§9Gallos post haec dilutius esse poturos, quod illi venenum esse arbitrabuntur.
在这之后,高卢人将会喝得更稀,因为他们会认为那是毒药。
§10Plaetori matrem dum vixisset ludum, postquam mortua esset magistros habuisse.
普莱托里乌斯的母亲在世时拥有角斗士学校,去世后则拥有(财产)监护人。
§11hoc praetore oppressam esse aere alieno Galliam.
“在此人担任法务官期间,高卢被债务所压垮。
A quibus versuras tantarum pecuniarum factas esse dicunt? a Gallis? nihil minus.
”他们说如此巨额资金的借换是由谁进行的? 由高卢人吗? 绝非如此。
A quibus igitur? A civibus Romanis qui negotiantur in Gallia.
那么由谁呢? 由在高卢经商的罗马公民。
cur eorum verba non audimus? cur eorum tabulae nullae proferuntur? insector ultro atque insto accusatori, iudices; insector, inquam, et flagito testis.
我们为什么不听听他们的证言? 为什么他们的账簿一份也不被呈堂? 法官诸公,我是主动追击并逼迫起诉者的;我重复一遍,我在追击并索要证人。
plus ego in hac causa laboris et operae consumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in refutandis.
在这场诉讼中,我花在要求证人上的劳力和精力,比其他辩护人在驳斥证人上所花费的还要多。
audaciter hoc dico, iudices, non temere confirmo.
法官诸公,我是大胆说出此言的,绝非轻率断言。
Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum.
高卢塞满了商人,充斥着罗马公民。
nemo Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit, nummus in Gallia nullus sine civium Romanorum tabulis commovetur.
高卢人没有罗马公民就无法进行任何商业活动,在高卢,没有罗马公民的账簿,连一枚硬币都无法拨动。
§12videte quo descendam, iudices, quam longe videar ab consuetudine mea et cautione ac diligentia discedere.
法官诸公,且看我妥协到了何种地步,看我似乎背离了我往常的习惯、谨慎与勤勉有多远。
Vnae tabulae proferantur, in quibus vestigium sit aliquod quod significet pecuniam M. Fonteio datam, unum ex tot negotiatorum, colonorum, publicanorum, aratorum, pecuariorum numero testem producant; vere accusatum esse concedam.
只要能拿出一份账簿,在其中有任何表明曾给过马尔库斯·丰泰乌斯金钱的痕迹,或者从如此众多的商人、殖民者、税吏、耕作者、牧畜者中带出一名证人;我就承认指控属实。
pro di immortales! quae haec est causa, quae defensio? provinciae Galliae M. Fonteius praefuit, quae constat ex eis generibus hominum et civitatum qui, ut vetera mittam, partim nostra memoria bella cum populo Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim modo ab nostris imperatoribus subacti, modo bello domiti, modo triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu agris urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio ferrum ac manus contulerunt multoque eius sudore ac labore sub populi Romani imperium dicionemque ceciderunt.
不死的神明啊! 这是什么诉讼,这是什么辩护? 马尔库斯·丰泰乌斯曾治理高卢属州,该属州由这样的人群和城邦组成:且不谈往事,他们中一部分人在我们的记忆里曾与罗马人民进行过残酷而持久的战争,一部分人最近刚被我们的统帅们降伏、在战争中被制服、被凯旋式和纪念碑刻下败印、被元老院罚没土地和城市,还有一部分人曾与马尔库斯·丰泰乌斯本人刀兵相见,并因他付出的巨大汗水和辛劳而降伏于罗马人民的统治和主权之下。
§13est in eadem provincia Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula populi Romani ac propugnaculum istis ipsis nationibus oppositum et obiectum; est item urbs Massilia, de qua ante dixi, fortissimorum fidelissimorumque sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula praecipuis populi Romani praemiis compensarunt; est praeterea maximus numerus civium Romanorum atque equitum, hominum honestissimorum.
