§40Fonteius ita duabus actionibus accusatus est ut obiectum nihil sit quo significari vestigium libidinis, petulantiae, crudelitatis, audaciae possit;
フォンテイウスは二度の弁論において、欲望、放縦、残虐、無謀のいかなる痕跡も示されうるようなものが何一つ突きつけられない形で告発されました。
non modo nullum facinus huius protulerunt sed ne dictum quidem aliquod reprehenderunt.
彼らはこの者の悪行を一切提出しなかっただけでなく、何らかの発言さえ非難しませんでした。
quod si aut quantam voluntatem habent ad hunc opprimendum aut quantam ad male dicendum licentiam, tantum haberent aut ad ementiendum animi aut ad fingendum ingeni, non meliore fortuna ad probra non audienda M. Fonteius quam illi de quibus antea commemoravi fuisset.
しかし、もし彼らが彼を破滅させようとする強い意志や、悪口を言う気ままな自由と同じほどの、嘘をつく度量やでっち上げる才能を持っていたとするなら、マルクス・フォンテイウスは、非難を聞かずに済むという点において、私が先ほど言及した人々よりも良い境遇にはなかったでしょう。
Frugi igitur hominem, iudices, frugi, inquam, et in omnibus vitae partibus moderatum ac temperantem, plenum pudoris, plenum offici, plenum religionis videtis positum in vestra fide ac potestate, atque ita ut commissus sit fidei, permissus potestati.
それゆえ、裁判官諸公、有為な人物を、有為な、と私は言いますが、人生のあらゆる局面において穏健で節度があり、恥を知る心に満ち、義務感に満ち、信仰心に満ちた人物が、あなた方の信義と権力のもとに、まさに信義に委ねられ、権力に任された形で置かれているのを、あなた方は目にしているのです。
§41videte igitur utrum sit aequius hominem honestissimum, virum fortissimum, civem optimum dedi inimicissimis atque immanissimis nationibus an reddi amicis, praesertim cum tot res sint quae vestris animis pro huius innocentis salute supplicent, primum generis antiquitas, quam Tusculo, ex clarissimo municipio, profectam in monumentis rerum gestarum incisam ac notatam videmus, tum autem continuae praeturae, quae et ceteris ornamentis et existimatione innocentiae maxime floruerunt, deinde recens memoria parentis, cuius sanguine non solum Asculanorum manus, a qua interfectus est, sed totum illud sociale bellum macula sceleris imbutum est, postremo ipse cum in omnibus vitae partibus honestus atque integer, tum in re militari cum summi consili et maximi animi, tum vero usu quoque bellorum gerendorum in primis eorum hominum qui nunc sunt exercitatus.
それゆえ、最も誠実な人物、最も勇敢な男、最も優れた市民を、最も敵対的で残忍な部族に引き渡す(dedi)ことと、友人に返す(reddi)ことの、どちらがより公正であるか(utrum sit aequius)を見極めなさい。 とりわけ、この無辜の者の救済のために、あなた方の心に懇願する非常に多くの理由があるのですから。 第一に、家系の古さであり、それはトゥスクルムという極めて輝かしいムニキピウム(自活市)から生じ、業績の記念碑に刻まれ、記されているのを私たちは目にしています。 次に、連続したプラエトル職であり、それらは他の装飾(栄誉)と無実の評判によって最も栄えました。 さらに、父親の新しい記憶であり、彼の血によって、彼を殺害したアスクルムの人々の手だけでなく、あの同盟国戦争全体が犯罪の汚れに染まりました。 最後に、彼自身が、人生のあらゆる局面において誠実で非の打ちどころがないだけでなく、軍事においても非常に優れた戦略と最大の精神を備え、また戦争遂行の経験においても今日の人々の中で群を抜いて鍛え上げられています。
§42qua re si etiam monendi estis a me, iudices, quod non estis, videor hoc leviter pro mea auctoritate vobis praecipere posse, ut ex eo genere homines quorum cognita virtus, industria, felicitas in re militari sit diligenter vobis retinendos existimetis.
したがって、たとえあなた方が私から警告されるべきであるとしても(実際はそうではないのですが)、私は私の権威にふさわしく、あなた方にこのように軽やかに勧告できるように思われます。 すなわち、軍事においてその徳、勤勉、幸運が知られているような種類の人々を、あなた方は熱心に引き留めるべきだと考えるように、ということです。
fuit enim maior talium tum virorum in hac re publica copia;
かつてはこの共和国に、そのような人々のより多くの蓄えが存在しました。
quae cum esset, tamen eorum non modo saluti sed etiam honori consulebatur.
