§22tu denique, Labiene, quid faceres tali in re ac tempore? Cum ignaviae ratio te in fugam atque in latebras impelleret, improbitas et furor L. Saturnini in Capitolium arcesseret, consules ad patriae salutem ac libertatem vocarent, quam tandem auctoritatem, quam vocem, cuius sectam sequi, cuius imperio parere potissimum velles? 'patruus,' inquit, 'meus cum Saturnino fuit.
拉比埃努斯,归根结底,在那种情况和那种关头,你会怎么做? 当懦弱的考量驱使你逃跑和躲藏,卢基乌斯·萨图尔尼努斯的邪恶与狂热召唤你前往卡皮托林山,而执政官们则号召你为祖国的安全与自由而战时,你究竟最希望追随谁的威信、谁的声音、谁的派别,最希望服从谁的命令? 他说:“我的叔父曾和萨图尔尼努斯在一起。
' quid? pater quicum? quid? propinqui vestri, equites Romani? quid? omnis praefectura, regio, vicinitas vestra? quid? ager Picenus universus utrum tribunicium furorem, an consularem auctoritatem secutus est?
”那么,你的父亲和谁在一起? 那么,你们的亲属,罗马的骑士们呢? 那么,你们的整个地方行政区、地区和邻里呢? 那么,整个皮凯努姆地区究竟是追随了护民官的狂热,还是服从了执政官的权威?
§23equidem hoc adfirmo quod tu nunc de tuo patruo praedicas, neminem umquam adhuc de se esse confessum;
事实上,我敢断言:你现在关于你叔父所宣扬的事,迄今为止没有任何人曾主动承认过。
nemo est, inquam, inventus tam profligatus, tam perditus, tam ab omni non modo honestate sed etiam simulatione honestatis relictus, qui se in Capitolio fuisse cum Saturnino fateretur.
我说,没有任何人被发现是如此厚颜无耻、如此堕落、如此不仅失去了所有道义,甚至连对道义的伪装都彻底抛弃,以至于承认自己曾和萨图尔尼努斯一起在卡皮托林山上。
at fuit vester patruus.
但是,你们的叔父当时在场。
fuerit, et fuerit nulla vi, nulla desperatione rerum suarum, nullis domesticis volneribus coactus; induxerit eum L. Saturnini familiaritas ut amicitiam patriae praeponeret; idcircone oportuit C. Rabirium desciscere a re publica, non comparere in illa armata multitudine bonorum, consulum voci atque imperio non oboedire?
就算他在场吧,并且就算他并非被迫于任何暴力、并非由于对自己处境的绝望、并非由于家庭的变故;就算他与卢基乌斯·萨图尔尼努斯的亲密关系诱使他将友情置于祖国之上;难道盖乌斯·拉比里乌斯就因此应当背叛国家,不出现在那群全副武装的贤人之中,不听从执政官的声音和命令吗?
§24atqui videmus haec in rerum natura tria fuisse, ut aut cum Saturnino esset, aut cum bonis, aut lateret.
然而,我们看到,在事物的常理中只有这三种选择:要么与萨图尔尼努斯在一起,要么与贤人在一起,要么躲藏起来。
latere mortis erat instar turpissimae, cum Saturnino esse furoris et sceleris; virtus et honestas et pudor cum consulibus esse cogebat.
躲藏起来无异于最可耻的死亡,而与萨图尔尼努斯在一起则是疯狂与罪恶;美德、荣誉和羞耻心则强迫他与执政官在一起。
hoc tu igitur in crimen vocas, quod cum eis fuerit C. Rabirius quos amentissimus fuisset si oppugnasset, turpissimus si reliquisset? at C. Decianus, de quo tu saepe commemoras, quia, cum hominem omnibus insignem notis turpitudinis, P. Furium, accusaret summo studio bonorum omnium, queri est ausus in contione de morte Saturnini, condemnatus est, et Sex. Titius, quod habuit imaginem L. Saturnini domi suae, condemnatus est.
