§40Fonteius ita duabus actionibus accusatus est ut obiectum nihil sit quo significari vestigium libidinis, petulantiae, crudelitatis, audaciae possit; non modo nullum facinus huius protulerunt sed ne dictum quidem aliquod reprehenderunt.
丰泰乌斯在两次辩论中被控告,以至于未被指控任何能表明其有欲望、放纵、残忍或肆无忌惮的痕迹的事物;他们不仅没有提出他的任何恶行,甚至没有谴责他的任何一句话。
quod si aut quantam voluntatem habent ad hunc opprimendum aut quantam ad male dicendum licentiam, tantum haberent aut ad ementiendum animi aut ad fingendum ingeni, non meliore fortuna ad probra non audienda M. Fonteius quam illi de quibus antea commemoravi fuisset.
但是,如果他们具有和他们企图击垮他的意志一样多的说谎胆量,或者和他们进行中伤的放纵一样多的捏造才能,那么在不听到恶评的运气上,马尔库斯·丰泰乌斯并不会比我先前提到过的那些人好到哪里去。
Frugi igitur hominem, iudices, frugi, inquam, et in omnibus vitae partibus moderatum ac temperantem, plenum pudoris, plenum offici, plenum religionis videtis positum in vestra fide ac potestate, atque ita ut commissus sit fidei, permissus potestati.
因此,法官诸公,您们看到一个有为的人,有为,我再说一遍,在生活的各个方面都温和且克制、充满羞耻心、充满责任感、充满虔敬心的人,被置于您们的信义和权力之下,并且正是被委托给您们的信义,托付给您们的权力。
§41videte igitur utrum sit aequius hominem honestissimum, virum fortissimum, civem optimum dedi inimicissimis atque immanissimis nationibus an reddi amicis, praesertim cum tot res sint quae vestris animis pro huius innocentis salute supplicent, primum generis antiquitas, quam Tusculo, ex clarissimo municipio, profectam in monumentis rerum gestarum incisam ac notatam videmus, tum autem continuae praeturae, quae et ceteris ornamentis et existimatione innocentiae maxime floruerunt, deinde recens memoria parentis, cuius sanguine non solum Asculanorum manus, a qua interfectus est, sed totum illud sociale bellum macula sceleris imbutum est, postremo ipse cum in omnibus vitae partibus honestus atque integer, tum in re militari cum summi consili et maximi animi, tum vero usu quoque bellorum gerendorum in primis eorum hominum qui nunc sunt exercitatus.
因此,请看看是将一位最高尚的人、最勇敢的男子、最优秀的公民移交给最敌对且最残忍的部族,还是将其归还给朋友,哪一个更为公正。 特别是当有如此多的事物在为您们心中这位无辜者的安全而哀求时:首先是家族的古老,我们看到这一家族源于图斯库鲁姆这一最显赫的自治市,并被雕刻和记录在功绩的纪念碑上;其次是连续担任的大理官(praeturae)职务,这些职务在其他荣耀和清白声誉上都极为兴盛;再次是对其父亲的崭新记忆,不仅是杀害他的阿斯库鲁姆人的手,而且整个同盟者战争都因他的鲜血而染上了罪恶的污点;最后是他本人,他不仅在生活的各个方面高尚且正直,而且在军事上既有极高的策略和极大的勇气,而且在进行战争的经验上,在当今的人们当中也属于受过极佳锻炼的人。
§42qua re si etiam monendi estis a me, iudices, quod non estis, videor hoc leviter pro mea auctoritate vobis praecipere posse, ut ex eo genere homines quorum cognita virtus, industria, felicitas in re militari sit diligenter vobis retinendos existimetis.
因此,即使您们需要我的告诫(其实您们并不需要),我也似乎可以凭着我的威信向您们提出这番轻微的劝告:您们应当认为,那些在军事上德行、勤勉与幸运已为人所知的此类人物,应当被您们极力挽留。
fuit enim maior talium tum virorum in hac re publica copia; quae cum esset, tamen eorum non modo saluti sed etiam honori consulebatur.
