§19—libenter,inquam, confiterer, si vere possem aut etiam si mihi esset integrum, C. Rabiri manu L. Saturninum esse occisum, et id facinus pulcherrimum esse arbitrarer;
――喜んで、私は言う、私は告白しただろう、もし本当に可能であったなら、あるいは私にその権利が残されていたなら、ガイウス・ラビリウスの手によってルキウス・サトゥルニヌスが殺害されたことを、そしてその行為が極めて輝かしいものであるとみなしただろう。
sed, quoniam id facere non possum, confitebor id quod ad laudem minus valebit, ad crimen non minus.
しかし、そうすることができないので、称賛のためには効果がより小さいが、罪としては劣らず効果があることを私は告白しよう。
confiteor interficiendi Saturnini causa C. Rabirium arma cepisse.
私は、サトゥルニヌスを殺害するためにガイウス・ラビリウスが武器を取ったことを告白する。
quid est, Labiene? quam a me graviorem confessionem aut quod in hunc maius crimen exspectas? nisi vero interesse aliquid putas inter eum qui hominem occidit, et eum qui cum telo occidendi hominis causa fuit.
どうしたのだ、ラビエヌスよ。 私からこれ以上に重い告白を、あるいはこの者に対するこれ以上に大きな罪を、あなたは期待しているのか。 それとも、実際に人を殺した者と、人を殺す目的で武器を携えてその場にいた者との間に、何か違いがあるとでも思っているのか。
si interfici Saturninum nefas fuit, arma sumpta esse contra Saturninum sine scelere non possunt;
もしサトゥルニヌスが殺害されることが不義であったなら、サトゥルニヌスに対して武器が取られたことは、罪なしにはあり得ない。
si arma iure sumpta concedis, interfectum iure concedas necesse est.
もし武器が法に基づいて取られたことをあなたが認めるなら、彼が法に基づいて殺害されたことをあなたが認めることは必然である。
§20fit senatus consultum ut C. Marius L. Valerius consules adhiberent tribunos pl.
元老院決議がなされる。
et praetores, quos eis videretur, operamque darent ut imperium populi Romani maiestasque conservaretur.
執政官ガイウス・マリウスとルキウス・ウァレリウスが、自分たちが適当と認める護民官と法務官を招き、ローマ人民の支配権と尊厳が維持されるよう尽力するように、と。
adhibent omnis tribunos pl. praeter Saturninum, praetores praeter Glauciam; qui rem publicam salvam esse vellent, arma capere et se sequi iubent.
彼らはサトゥルニヌスを除くすべての護民官、グラウキアを除くすべての法務官を招き、国家が安全であることを望む人々には、武器を取り自分たちに従うよう命じる。
parent omnes;
すべての者が従う。
ex aede Sancus armamentariisque publicis arma populo Romano C. Mario consule distribuente dantur.
サンクスの神殿および公の兵器庫から、執政官ガイウス・マリウスが分配する中で、ローマ人民に武器が与えられる。
hic iam, ut omittam cetera, de te ipso, Labiene, quaero.
ここで私は、他のことは省くとして、ラビエヌスよ、あなた自身について尋ねる。
Cum Saturninus Capitolium teneret armatus, esset una C. Glaucia, C. Saufeius, etiam ille ex compedibus atque ergastulo Gracchus; addam, quoniam ita vis, eodem Q. Labienum, patruum tuum;
サトゥルニヌスが武装してカピトリウムを占拠し、ガイウス・グラウキア、ガイウス・サウフェイウス、さらにはあの足枷と奴隷監獄から出てきたグラックスが共にいたとき、――あなたの望む通りに、あなたの叔父であるクィントゥス・ラビエヌスもその中に加えよう。
in foro autem C. Marius et L. Valerius Flaccus consules, post cunctus senatus, atque ille senatus quem etiam vos ipsi, qui hos patres conscriptos qui nunc sunt in invidiam vocatis, quo facilius de hoc senatu detrahere possitis, laudare consuevistis, cum equester ordo—at quorum equitum, di immortales! patrum nostrorum atque eius aetatis, qui tum magnam partem rei publicae atque omnem dignitatem iudiciorum tenebant,—cum omnes omnium ordinum homines qui in salute rei publicae salutem suam repositam esse arbitrabantur arma cepissent: quid tandem C. Rabirio faciendum fuit?