因此,这就是你所指控的罪名吗——因为盖乌斯·拉比里乌斯与那些人站在一起,而如果他去攻击那些人,他就会显得极其疯狂,如果他抛弃那些人,他就会显得极其卑劣? 但是,你经常提起的盖乌斯·德基亚努斯,由于他在所有贤人的极力支持下指控一个集所有耻辱烙印于一身的人普布利乌斯·弗里乌斯时,竟敢在民会中对萨图尔尼努斯之死表示哀怨,因而被判有罪;而塞克斯图斯·蒂蒂乌斯,也因为在自己家中收藏了卢基乌斯·萨图尔尼努斯的画像而被判有罪。
statuerunt equites Romani illo iudicio improbum civem esse et non retinendum in civitate, qui hominis hostilem in modum seditiosi imagine aut mortem eius honestaret, aut desideria imperitorum misericordia commoveret, aut suam significaret imitandae improbitatis voluntatem.
罗马骑士们通过那场审判裁定,凡是以敌对方式造反之人的画像来粉饰其死亡、或以怜悯之心煽动无知者的渴望、或表明自己有意效仿其邪恶行径的人,都是邪恶的公民,不应留在城邦之中。
§25itaque mihi mirum videtur unde hanc tu, Labiene, imaginem quam habes inveneris; nam sex. Titio damnato qui istam habere auderet inventus est nemo.
因此,在我看来,拉比埃努斯,你从哪里找到你现在拥有的这幅画像真是令人惊奇;因为在塞克斯图斯·蒂蒂乌斯被判有罪后,没有人被发现敢于拥有那幅画像。
quod tu si audisses aut si per aetatem scire potuisses, numquam profecto istam imaginem quae domi posita pestem atque exsilium Sex. Titio attulisset in rostra atque in contionem attulisses, nec tuas umquam ratis ad eos scopulos appulisses ad quos Sex. Titi adflictam navem et in quibus C. Deciani naufragium fortunarum videres.
如果你曾听说过这件事,或者由于年龄的原因能够知道这件事,你绝不会把那幅放在家里就会给塞克斯图斯·蒂蒂乌斯带来灾难和流放的画像带到演讲台和民会上,你也绝不会把你的船驶向那些暗礁——在那些暗礁上你曾看到塞克斯图斯·蒂蒂乌斯的船只被撞碎,也曾看到盖乌斯·德基亚努斯财产的覆灭。
sed in his rebus omnibus imprudentia laberis.
但在所有这些事情中,你都因无知而犯了错误。
causam enim suscepisti antiquiorem memoria tua, quae causa ante mortua est quam tu natus es; et qua in causa tute profecto fuisses, si per aetatem esse potuisses, eam causam in iudicium vocas.
因为你承担了一个比你的记忆还要久远的案子,这个案子在你出生前就已经平息了;而如果你的年龄允许,你本必定会支持那个立场,现在你却把这个立场作为罪名送上法庭。
§26an non intellegis, primum quos homines et qualis viros mortuos summi sceleris arguas, deinde quot ex his qui vivunt eodem crimine in summum periculum capitis arcessas? nam si C. Rabirius fraudem capitalem admisit quod arma contra L. Saturninum tulit, huic quidem adferet aliquam deprecationem periculi aetas illa qua tum fuit; Q. vero Catulum, patrem huius, in quo summa sapientia, eximia virtus, singularis humanitas fuit, M. Scaurum, illa gravitate, illo consilio, illa prudentia, duos Mucios, L. Crassum, M. Antonium, qui tum extra urbem cum praesidio fuit, quorum in hac civitate longe maxima consilia atque ingenia fuerunt, ceteros pari dignitate praeditos custodes gubernatoresque rei publicae quem ad modum mortuos defendemus?
难道你不明白,第一,你正在控告哪些已经去世的人以及何等高尚的人犯有极大的罪行;第二,你正在以同样的罪名将多少还在世的人置于最严重的生命危险(死罪)之中吗? 因为如果盖乌斯·拉比里乌斯因针对卢基乌斯·萨图尔尼努斯拿起武器而犯了死罪,那么他当时的年轻气盛确实可以为他减轻一些危险的借口;但是,对于此人的父亲——拥有极高智慧、杰出美德和非凡仁慈的昆图斯·卡图鲁斯,对于具有那种威严、那种谋略和那种远见的马尔库斯·斯考鲁斯,对于两位穆基乌斯,对于卢基乌斯·克拉苏,对于当时带领守备队在城外的马尔库斯·安东尼乌斯——这些在这个国家里拥有最伟大谋略和才华的人,以及其他拥有同等尊严的国家守护者和治理者,当他们已经去世,我们该如何为他们辩护?