§30an vero istas nationes religione iuris iurandi ac metu deorum immortalium in testimoniis dicendis commoveri arbitramini? quae tantum a ceterarum gentium more ac natura dissentiunt, quod ceterae pro religionibus suis bella suscipiunt, istae contra omnium religiones; illae in bellis gerendis ab dis immortalibus pacem ac veniam petunt, istae cum ipsis dis immortalibus bella gesserunt.
难道您们真的认为,这些民族在作证时会受到誓言的神圣性和对不朽神明的敬畏所触动吗? 他们与其余民族的习俗和天性相去甚远,因为其余民族是为了自己的宗教而进行战争,而他们则是反对所有人的宗教;前者在进行战争时向不朽的神明祈求和平与宽恕,而后者却与不朽的神明本身进行战争。
hae sunt nationes quae quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt.
这些就是那些曾经从自己的家园出发,远行至德尔斐,去骚扰和掠夺皮提亚的阿波罗以及全世界神谕所的民族。
ab isdem gentibus sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille Iuppiter cuius nomine maiores nostri vinctam testimoniorum fidem esse voluerunt.
正是这些在证言中神圣而虔诚的民族,包围了卡皮托里乌斯,也包围了那尊我们的先祖曾期望以其名义来约束证言信义的朱庇特神像。
§31postremo his quicquam sanctum ac religiosum videri potest qui, etiam si quando aliquo metu adducti deos placandos esse arbitrantur, humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius scelere violarint? quis enim ignorat eos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? quam ob rem quali fide, quali pietate existimatis esse eos qui etiam deos immortalis arbitrentur hominum scelere et sanguine facillime posse placari? Cum his vos testibus vestram religionem coniungetis, ab his quicquam sancte aut moderate dictum putabitis? hoc vestrae mentes tam castae, §32tam integrae sibi suscipient ut, cum omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equites Romani qui in illa provincia fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes in Gallia qui sunt socii populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et publice laudent, vos tamen cum Gallis iugulare malitis? quid ut secuti esse videamini? voluntatemne hominum? gravior igitur vobis erit hostium voluntas quam civium? an dignitatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac nomini bonis ac fidelibus et sociis et civibus anteferre?
最后,对于那些即使在有时因某种恐惧而认为必须平息神怒时,也用人牲玷污神明的祭坛和神庙的人来说,还能有什么东西显得是神圣和虔诚的呢? 以至于他们若不先以罪行玷污宗教本身,就甚至无法奉行宗教。 因为谁不知道他们直到今天还保留着活人祭祀那残暴而野蛮的习俗? 因此,对于那些认为即使是不朽的神明也最容易被人类的罪行和鲜血所平息的人,您们认为他们具有怎样的信义,怎样的虔敬? 您们会将您们的敬虔与这些证人结合在一起吗? 您们会认为他们所说的任何话是神圣或有节度的吗? 您们那如此纯洁、如此无瑕的心灵会为自己承担这样的事情吗:即当在这三年内前往高卢的所有我们的使节、在这省份内的所有罗马骑士、该省的所有商人,最后在高卢的所有作为罗马人民盟友和朋友的人,都希望马尔库斯·丰泰乌斯平安无事,并在宣誓后以个人和公众名义赞扬他时,您们却仍然宁愿与高卢人一起置他于死地? 您们希望显得自己遵循了什么? 是人们的意志吗? 那么,敌人的意志对您们来说会比公民的意志更重吗? 还是证人的尊严? 那么,您们难道能将未知者置于已知者之上,将不公者置于公正者之上,将外邦人置于同胞之上,将贪婪者置于节度者之上,将受贿者置于无偿者之上,将不敬者置于虔诚者之上,将对这个帝国和名字最敌对的人置于善良、忠诚的盟友及公民之上吗?
§33an vero dubitatis, iudices, quin insitas inimicitias istae gentes omnes et habeant et gerant cum populi Romani nomine? sic existimatis eos hic sagatos bracatosque versari, animo demisso atque humili, ut solent ei qui adfecti iniuriis ad opem iudicum supplices inferioresque confugiunt? nihil vero minus.
难道您们真的怀疑,法官诸公,所有这些民族都对罗马人民的名字怀有并保持着根深蒂固的敌意吗? 您们以为他们在这里穿着斗篷、穿着裤子,带着消沉和卑微的心灵活动,就像那些遭受伤害后作为恳求者和卑微者向法官的援助寻求庇护的人通常所做的那样吗? 确实完全不是。
hi contra vagantur laeti atque erecti passim toto foro cum quibusdam minis et barbaro atque immani terrore verborum; quod ego profecto non crederem, nisi aliquotiens ex ipsis accusatoribus vobiscum simul, iudices, audissem, cum praeciperent ut caveretis ne hoc absoluto novum aliquod bellum Gallicum concitaretur.
相反,他们得意洋洋、昂首挺胸地在整个广场上到处游荡,带着某种威胁以及言语上野蛮而残暴的恐吓;法官诸公,如果我不是曾多次与您们一起从告发者自己那里听到他们警告您们要小心,以免释放此人会激起某种新的高卢战争,我确实是不会相信这一点的。
§34si M. Fonteium, iudices, in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia, vita infami, magistratibus quos ante oculos vestros gessit male gestis, convictus virorum bonorum testimoniis, legationibus flagitiose obitis, invisus suis omnibus in iudicium vocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani Narbonensium, fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium Romanorum omnium testimoniis tabulisque premeretur, tamen esset vobis magno opere providendum ne, quos ita adflictos a vestris patribus maioribusque accepissetis ut contemnendi essent, eos pertimuisse et eorum minis et terrore commoti esse videremini.
法官诸公,即使马尔库斯·丰泰乌斯在诉讼中失去了一切依凭,即使他因卑劣的青年时代、恶名昭彰的一生、在您们眼前任职时失职、被善良之人的证言定罪、使使节职责履行得令人不齿、被所有亲友憎恨而被传唤出庭;即使在这场审判中,他被罗马人民的纳尔博殖民者、最忠实的盟友马西利亚人以及所有罗马公民的证言和账簿所压倒;您们仍须极力防范,以免显得您们害怕了那些从您们的父辈和先祖那里承袭下来、已被打压得只配受蔑视的人,并显得被他们的威胁和恐吓所动摇。