§45constituitur ex altera parte ulterior Hispania, quae profecto non modo religione sua resistere istorum cupiditati potest sed etiam sceleratorum hominum periuria testimoniis ac laudationibus suis refutare.
一方では遠い方のヒスパニア(ヒスパニア・ウルテリオル)が立ちふさがっており、それは確かに自らの誓いによってあの者たちの欲望に抵抗できるだけでなく、犯罪的な者たちの偽誓を自らの証言と称賛によって論破することもできるのです。
atque ex ipsa etiam Gallia fidelissima et gravissima auxilia sumuntur.
さらに、まさにガリア自身からも、最も忠実で極めて重要な援助が受け取られています。
venit huic subsidio misero atque innocenti Massiliensium cuncta civitas, quae non solum ob eam causam laborat ut huic, a quo ipsa servata est, parem gratiam referre videatur sed etiam quod ea condicione atque eo fato se in eis terris conlocatam esse arbitratur ne quid nostris hominibus istae gentes nocere possint.
この哀れで無辜の者の支援のために、マッシリアの全市民団が駆けつけています。 彼女たちは、自らを救ってくれたこの者に対して同等の恩返しを表すように見えるために尽力しているだけでなく、あの部族どもが我々の人々にいかなる害も与えることができないようにという条件と運命のもとに、自らがあの土地に配置されたと考えているからでもあるのです。
§46propugnat pariter pro salute M. Fontei Narbonensis colonia, quae per hunc ipsa nuper obsidione hostium liberata nunc eiusdem miseriis ac periculis commovetur.
同様に、マルクス・フォンテイウスの救済のためにナルボ・マルティウスの植民市が闘っています。 それは彼によって最近敵の包囲から自ら解放され、今や同じ彼の不幸と危険に深く心を動かされているのです。
denique ut oportet bello Gallico, ut maiorum iura moresque praescribunt, nemo est civis Romanus qui sibi ulla excusatione utendum putet;
最後に、ガリア戦争においてそうあるべきであるように、また祖先たちの法と慣習が規定しているように、いかなる言い訳も自分は用いるべきだと考えるローマ市民は一人もいません。
omnes illius provinciae publicani, agricolae, pecuarii, ceteri negotiatores uno animo M. Fonteium atque una voce defendunt.
あの属州のすべての徴税請負人、農民、牧畜業者、その他の商人たちが、一人の心、一つの声でマルクス・フォンテイウスを擁護しているのです。
quod si tantas auxiliorum nostrorum copias Indutiomarus ipse despexerit, dux Allobrogum ceterorumque Gallorum, num etiam de matris hunc complexu, lectissimae miserrimaeque feminae, vobis inspectantibus avellet atque abstrahet? praesertim cum virgo Vestalis ex altera parte germanum fratrem complexa teneat vestramque, iudices, ac populi Romani fidem imploret;
しかし、もしこれほど多くの我々の援助の軍勢を、アッロブロゲス族およびその他のガリア人の指導者であるインドゥティオマルス自身が軽蔑するなら、彼はあなた方が見ている前で、最も優れた、そして最も哀れな女性である母親の抱擁から、彼を引き剥がし連れ去るのでしょうか。 とりわけ、一方ではヴェスタの処女が同胞の兄弟を抱きしめており、裁判官諸公、あなた方とローマ人民の信義を懇願しているのですから。
quae pro vobis liberisque vestris tot annos in dis immortalibus placandis occupata est ut ea nunc pro salute sua fratrisque sui animos vestros placare possit.
彼女はあなた方とあなた方の子女のために、不死の神々を宥めることにこれほど多くの年月を費やしてきました。 それは、彼女が今度は自らと兄弟の救済のために、あなた方の心を宥めることができるようにするためであったのです。
§47cui miserae quod praesidium, quod solacium reliquum est hoc amisso? nam ceterae feminae gignere ipsae sibi praesidia et habere domi fortunarum omnium socium participemque possunt;
この哀れな彼女に、彼を失った後、どのような保護、どのような慰めが残されているというのでしょうか。 なぜなら、他の女性たちは自らのために保護者を産むことができ、家庭においてすべての運命の仲間、分かち合う者を擁することができるからです。
huic vero virgini quid est praeter fratrem quod aut iucundum aut carum esse possit? nolite pati, iudices, aras deorum immortalium Vestaeque matris cotidianis virginis lamentationibus de vestro iudicio commoneri;
しかし、この処女にとっては、兄弟以外に、喜ばしいもの、あるいは愛おしいものでありうる何があるというのでしょうか。 裁判官諸公、あなた方の判決によって、不死の神々と母なるヴェスタの祭壇が、処女の毎日の嘆きによって思い出されるのを許してはなりません。
prospicite ne ille ignis aeternus nocturnis Fonteiae laboribus vigiliisque servatus sacerdotis vestrae lacrimis exstinctus esse dicatur.
