§30an vero istas nationes religione iuris iurandi ac metu deorum immortalium in testimoniis dicendis commoveri arbitramini? quae tantum a ceterarum gentium more ac natura dissentiunt, quod ceterae pro religionibus suis bella suscipiunt, istae contra omnium religiones;
それとも本当に、あなた方はそれらの国々が、証言を行うにあたって宣誓の神聖さや不死の神々への畏れによって動かされるとでも思っているのですか。 彼らは、他の諸民族の慣習や性質とこれほどまでに異なっています。 なぜなら、他の民族は自らの宗教のために戦争を企てるのに対し、彼らはすべての宗教に反して戦争を企てるからです。
illae in bellis gerendis ab dis immortalibus pacem ac veniam petunt, istae cum ipsis dis immortalibus bella gesserunt.
前者は戦争を遂行するにあたって不死 of 神々に平和と容赦を求めますが、後者は不死の神々そのものと戦争を行ってきたのです。
hae sunt nationes quae quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt.
これらこそ、かつて自らの居住地からこれほど遠く、デルポイのピュティアのアポロン、すなわち全世界の神託所を悩ませ、略奪するために出発した国々です。
ab isdem gentibus sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille Iuppiter cuius nomine maiores nostri vinctam testimoniorum fidem esse voluerunt.
これらと同じ、神聖にして証言において信心深い諸民族によって、カピトリウムが包囲され、また、我々の先祖がその名によって証言の信義を確かなものとすることを望んだ、あのユピテルまでもが包囲されたのです。
§31postremo his quicquam sanctum ac religiosum videri potest qui, etiam si quando aliquo metu adducti deos placandos esse arbitrantur, humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius scelere violarint? quis enim ignorat eos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? quam ob rem quali fide, quali pietate existimatis esse eos qui etiam deos immortalis arbitrentur hominum scelere et sanguine facillime posse placari? Cum his vos testibus vestram religionem coniungetis, ab his quicquam sancte aut moderate dictum putabitis? hoc vestrae mentes tam castae,
最後に、たとえいつか何らかの恐れに導かれて神々をなだめるべきだと考えるときであっても、人間の生け贄によって神々の祭壇や神殿を穢す彼らにとって、何か神聖で信心深いものが見えうるとでもいうのですか。 その結果、まず最初にその宗教自体を犯罪によって汚さなければ、宗教を信仰することさえできないほどなのです。 なぜなら、彼らが今日に至るまで、人間をいけにえに捧げるというあの残虐で野蛮な習わしを維持していることを、誰が知らないでしょうか。 したがって、不死の神々でさえも人間の犯罪と血によって最も容易になだめられうると考える者たちが、いかなる信義、いかなる敬虔さを持っているとあなた方は考えますか。 これらのような証人たちと、あなた方は自らの敬虔さを結びつけるのですか。 彼らから、何か神聖に、あるいは節度を持って語られたと考えるのですか。 あなた方のこれほどまでに清らかな、これほどまでに完全な精神が、次のようなことを自らに引き受けるでしょうか。
§32tam integrae sibi suscipient ut, cum omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equites Romani qui in illa provincia fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes in Gallia qui sunt socii populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et publice laudent, vos tamen cum Gallis iugulare malitis? quid ut secuti esse videamini? voluntatemne hominum? gravior igitur vobis erit hostium voluntas quam civium? an dignitatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac nomini bonis ac fidelibus et sociis et civibus anteferre?
すなわち、あの3年間にガリアに赴いた我々の使節全員、あの属州にいたローマの騎士全員、その属州の商人全員、最後にローマ人民の同盟者であり友人であるガリアにいるすべての人々が、マルクス・フォンテイウスの無事を望み、誓いを立てて個人としても公としても彼を称賛しているというのに、あなた方はそれでも、ガリア人たちと一緒になって彼を葬り去ることを好むということを。 あなた方は何に従ったと見なされたいのですか。 人々の意志ですか。 それなら、あなた方にとって、敵の意志の方が市民の意志よりも重いというのですか。 それとも証人の尊厳ですか。 それなら、あなた方は、未知の者を既知の者より、不公正な者を公正な者より、異邦人を同胞より、貪欲な者を節度ある者より、買収された者を無償の者より、不敬な者を敬虔な者より、この帝国と名に対して最も敵対的な者を善良で忠実な同盟者や市民より優先させることができるというのですか。
§33an vero dubitatis, iudices, quin insitas inimicitias istae gentes omnes et habeant et gerant cum populi Romani nomine? sic existimatis eos hic sagatos bracatosque versari, animo demisso atque humili, ut solent ei qui adfecti iniuriis ad opem iudicum supplices inferioresque confugiunt? nihil vero minus.
それとも本当に、裁判官諸公、それらの民族すべてが、ローマ人民の名に対して根深い敵意を抱き、またそれを抱き続けていることを疑うのですか。 あなた方は、彼らがここでサグムをまとい、ズボンをはいて、不当な扱いを受けて裁判官の助けを求めて嘆願者として、また不遇な者として逃げ込んでくる人々が常であるように、意気消沈し卑屈な精神で歩き回っているとでも思っているのですか。 まったくそんなことはありません。
hi contra vagantur laeti atque erecti passim toto foro cum quibusdam minis et barbaro atque immani terrore verborum;
彼らは反対に、フォーラム中のあちこちを、喜び、胸を張って、ある種の脅迫と言葉による野蛮で残虐な恐怖を伴ってうろついています。
quod ego profecto non crederem, nisi aliquotiens ex ipsis accusatoribus vobiscum simul, iudices, audissem, cum praeciperent ut caveretis ne hoc absoluto novum aliquod bellum Gallicum concitaretur.
このことを、私は本当に信じなかったでしょう、もし、告発者たち自身から、裁判官諸公、あなた方と同時に、幾度となく、この男が釈放されることによって新たなガリア戦争が引き起こされないよう注意すべきだと警告されるのを聞いていなかったならば。
§34si M. Fonteium, iudices, in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia, vita infami, magistratibus quos ante oculos vestros gessit male gestis, convictus virorum bonorum testimoniis, legationibus flagitiose obitis, invisus suis omnibus in iudicium vocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani Narbonensium, fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium Romanorum omnium testimoniis tabulisque premeretur, tamen esset vobis magno opere providendum ne, quos ita adflictos a vestris patribus maioribusque accepissetis ut contemnendi essent, eos pertimuisse et eorum minis et terrore commoti esse videremini.
裁判官諸公、もしマルクス・フォンテイウスの訴訟において、すべての拠り所が彼に欠けていたとしても、もし彼が、卑劣な青年期、悪名高い生涯を送り、あなた方の目の前で彼が務めた政務官職が不適切に遂行され、善良な人々の証言によって有罪を宣告され、使節の任務を恥ずべき形で遂行し、自らの身内すべてに憎まれて裁判に召喚されていたとしても、もしその裁判において、ローマ人民のナルボの植民市の人々、最も忠実な同盟者であるマッシリアの人々、すべてのローマ市民の証言や帳簿によって彼が圧倒されていたとしても、それでもあなた方にとっては、あなた方の父祖や先祖から、侮るべきであるほどに打ちのめされたと引き継いだ者たちを、恐れ、彼らの脅迫と恐怖によって動揺したと見なされることがないように、大いに用心せねばならなかったでしょう。