§19—libenter,inquam, confiterer, si vere possem aut etiam si mihi esset integrum, C. Rabiri manu L. Saturninum esse occisum, et id facinus pulcherrimum esse arbitrarer; sed, quoniam id facere non possum, confitebor id quod ad laudem minus valebit, ad crimen non minus.
——我说,如果我真的能够,或者即使我拥有完全的自由,我也会乐意承认:卢基乌斯·萨图尔尼努斯是被盖乌斯·拉比里乌斯亲手杀死的,并且我认为那是非常光荣的壮举;但是,既然我无法做到那一点,我将承认那件对赞美作用较小、但对指控同样有效的事。
confiteor interficiendi Saturnini causa C. Rabirium arma cepisse.
我承认,为了杀死萨图尔尼努斯,盖乌斯·拉比里乌斯拿起过武器。
quid est, Labiene? quam a me graviorem confessionem aut quod in hunc maius crimen exspectas? nisi vero interesse aliquid putas inter eum qui hominem occidit, et eum qui cum telo occidendi hominis causa fuit.
怎么了,拉比埃努斯? 你还期望从我这里得到什么更严重的供词,或者对这个人有什么更大的指控? 除非你真的认为,在杀死一个人的人,和为了杀死一个人而带着武器在场的人之间,有什么区别。
si interfici Saturninum nefas fuit, arma sumpta esse contra Saturninum sine scelere non possunt; si arma iure sumpta concedis, interfectum iure concedas necesse est.
如果杀死萨图尔尼努斯是不义的,那么针对萨图尔尼努斯拿起武器就不可能不带有罪恶;如果你承认武器是依法拿起的,你就必须承认他是被依法杀死的。
§20fit senatus consultum ut C. Marius L. Valerius consules adhiberent tribunos pl. et praetores, quos eis videretur, operamque darent ut imperium populi Romani maiestasque conservaretur.
元老院通过了一项决议,规定执政官盖乌斯·马里乌斯和卢基乌斯·瓦莱里乌斯应当召集他们认为合适的平民护民官和裁判官,并努力确保罗马人民的统治权和尊严不受损害。
adhibent omnis tribunos pl. praeter Saturninum, praetores praeter Glauciam; qui rem publicam salvam esse vellent, arma capere et se sequi iubent.
他们召集了除萨图尔尼努斯之外的所有平民护民官,以及除格劳基亚之外的所有裁判官;他们命令那些希望国家安全的人拿起武器并跟随他们。
parent omnes; ex aede Sancus armamentariisque publicis arma populo Romano C. Mario consule distribuente dantur.
所有人均服从;在执政官盖乌斯·马里乌斯的分发下,武器从桑库斯神庙和公共军械库分发给罗马人民。
hic iam, ut omittam cetera, de te ipso, Labiene, quaero.
此时,且不谈其他事情,拉比埃努斯,我向你本人提问。
Cum Saturninus Capitolium teneret armatus, esset una C. Glaucia, C. Saufeius, etiam ille ex compedibus atque ergastulo Gracchus; addam, quoniam ita vis, eodem Q. Labienum, patruum tuum; in foro autem C. Marius et L. Valerius Flaccus consules, post cunctus senatus, atque ille senatus quem etiam vos ipsi, qui hos patres conscriptos qui nunc sunt in invidiam vocatis, quo facilius de hoc senatu detrahere possitis, laudare consuevistis, cum equester ordo—at quorum equitum, di immortales! patrum nostrorum atque eius aetatis, qui tum magnam partem rei publicae atque omnem dignitatem iudiciorum tenebant,—cum omnes omnium ordinum homines qui in salute rei publicae salutem suam repositam esse arbitrabantur arma cepissent: quid tandem C. Rabirio faciendum fuit?
当萨图尔尼努斯武装占领卡皮托林山,盖乌斯·格劳基亚、盖乌斯·绍菲乌斯,甚至还有那个戴着脚镣从奴隶牢房里出来的格拉古与他在一起时——既然你希望如此,我也把你的叔父昆图斯·拉比埃努斯算在同一伙人中;而此时在广场上,有执政官盖乌斯·马里乌斯和卢基乌斯·瓦莱里乌斯·弗拉库斯,其后是整个元老院,而且还是那个连你们自己——为了更容易贬低当前的元老院,而故意让当前这些元老院议员承受怨恨的你们——也习惯于称赞的那个元老院,当时骑士阶层——不朽的神啊,那是些怎样的骑士啊! 那可是我们的父辈、那个时代的骑士,他们当时掌握着国家的大部分权力以及法庭的全部尊严——当时所有阶层中、凡认为自己的安全系于国家安全之中的人们,都拿起了武器:请问,盖乌斯·拉比里乌斯究竟应该做什么?