あの永遠の火が、フォンテイアの夜の労苦と不眠の看視によって守られてきたにもかかわらず、あなた方の神官の涙によって消し止められたと言われることのないよう、配慮してください。
§48tendit ad vos virgo Vestalis manus supplices easdem quas pro vobis dis immortalibus tendere consuevit.
ヴェスタの処女は、あなた方のために不死の神々へと差し向けることに慣れているのと同じ懇願の手を、あなた方に向けて伸ばしています。
Cavete ne periculosum superbumque sit eius vos obsecrationem repudiare cuius preces si di aspernarentur, haec salva esse non possent.
彼女の懇願をあなた方が拒絶することが、いかに危険で不遜なことであるかに用心しなさい。 もし神々が彼女の祈りを退けるなら、これらのものは安全ではありえなかったでしょう。
videtisne subito, iudices, virum fortissimum, M. Fonteium, parentis et sororis commemoratione lacrimas profudisse? qui numquam in acie pertimuerit, qui se armatus saepe in hostium manum multitudinemque immiserit, cum in eius modi periculis eadem se solacia suis relinquere arbitraretur quae suus pater sibi reliquisset, idem nunc conturbato animo pertimescit ne non modo ornamento et adiumento non sit suis sed etiam cum acerbissimo luctu dedecus aeternum miseris atque ignominiam relinquat.
裁判官諸公、最も勇敢な男マルクス・フォンテイウスが、母親と姉妹への言及によって、突然涙を流したのをあなた方は目にしたのではありませんか。 戦場において決して恐れず、武装してしばしば敵の手中や大群の中に身を投じ、そのような危険において、自らの父親が自分に残してくれたのと同じ慰めを自分も身内に残すのだと考えていた彼が、今や取り乱した心で恐れているのです。 身内にとって名誉や助けにならないだけでなく、最も痛烈な悲しみとともに、哀れな彼らに永遠の不名誉と侮辱を残すことになるのではないかと。
§49O fortunam longe disparem, M. Fontei, si deligere potuisses ut potius telis tibi Gallorum quam periuriis intereundum esset! tum enim vitae socia virtus, mortis comes gloria fuisset;
おお、マルクス・フォンテイウスよ、もしお前が偽誓によってではなく、むしろガリア人の武器によって滅びることを選ぶことができたなら、いかに異なる運命であったことか。 なぜなら、その時には美徳が人生の伴侶となり、栄光が死のお供となったでしょうから。
nunc vero qui est dolor victoriae te atque imperi poenas ad eorum arbitrium sufferre qui aut victi armis sunt aut invitissimi paruerunt! A quo periculo defendite, iudices, civem fortem atque innocentem;
しかし今や、勝利と帝国の苦渋とは何たることか、武器によって征服されたか、あるいは極めて不本意ながら従った者たちの意のままに、お前が罰を受けるとは。 裁判官諸公、この危険から、勇敢で無辜の市民を守りなさい。
curate ut nostris testibus plus quam alienigenis credidisse videamini, plus saluti civium quam hostium libidini consuluisse, graviorem duxisse eius obsecrationem quae vestris sacris praesit quam eorum audaciam qui cum omnium sacris delubrisque bella gesserunt.
異邦人よりも我々の証人を信頼したと、敵の欲望よりも市民の安全を配慮したと、すべての神聖なものや神殿と戦争を行った者たちの不敵さよりも、あなた方の聖なる儀式を主宰する彼女の懇願をより重く見なしたと、あなた方が見えるように取り計らいなさい。
postremo prospicite, iudices, id quod ad dignitatem populi Romani maxime pertinet, ut plus apud vos preces virginis Vestalis quam minae Gallorum valuisse videantur.
最後に、裁判官諸公、ローマ人民の尊厳に最も関わること、すなわちガリア人の脅しよりも、ヴェスタの処女の祈りの方があなた方の間でより強い効力を持ったと見えるように配慮しなさい。