§9Gallos post haec dilutius esse poturos, quod illi venenum esse arbitrabuntur.
ガリア人たちはこの後、より薄めて飲むことになるだろう。 なぜなら彼らはそれを毒だと考えるだろうから。
§10Plaetori matrem dum vixisset ludum, postquam mortua esset magistros habuisse.
プレトリウスの母は、存命中には剣闘士養成所を、死後は管財人たちを持った。
§11hoc praetore oppressam esse aere alieno Galliam.
この男が法務官であった時にガリアは借金に押しつぶされた、と。
A quibus versuras tantarum pecuniarum factas esse dicunt? a Gallis? nihil minus.
彼らはこれほど多額の金銭の借換えが誰からなされたと言っているのか。 ガリア人からか。 とんでもない。
A quibus igitur? A civibus Romanis qui negotiantur in Gallia.
では誰からか。 ガリアで商売をしているローマ市民からである。
cur eorum verba non audimus? cur eorum tabulae nullae proferuntur? insector ultro atque insto accusatori, iudices;
なぜ我々は彼らの言葉を聞かないのか。 なぜ彼らの帳簿が一つも提出されないのか。 裁判官諸公、私は自ら進んで告発者を厳しく追及し、迫っている。
insector, inquam, et flagito testis.
繰り返すが、私は追及し、証人を要求しているのだ。
plus ego in hac causa laboris et operae consumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in refutandis.
私はこの訴訟において、他の弁護人たちが証人を論駁することに費やすよりも多くの労力と手間を、証人を要求することに費やしている。
audaciter hoc dico, iudices, non temere confirmo.
裁判官諸公、私はこれを大胆に言うのであり、無闇に言明しているのではない。
Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum.
ガリアは商人で満ちており、ローマ市民でいっぱいである。
nemo Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit, nummus in Gallia nullus sine civium Romanorum tabulis commovetur.
ガリア人の誰も、ローマ市民なしにはいかなる商売も行わず、ガリアではローマ市民の帳簿なしには一枚の硬貨も動かない。
§12videte quo descendam, iudices, quam longe videar ab consuetudine mea et cautione ac diligentia discedere.
裁判官諸公、私がどこまで譲歩するか、私が自分の習慣や慎重さ、入念さからいかに遠く離れるように見えるか、見てほしい。
Vnae tabulae proferantur, in quibus vestigium sit aliquod quod significet pecuniam M. Fonteio datam, unum ex tot negotiatorum, colonorum, publicanorum, aratorum, pecuariorum numero testem producant;
ただ一冊の帳簿でも提出されるがいい。 その中に、マルクス・フォンテイウスに金銭が渡されたことを示す何らかの痕跡があるような。 これほど多数の商人、入植者、税吏、耕作者、牧畜業者のうちから、ただ一人の証人でも連れてくるがいい。
vere accusatum esse concedam.
そうすれば、彼が正当に告発されたのだと認めよう。
pro di immortales! quae haec est causa, quae defensio? provinciae Galliae M. Fonteius praefuit, quae constat ex eis generibus hominum et civitatum qui, ut vetera mittam, partim nostra memoria bella cum populo Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim modo ab nostris imperatoribus subacti, modo bello domiti, modo triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu agris urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio ferrum ac manus contulerunt multoque eius sudore ac labore sub populi Romani imperium dicionemque ceciderunt.
不死なる神々よ! これは一体いかなる訴訟であり、いかなる弁護なのか。 マルクス・フォンテイウスはガリア属州を統治した。 この属州は、古いことは省くとしても、ある者は我々の記憶においてローマ人民と激しくかつ長期にわたる戦争を行い、ある者は最近我が将軍たちによって征服され、戦争で制圧され、凱旋式や記念碑によってその敗北を刻まれ、参議院によって土地や都市を没収され、またある者はマルクス・フォンテイウス自身と剣を交えて戦い、彼の多大なる汗と労力によってローマ人民の支配と主権のもとに屈した、そのような種類の人々や国家から成り立っているのである。
§13est in eadem provincia Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula populi Romani ac propugnaculum istis ipsis nationibus oppositum et obiectum;
同じ属州には、我々の市民の植民市であり、ローマ人民の監視所であり、まさにそれらの部族に対抗して対峙し、立ちはだかっている防壁であるナルボ・マルティウスがある。
est item urbs Massilia, de qua ante dixi, fortissimorum fidelissimorumque sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula praecipuis populi Romani praemiis compensarunt;
また同様に、私が先に言及したマッシリアの市がある。 これは、ガリアの戦争の危険を、ローマ人民からの並外れた恩賞によって埋め合わせた、極めて勇敢で忠実な同盟者たちの市である。
est praeterea maximus numerus civium Romanorum atque equitum, hominum honestissimorum.