在同一个属州内有纳尔博·马尔提乌斯,这是我们公民的殖民地,是罗马人民的瞭望塔和直接抵御这些部族的堡垒;同样还有马西利亚城,我先前提到过,它是最勇敢、最忠诚的盟友的城市,他们以罗马人民给予的特殊奖赏弥补了高卢战争的危险;此外还有极多数量的罗马公民和骑士,他们都是极其体面的人。
huic provinciae quae ex hac generum varietate constaret M. Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant hostes, subegit, qui proxime fuerant, eos ex eis agris quibus erant multati decedere coegit, ceteris qui idcirco magnis saepe erant bellis superati ut semper populo Romano parerent, magnos equitatus ad ea bella quae tum in toto orbe terrarum a populo Romano gerebantur, magnas pecunias ad eorum stipendium, maximum frumenti numerum ad Hispaniense bellum tolerandum imperavit.
正如我所说,马尔库斯·丰泰乌斯治理了由这种多样人群组成的属州;对于曾经是敌人的,他予以征服;对于最近曾是敌人的,他强迫他们搬离被罚没的土地;而对于其余那些为了永远顺从罗马人民而常在重大战争中被击败的人,他征召了大量骑兵以用于当时罗马人民在全世界进行的战争,征集了巨额资金用于这些骑兵的军饷,并征收了极大数量的粮食以维持西班牙战争。
§14is qui gessit in iudicium vocatur, vos qui in re non interfuistis causam una cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus invitissimis imperatum est, dicunt qui ex agris ex Cn. Pompei decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex belli caede et fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem consistere.
实行了这些作为的人被传唤受审,而未曾亲临其境的你们,正与罗马人民一同审理此案;那些在极不情愿下被强加征收的人在说他的坏话,那些根据格奈乌斯·庞培的法令被强迫迁离土地的人在说,那些经历了战争的杀戮与逃亡、如今才首次敢于对抗毫无防备的马尔库斯·丰泰乌斯的人在说。
quid? coloni Narbonenses quid volunt, quid existimant? hunc per vos salvum volunt, se per hunc incolumis existimant esse.
那又怎样? 纳尔博的殖民者们想要什么,他们怎么想? 他们希望通过你们使此人获救,他们认为通过此人他们得以安全。
quid Massiliensium civitas? hunc praesentem eis adfecit honoribus quos habuit amplissimos; vos autem absens orat atque obsecrat ut sua religio, laudatio, auctoritas aliquid apud vestros animos momenti habuisse videatur.
马西利亚城邦又如何? 在此人处于他们之中时,他们曾以最崇高的荣誉对待他;现在他不在场,他们向你们祈求并哀求,希望他们的虔敬、赞美与威望能在你们心中显得占有些许分量。
§15quid? civium Romanorum quae voluntas est? nemo est ex tanto numero quin hunc optime de provincia, de imperio, de sociis et civibus meritum esse arbitretur.
那么,罗马公民们的意愿又如何? 如此众多的人中,没有一个不认为此人对属州、帝国、盟友以及公民做出了极好的贡献。
quoniam igitur, iudices, qui oppugnatum M. Fonteium cognostis, qui defensum velint, statuite nunc quid vestra aequitas, quid populi Romani dignitas postulet, utrum colonis vestris, negotiatoribus vestris, amicissimis atque antiquissimis sociis et credere et consulere malitis, an eis quibus neque propter iracundiam fidem neque propter infidelitatem honorem habere debetis.
因此,法官诸公,既然你们已经认清了那些攻击马尔库斯·丰泰乌斯的人以及那些希望他得到辩护的人,现在就请判定你们的公正以及罗马人民的尊严所要求的是什么,即你们是更愿意信任并照顾你们的殖民者、你们的商人、你们最友好和最古老的盟友的利益,还是那些由于其愤怒你们不应给予信任、由于其不忠你们不应给予荣誉的人。