§21de te ipso, inquam, Labiene, quaero.
拉比埃努斯,我再说一遍,我向你本人提问。
Cum ad arma consules ex senatus consulto vocavissent, cum armatus M. Aemilius, princeps senatus, in comitio constitisset, qui cum ingredi vix posset, non ad insequendum sibi tarditatem pedum sed ad fugiendum impedimento fore putabat, cum denique Q. Scaevola confectus senectute, perditus morbo, mancus et membris omnibus captus ac debilis, hastili nixus et animi vim et infirmitatem corporis ostenderet, cum L. Metellus, Ser. Galba, C. Serranus, P. Rutilius, C. Fimbria, Q. Catulus omnesque qui tum erant consulares pro salute communi arma cepissent, cum omnes praetores, cuncta nobilitas ac iuventus accurreret, Cn.
当执政官根据元老院的决议号召大家拿起武器时,当元老院的领袖马尔库斯·埃米利乌斯全副武装地站在公民大会广场上时——尽管他几乎无法迈步,但他认为自己双脚的迟缓并非在追击中、而是在逃名中会成为他的阻碍——当最终昆图斯·斯凯沃拉,因年迈而衰弱、为疾病所折磨、肢体残疾且全身瘫痪无力,却拄着长矛,展现出其精神的强大和身体的虚弱时,当卢基乌斯·梅特鲁斯、塞尔维乌斯·加尔巴、盖乌斯·塞拉努斯、普布利乌斯·鲁蒂利乌斯、盖乌斯·芬布里亚、昆图斯·卡图鲁斯以及当时所有担任过执政官的人,都为了公共安全而拿起武器时,当所有的裁判官、全体贵族和青年人都奔走聚集时——如格奈乌斯和卢基乌斯·多米蒂乌斯、卢基乌斯·克拉苏、昆图斯·穆基乌斯、盖乌斯·克劳狄乌斯、马尔库斯·德鲁苏斯——当所有的奥克塔维乌斯家族、梅特鲁斯家族、朱利乌斯家族、卡西乌斯家族、卡托家族、庞培家族,当卢基乌斯·菲利普斯、卢基乌斯·西庇阿,当马尔库斯·雷皮杜斯,当德基穆斯·布鲁图斯,当这位普布利乌斯·塞尔维利乌斯本人——拉比埃努斯,你曾在他作为指挥官的麾下服役——当这位昆图斯·卡图鲁斯(当时还很年轻),当这位盖乌斯·库里奥,当最终所有极其显赫的人物都与执政官们站在一起时:请问,盖乌斯·拉比里乌斯究竟应该做什么?
et L. Domitii, L. Crassus, Q. Mucius, C. Claudius, M. Drusus, cum omnes Octavii, Metelli, Iulii, Cassii, Catones, Pompeii, cum L. Philippus, L. Scipio, cum M. Lepidus, cum D. Brutus, cum hic ipse P. Servilius, quo tu imperatore, Labiene, meruisti, cum hic Q. Catulus, admodum tum adulescens, cum hic C. Curio, cum denique omnes clarissimi viri cum consulibus essent: quid tandem C. Rabirium facere convenit? utrum inclusum atque abditum latere in occulto atque ignaviam suam tenebrarum ac parietum custodiis tegere, an in Capitolium pergere atque ibi se cum tuo patruo et ceteris ad mortem propter vitae turpitudinem confugientibus congregare, an cum Mario, Scauro, Catulo, Metello, Scaevola, cum bonis denique omnibus coire non modo salutis verum etiam periculi societatem?
是关门闭户、隐姓埋名地躲在暗处,用黑暗和墙壁的庇护来掩盖自己的懦弱,还是前往卡皮托林山,在那里与你的叔父以及其他因生活卑劣而向死路逃窜的人纠集在一起,还是与马里乌斯、斯考鲁斯、卡图鲁斯、梅特鲁斯、斯凯沃拉,乃至最终与所有贤人(“ボニ”)结成生死与共、安危相共的同盟?