・指導者たちについて、亡くなっている彼らを私たちはどのように擁護すればよいのだろうか。