一方でフォーラムには、執政官ガイウス・マリウスとルキウス・ウァレリウス・フラックスがおり、その後ろには元老院全体、それも、現在いる元老院議員たちを反感の対象にしているあなた方自身でさえ、この元老院をおとしめやすくするために、好んで称賛してきたあの元老院がおり、さらに騎士階級が――おお、不死なる神々よ、なんと素晴らしい騎士たち、私たちの父たちの世代、当時国家の大部分と裁判のすべての威信を握っていたあの世代の騎士たちであったことか! ――そして、国家の安全の中に自らの安全が置かれているとみなしていた、あらゆる階級のすべての人間が武器を取ったとき、一体全体、ガイウス・ラビリウスは何をすべきだったのか。
§21de te ipso, inquam, Labiene, quaero.
あなた自身について、私は言う、ラビエヌスよ、私は尋ねる。
Cum ad arma consules ex senatus consulto vocavissent, cum armatus M. Aemilius, princeps senatus, in comitio constitisset, qui cum ingredi vix posset, non ad insequendum sibi tarditatem pedum sed ad fugiendum impedimento fore putabat, cum denique Q. Scaevola confectus senectute, perditus morbo, mancus et membris omnibus captus ac debilis, hastili nixus et animi vim et infirmitatem corporis ostenderet, cum L. Metellus, Ser. Galba, C. Serranus, P. Rutilius, C. Fimbria, Q. Catulus omnesque qui tum erant consulares pro salute communi arma cepissent, cum omnes praetores, cuncta nobilitas ac iuventus accurreret, Cn. et L. Domitii, L. Crassus, Q. Mucius, C. Claudius, M. Drusus, cum omnes Octavii, Metelli, Iulii, Cassii, Catones, Pompeii, cum L. Philippus, L. Scipio, cum M. Lepidus, cum D. Brutus, cum hic ipse P. Servilius, quo tu imperatore, Labiene, meruisti, cum hic Q. Catulus, admodum tum adulescens, cum hic C. Curio, cum denique omnes clarissimi viri cum consulibus essent: quid tandem C. Rabirium facere convenit? utrum inclusum atque abditum latere in occulto atque ignaviam suam tenebrarum ac parietum custodiis tegere, an in Capitolium pergere atque ibi se cum tuo patruo et ceteris ad mortem propter vitae turpitudinem confugientibus congregare, an cum Mario, Scauro, Catulo, Metello, Scaevola, cum bonis denique omnibus coire non modo salutis verum etiam periculi societatem?
元老院決議に基づいて執政官たちが武器を取るよう呼びかけ、元老院の第一人者であるマルクス・アエミリウスが武装してコミティウムに立ったとき、――彼は歩くことさえほとんどできなかったが、足の遅さは自分が追撃するためではなく、逃亡するための障害になるだろうと考えていたのだが、――ついにクィントゥス・スカエウォラが、高齢で疲れ果て、病で衰弱し、不自由で全身を冒され弱り切っていながら、槍に寄りかかって、精神の力と身体の虚弱さを示していたとき、ルキウス・メテッルス、セリウィウス・ガルバ、ガイウス・セッラヌス、プブリウス・ルティリウス、ガイウス・フィンブリア、クィントゥス・カトゥルス、そして当時執政官経験者であったすべての者が、共同の安全のために武器を取ったとき、すべての法務官、すべての貴族、そして青年たちが駆けつけたとき、――グナエウスおよびルキウス・ドミティウス、ルキウス・クラッスス、クィントゥス・ムキウス、ガイウス・クラウディウス、マルクス・ドルスス、――オクタウィウス家、メテッルス家、ユリウス家、カッシウス家、カト家、ポンペイウス家のすべての者が、ルキウス・フィリップス、ルキウス・スキピオ、マルクス・レピドゥス、デキムス・ブルトゥスが、ここにいるプブリウス・セルウィリウス自身が、――ラビエヌスよ、あなたは彼を指揮官として軍務に服したのだが、――ここにいるクィントゥス・カトゥルスが、当時は全くの若者であったが、ここにいるガイウス・クリオが、そしてついに、すべての極めて高名な人々が執政官たちと共にあったとき、一体全体、ガイウス・ラビリウスは何をするのがふさわしかったのか。 閉じこもり、身を隠して、人目に触れない場所に潜み、暗闇と壁に守られて自らの臆病さを覆い隠すことか、それともカピトリウムへと進み、そこで、あなたの叔父や、生涯の卑劣さゆえに死へと逃げ込んでいるその他の者たちと群れることか、あるいはマリウス、スカウルス、カトゥルス、メテッルス、スカエウォラと、ついにすべての善き人々(ボニ)と、安全だけでなく、危険の共有をも結ぶことか。