§8Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora atque asperiora videntur esse ex improborum iniquitate et iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis propter hominum malam consuetudinem nimiamque licentiam constitutum est.
すべての法律やすべての裁判が、少しでも厳格で過酷であるように思われる場合、不誠実な人々の不当行為や不法から生じたものであるのと同様に、この裁判もまた、人々の悪い習慣と過度な放縦のために、ここ数年間に制定されました。
nam cum multae familiae dicerentur in agris longinquis et pascuis armatae esse caedisque facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum sed ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lucullus, qui summa aequitate et sapientia ius dixit, primus hoc iudicium composuit et id spectavit ut omnes ita familias suas continerent ut non modo armati damnum nemini darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis defenderent;
というのも、多くの家族が遠く離れた農地や牧草地で武装し、虐殺を行っていると言われており、その習慣が私人の財産だけでなく国家の最高利益に関わるように思われたとき、最高の公平さと知恵をもって法を司ったマルクス・ルクッルスが、初めてこの裁判を考案し、すべての者が自らの家族を次のように抑制することを目指したからです。 すなわち、武装して誰にも損害を与えないようにするだけでなく、たとえ挑発されたとしても、武器によってではなくむしろ法によって自らを防衛するように、ということです。
§9et cum sciret de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus;
また、損害についてはアキリウス法が存在することを知っていましたが、彼は次のように考えました。 すなわち、我々の先祖においては、財産も欲望もより小さく、また家族も大きくなく、大きな恐れによって抑制されていたため、人が殺害されることは極めて稀であり、それが極悪非道で例外的な凶行と考えられていたので、暴力によって集められた武装した人々に関する裁判は全く必要なかった、と。
quod enim usu non veniebat, de eo si quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur quam admonere.
というのも、実際に起こらないことについて、もし誰かが法律や裁判を制定するなら、それを禁止するというよりはむしろ唆すように思われるからです。
§10his temporibus cum ex bello diuturno atque domestico res in eam consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et recuperatores dare,
現代においては、長引く内乱の結果、人々がより少ない躊躇で武器を使用する習慣に事態が至っていたため、彼は、家族によって行われたと言われることについて、家族全体に対して裁判を与えること、そして回収裁判官を任命することが必要であると考えました。
§11ut quam primum res iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et illam latebram tollere: '
"damnum iniuria.
それは事案ができる限り早く裁かれるようにするためであり、また、恐怖によって大胆さが抑制されるように、より重い罰を設定すること、そしてあの『』という抜け穴を取り除くためでした。
"
' quod in aliis causis debet valere et valet lege Aquilia, id ex huius modi damno quod vi per servos armatos datum esset §12ipsi statuerent quo tempore possent suo iure arma capere, manum cogere, homines occidere.
それは他の訴訟においては有効であるべきであり、アキリウス法によって有効ですが、武装した奴隷によって暴力をもって与えられたこのような損害からは、彼ら自身が、いつ正当な権利をもって武器を取り、一団を集め、人々を殺害することができるかを決定するように[という抜け穴を取り除くためでした]。
Cum iudicium ita daret ut hoc solum in iudicium veniret, videreturne vi hominibus coactis armatisve damnum dolo malo familiae datum, neque illud adderet '
"inivria"
,' putavit se audaciam improborum sustulisse, cum spem defensionis nullam reliquisset.
裁判を、ただこのこと、すなわち、集められたあるいは武装した人々による暴力をもって、家族の悪意により損害が与えられたかどうかが、裁判で審理されるように与え、そしてあの『』という言葉を加えなかったとき、彼は、弁護の希望を全く残さなかったことによって、不道徳な者たちの図々しさを絶ったと考えたのです。
§13quoniam quod iudicium et quo consilio constitutum sit cognostis, nunc rem ipsam, ut gesta sit, dum breviter vobis demonstro, attendite.
どのような裁判が、そしてどのような意図で制定されたかを皆様が知られた以上、今や事柄そのものがどのように行われたか、私が皆様に簡潔に示す間、注意してお聞きください。
§14fundum habet in agro Thurino M. Tullius paternum, recuperatores, quem se habere usque eo non moleste tulit, donec vicinum eius modi nactus est qui agri finis armis proferre mallet quam iure defendere.
回収裁判官の皆様、マルクス・トゥッリウスは、トゥリイの土地に父親譲りの農地を所有しています。 彼は、土地の境界を法によって守るよりもむしろ武器によって拡張することを好むような隣人を得るまでは、それを所有することを不快に思っていませんでした。
nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius emerat
というのも、プブリウス・ファビウスは最近、元老院議員ガイウス・クラウディウスから、マルクス・トゥッリウスの農地が隣接している土地を購入したからです。 実に高額で、すべての別荘が焼け落ちて荒れ地となっているにもかかわらず、クラウディウス自身がかつて最高値で無傷かつ極めて設備の整った状態で購入したときの、ほぼ1.5倍の価格でした。
§15clam circumscripsisse isti a consulari Macedonia et Asia.
かの者は、マケドニアとアジアを総督として治めた元執政官から、密かに騙し取ったのです。
etiam illud addam quod ad rem pertinet: imperatore mortuo pecuniam nescio quo modo quaesitam dum volt in praedio ponere, non posuit, sed abiecit.
また本件に関わる次のことも付け加えましょう。 将軍が死んだあと、どのようにして得たか分からないその金を、彼が不動産に投資しようとしたとき、彼は投資したのではなく、投げ捨てたのです。
nihil adhuc m
. . am calamitate vicinorum corrigit, et quod stomachum suum damno Tulli explere conatus est.
彼は未だに隣人たちの災難によって何も改めようとせず、トゥッリウスに損害を与えることによって自らの怒りを満たそうと試みました。
§16est in eo agro centuria quae Populiana nominatur, recuperatores, quae semper M. Tulli fuit, quam etiam pater possederat posita esse et ad fundum eius convenire.
回収裁判官の皆様、その土地にはポプリアナと呼ばれるケントゥリアがあります。 それは常にマルクス・トゥッリウスのものであり、彼の父親も所有しており、...位置しており、彼の農地に適していました。
ac primum, quod eum negoti totius et emptionis suae paenitebat, fundum proscripsit;
そしてまず、彼は取引全体および自らの購入を後悔していたため、農地を売りに出しました。
eum autem emptum habebat cum socio Cn. Acerronio, viro optimo modum proscripsisse.
しかし彼はそれを、極めて優れた人物である共同経営者グナエウス・アケッロニウスと共に購入しており、...区画を売りに出したのです。