§25fuit, fuit illis iudicibus divinum ac singulare, iudices, consilium, qui se non solum de reo sed etiam de accusatore, de teste iudicare arbitrabantur, quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum, quid pretio corruptum, quid spe aut metu depravatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur.
裁判官諸公、あの裁判官たちには、神聖にして非凡な思慮がありました。 彼らは被告についてだけでなく、告発者についても、証人についても、何が偽りであり、何が運命や時期によってもたらされ、何が金銭で買収され、何が希望や恐れによって歪められ、何が何らかの欲望や敵意から生じているように見えるかを、自らが判断していると考えていたのです。
quae si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac mente circumspiciet, si, ut quidque ex illo loco dicetur, ex oraculo aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod dixi antea, non surdum iudicem huic muneri atque officio praeesse;
もし裁判官がこれらすべてを思慮によって包み込まず、心と精神で周囲を見渡さず、あの場所から語られるすべてのことが、何か神託から語られているかのようにみなすなら、本当に、私が前に言ったように、耳が聞こえなくない裁判官がこの任務と義務を司るだけで十分でしょう。
nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens homo ac multarum rerum peritus ad res iudicandas requiratur.
あの、ある賢明で多くのことに熟達した人が裁判をするために求められる理由など、何もなくなってしまうでしょう。
§26an vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui nuper in re publica iudiciisque maxime floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris ut L. Crasso, M. Scauro testi non crederent; vos Volcarum atque Allobrogum testimoniis non credere timetis? si inimico testi credi non oportuit, inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli? quorum qui optima in causa sunt, equites, frumentum pecuniam semel atque iterum ac saepius invitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi.
それとも本当に、私たちが目にした、最近国家と法廷で大いに栄えたあのローマの騎士たちは、ルキウス・クラッススやマルクス・スカウルスの証言を信じないほどの、それほどの精神、それほどの気力を持っていたというのに、あなた方はウォルカエ族やアッロブロゲス族の証言を信じないことを恐れるのですか。 もし敵意のある証人を信じるべきではないとしたら、クラッススはマルケッルスに対して、あるいはスカウルスはフィンブリアに対して、市民的な競合や国内の非難から、ガリア人たちがこの男に対して抱いているよりも、より敵対的だったというのですか。 彼らのうちで最も恵まれた状況にある者たちでさえ、穀物や金を一度ならず二度、いやそれ以上、非常に不本意ながら与えることを強いられ、他の者たちは、一部はかつての戦争によって土地を没収され、一部はこの戦争自体によって圧倒され、抑圧されているのです。
§27si, qui ob aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur, eis credi non convenit, credo maius emolumentum Caepionibus et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompei damnatione, cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in qua illa provincia prope suam immunitatem ac libertatem positam esse arbitratur.
もし、何らかの自らの利益のために、より熱望して何かを語っているように見える者たちを、信じることが適当でないとしたら、カエピオたちやメテッルスたちにとって、クィントゥス・ポンペイウスの有罪判決から提示された利益の方が、全ガリアにとってマルクス・フォンテイウスの災厄から提示された利益よりも大きかったと、私は信じます。 その災厄において、あの属州は自らの免税権と自由がほとんどかかっていると考えているのです。
an, si homines ipsos spectare convenit, id quod in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum summis civitatis nostrae viris sed cum infimo cive Romano quisquam amplissimus Galliae comparandus est? scit Indutiomarus quid sit testimonium dicere? movetur eo timore quo nostrum unus quisque, cum in eum locum productus est?
あるいは、人間そのものに注目することが適当であるなら(このことは証人において実に最も重きをなすべきですが)、ガリアのいかに最も有力な人物であっても、我が国家の至高の人々はおろか、最も身分の低いローマ市民とさえ比較されうるでしょうか。 インドゥティオマールスは、証言を行うとはどういうことかを知っているでしょうか。 彼は、我々の一人一人があの場所に連れ出されたときに動かされる、あの恐れによって動かされているでしょうか。
§28recordamini, iudices, quanto opere laborare soleatis non modo quid dicatis pro testimonio sed etiam quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur;
裁判官諸公、思い出してください。 あなた方が証言として何を語るかだけでなく、いかなる言葉を用いるかについて、どれほど腐心するのが常であるかを。 それは、不適切に置かれた言葉や、何らかの欲望から滑り出た言葉であると見なされないためです。
voltu denique laboratis ne qua significari possit suspicio cupiditatis, ut et, cum proditis, existimatio sit quaedam tacita de vobis pudoris ac religionis et, cum disceditis, ea diligenter conservata ac retenta videatur.
最後に、欲望のいかなる疑念も示されることがないように、表情にさえ腐心するのです。 それは、あなた方が進み出るときには、慎みと敬虔さに関する沈黙の評判があなた方のうちにあり、立ち去るときには、それが注意深く保持され、引き留められたように見えるためです。
§29credo haec eadem Indutiomarum in testimonio timuisse aut cogitavisse, qui primum illud verbum consideratissimum nostrae consuetudinis 'arbitror', quo nos etiam tunc utimur cum ea dicimus iurati quae comperta habemus, quae ipsi vidimus, ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se 'scire' dixit.
私は、インドゥティオマールスが証言においてこれらと同じことを恐れたり、考えたりしたと信じます! 彼は、我々が、誓いを立てて自分たちが確かめたこと、自分たち自身が目にしたことを語るときでさえ用いる、我々の習慣のあの最も慎重な言葉「私は思う」を、自らの証言全体からまず最初に取り除き、すべてのことを自分は「知っている」と言ったのです。
verebatur enim videlicet ne quid apud vos populumque Romanum de existimatione sua deperderet, ne qua fama consequeretur eius modi, Indutiomarum, talem virum, tam cupide, tam temere dixisse;
なぜなら、彼は明らかに、あなた方やローマ人たちの前で自らの評判が失われることを、また、インドゥティオマールスというあのような男がこれほど熱望して、これほど軽率に語ったというような噂が後に続くことを恐れていたからです。
non intellegebat se in testimonio nihil praeter vocem et os et audaciam neque civibus suis neque accusatoribus nostris praestare debere.
彼は、自分が証言において、声と顔と大胆さ以外には、自らの同胞に対しても、我々の告発者に対しても、何も提供する必要がないことを理解していなかったのです。