それが存在した時でさえ、彼らの安全だけでなく名誉も考慮されていたのです。
quid nunc vobis faciendum est studiis militaribus apud iuventutem obsoletis, fortissimis autem hominibus ac summis ducibus partim aetate, partim civitatis discordiis ac rei publicae calamitate consumptis, cum tot bella aut a nobis necessario suscipiantur aut subito atque improvisa nascantur? nonne et hominem ipsum ad dubia rei publicae tempora reservandum et ceteros studio laudis ac virtutis inflammandos putatis?
若者の間で軍事研究が廃れ、最も勇敢な人々や最高の指揮官たちが、ある者は年齢によって、ある者は市民の不和や共和国の災厄によって失われ、非常に多くの戦争が我々によって必然的に引き受けられるか、あるいは突然かつ不意に発生している今、あなた方は何をすべきでしょうか。 あの人物自身は国家の危急の時のために温存されるべきであり、他の人々は称賛と美徳への情熱によって奮い立たされるべきだ、とあなた方はお考えになりませんか。
§43recordamini quos legatos nuper in bello Italico L. Iulius, quos P. Rutilius, quos L. Cato, quos Cn.
ルキウス・ユリウスが、プブリウス・ルティリウスが、ルキウス・カトが、グナエウス・ポンペイウスが、最近のイタリア戦争においてどのような副官たちを擁していたかを思い出しなさい。
Pompeius habuerit; scietis fuisse tum M. Cornutum, L. Cinnam, L. Sullam, praetorios homines, belli gerendi peritissimos;
あなた方は、当時マルクス・コルヌトゥス、ルキウス・キナ、ルキウス・スッラといった、戦争遂行に極めて熟達したプラエトル(法務官)経験者たちがいたことを知るでしょう。
praeterea C. Marium, P. Didium, Q. Catulum, P. Crassum, non litteris homines ad rei militaris scientiam, sed rebus gestis ac victoriis eruditos.
さらに、ガイウス・マリウス、プブリウス・ディディウス、クィントゥス・カトゥルス、プブリウス・クラッススといった、書物によってではなく、業績と勝利によって軍事の学識を授けられた人々がいたことも。
age vero, nunc inferte oculos in curiam, introspicite penitus in omnis rei publicae partis;
さあ、今度は元老院に目を向けなさい、国家のあらゆる部分を深く見通しなさい。
utrum videtis nihil posse accidere ut tales viri desiderandi sint, an, si acciderit, eorum hominum copia populum Romanum abundare? quae si diligenter attendetis, profecto, iudices, virum ad labores belli impigrum, ad pericula fortem, ad usum ac disciplinam peritum, ad consilia prudentem, ad casum fortunamque felicem domi vobis ac liberis vestris retinere quam inimicissimis populo Romano nationibus et crudelissimis tradere et condonare maletis.
そのような人々が必要とされるような事態が起こることはあり得ない、とあなた方はお考えですか、それとも、もしそれが起こった場合、ローマ人民はそのような人々の豊かな蓄えに満ちあふれているとお考えですか。 もしこれらに注意を払うなら、確実に、裁判官諸公、戦争の労苦に精力的で、危険に対して勇敢で、経験と規律に熟達し、計画において慎重で、不測の事態や運命において幸運な人物を、ローマ人民にとって極めて敵対的で最も残酷な国々に引き渡し譲り渡すことよりも、あなた方自身とあなた方の子女たちのために、本国に引き留めることを好むでしょう。
§44at infestis prope signis inferuntur Galli in M. Fonteium et instant atque urgent summo cum studio, summa cum audacia.
しかし、あたかも敵対的な軍旗を掲げて襲いかかるかのように、ガリア人たちはマルクス・フォンテイウスへと押し寄せ、極めて強い熱意と大胆さをもって迫り、急き立てています。
video, iudices;
見えています、裁判官諸公。
sed multis et firmis praesidiis vobis adiutoribus isti immani atque intolerandae barbariae resistemus.
しかし、あなた方が助手となってくださることで、多くの堅固な守備によって、私たちはあの残忍で耐え難い蛮行に抵抗するでしょう。
primum obicitur contra istorum impetus Macedonia, fidelis et amica populo Romano provincia;
第一に、あの者たちの襲撃に対してマケドニアが立ちふさがります。 それはローマ人民に忠実で友友好な属州です。
quae cum se ac suas urbis non solum consilio sed etiam manu M. Fontei conservatam esse dicat, ut ipsa per hunc a Thraecum adventu ac depopulatione defensa est, sic ab huius nunc capite Gallorum impetus terroresque depellit.
それは、自分自身と自らの都市がマルクス・フォンテイウスの計画だけでなくその手によっても救われたと言っており、彼によってトラキア人の来襲と略奪から防衛されたのと同様に、今度はガリア人による襲撃と恐怖を彼の命(頭部)から払いのけているのです。