因为在这个国家中,曾经有更多此类人才的储备;而当有此储备时,国家不仅考虑他们的安全,而且考虑他们的荣誉。
quid nunc vobis faciendum est studiis militaribus apud iuventutem obsoletis, fortissimis autem hominibus ac summis ducibus partim aetate, partim civitatis discordiis ac rei publicae calamitate consumptis, cum tot bella aut a nobis necessario suscipiantur aut subito atque improvisa nascantur? nonne et hominem ipsum ad dubia rei publicae tempora reservandum et ceteros studio laudis ac virtutis inflammandos putatis?
现在,在年轻人中军事研究已废弛,而最勇敢的人和最伟大的统帅们一部分因年龄、一部分因公民不和及国家的灾难而消亡,同时有如此多的战争要么必然由我们承担,要么突然且出人意料地爆发,您们该做什么? 难道您们不认为,此人本身应该为国家的危急时刻而保留,而其他人应该被对赞誉和美德的热情所激发起吗?
§43recordamini quos legatos nuper in bello Italico L. Iulius, quos P. Rutilius, quos L. Cato, quos Cn. Pompeius habuerit; scietis fuisse tum M. Cornutum, L. Cinnam, L. Sullam, praetorios homines, belli gerendi peritissimos; praeterea C. Marium, P. Didium, Q. Catulum, P. Crassum, non litteris homines ad rei militaris scientiam, sed rebus gestis ac victoriis eruditos.
请回想一下,在最近的意大利战争中,路基乌斯·尤利乌斯、普布利乌斯·鲁蒂利乌斯、路基乌斯·卡托、格奈乌斯·庞培各拥有怎样的副官;您们将会知道,当时有马尔库斯·科尔努图斯、路基乌斯·秦纳、路基乌斯·苏拉这些在进行战争方面极具经验的大理官级人物;此外还有盖乌斯·马略、普布利乌斯·迪迪乌斯、昆图斯·卡图卢斯、普布利乌斯·克拉苏,这些不是通过书本、而是通过功绩和胜利而获得军事科学学识的人。
age vero, nunc inferte oculos in curiam, introspicite penitus in omnis rei publicae partis; utrum videtis nihil posse accidere ut tales viri desiderandi sint, an, si acciderit, eorum hominum copia populum Romanum abundare? quae si diligenter attendetis, profecto, iudices, virum ad labores belli impigrum, ad pericula fortem, ad usum ac disciplinam peritum, ad consilia prudentem, ad casum fortunamque felicem domi vobis ac liberis vestris retinere quam inimicissimis populo Romano nationibus et crudelissimis tradere et condonare maletis.
那么,现在请把目光投向元老院,深入审视国家的各个部分:您们是认为绝不可能发生需要此类人物的事情,还是认为如果发生了,罗马人民就拥有丰富的人才储备? 如果对这些加以仔细留意,法官诸公,您们无疑会宁可为了您们自己和您们的孩子们而在国内留住一位在战争劳苦中不知疲倦、面对危险勇敢、在实践与纪律上经验丰富、在谋划中谨慎、在变故和命运中幸运的人,也不愿将他移交并让渡给对罗马人民最敌对且最残酷的部族。
§44at infestis prope signis inferuntur Galli in M. Fonteium et instant atque urgent summo cum studio, summa cum audacia.
然而,高卢人几乎是以敌对的军旗向马尔库斯·丰泰乌斯逼近,并以极大的热忱和极大的胆量步步逼紧。
video, iudices; sed multis et firmis praesidiis vobis adiutoribus isti immani atque intolerandae barbariae resistemus.
我看到了,法官诸公;但在您们的协助下,凭借着许多且坚固的防卫,我们将抵抗那种残暴且不可容忍的野蛮。
primum obicitur contra istorum impetus Macedonia, fidelis et amica populo Romano provincia; quae cum se ac suas urbis non solum consilio sed etiam manu M. Fontei conservatam esse dicat, ut ipsa per hunc a Thraecum adventu ac depopulatione defensa est, sic ab huius nunc capite Gallorum impetus terroresque depellit.
首先,阻挡在那些人攻击面前的是马其顿,那是对罗马人民忠诚且友好的行省;由于它宣称自己及自己的城市不仅因马尔库斯·丰泰乌斯的谋划、也因其亲手拯救,正如它因他而免遭色雷斯人的侵入和劫掠一样,它现在正从他的头上驱散高卢人的袭击和恐吓。