さらに、極めて多数のローマ市民および騎士たち、すなわち極めて誠実な人々が存在する。
huic provinciae quae ex hac generum varietate constaret M. Fonteius, ut dixi, praefuit;
私が言ったように、マルクス・フォンテイウスはこの種類の多様性から成り立つ属州を統治した。
qui erant hostes, subegit, qui proxime fuerant, eos ex eis agris quibus erant multati decedere coegit, ceteris qui idcirco magnis saepe erant bellis superati ut semper populo Romano parerent, magnos equitatus ad ea bella quae tum in toto orbe terrarum a populo Romano gerebantur, magnas pecunias ad eorum stipendium, maximum frumenti numerum ad Hispaniense bellum tolerandum imperavit.
彼は敵であった者たちを征服し、最近敵になった者たちには、彼らが没収された土地から退去することを強制した。 そして、常にローマ人民に従うために、それゆえにしばしば大規模な戦争で打ち負かされていたその他の人々に対しては、当時ローマ人民によって全世界で行われていた戦争のための多大な騎兵部隊、彼らの俸給のための多大な金銭、そしてヒスパニアでの戦争を維持するための極めて大量の穀物を徴発した。
§14is qui gessit in iudicium vocatur, vos qui in re non interfuistis causam una cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus invitissimis imperatum est, dicunt qui ex agris ex Cn. Pompei decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex belli caede et fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem consistere.
これを行った者が裁判に召喚され、その場に居合わせなかったあなた方が、ローマ人民とともにその訴訟を審理している。 そして、極めて不本意ながらも徴発を課された者たちが反対の証言をしており、グナエウス・ポンペイウスの決定によって土地から退去することを強制された者たちが証言しており、戦争の虐殺と逃亡を経て、今初めて、武装を解いたマルクス・フォンテイウスに対抗して立ち向かう勇気を得た者たちが証言しているのである。
quid? coloni Narbonenses quid volunt, quid existimant? hunc per vos salvum volunt, se per hunc incolumis existimant esse.
では、ナルボの入植者たちは何を望み、どう考えているのか。 彼らはあなた方を通じてこの男が救われることを望んでおり、この男を通じて自分たちが安全であると考えている。
quid Massiliensium civitas? hunc praesentem eis adfecit honoribus quos habuit amplissimos;
マッシリアの市民共同体はどうなのか。 この男がその地にいた時には、彼を自分が持つ最も盛大な栄誉で遇した。
vos autem absens orat atque obsecrat ut sua religio, laudatio, auctoritas aliquid apud vestros animos momenti habuisse videatur.
そして今は、不在のままあなた方に嘆願し、懇願している。 彼らの敬虔さ、賛辞、権威が、あなた方の心において何らかの重みを持ったと見なされるように、と。
§15quid? civium Romanorum quae voluntas est? nemo est ex tanto numero quin hunc optime de provincia, de imperio, de sociis et civibus meritum esse arbitretur.
では、ローマ市民たちの意志はどのようなものか。 これほど多数の人々の中に、この男が属州、帝国、同盟者、そして市民のために極めて大いなる功績を立てたと考えていない者は一人もいない。
quoniam igitur, iudices, qui oppugnatum M. Fonteium cognostis, qui defensum velint, statuite nunc quid vestra aequitas, quid populi Romani dignitas postulet, utrum colonis vestris, negotiatoribus vestris, amicissimis atque antiquissimis sociis et credere et consulere malitis, an eis quibus neque propter iracundiam fidem neque propter infidelitatem honorem habere debetis.
したがって、裁判官諸公、マルクス・フォンテイウスを攻撃しようとする者たちと、彼が守られることを望む者たちとを認識した今、あなた方の公平無私とローマ人民の尊厳が何を求めているのかを判断しなさい。 あなた方の入植者、あなた方の商人、そして最も親しく最も古い同盟者たちを信頼し、彼らの利益を慮ることを望むのか、それとも、その怒りのゆえに信頼を置くべきではなく、その不実のゆえに敬意を払うべきではない者たちを信頼することを望むのか。