§8Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora atque asperiora videntur esse ex improborum iniquitate et iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis propter hominum malam consuetudinem nimiamque licentiam constitutum est.
正如所有似乎稍微严厉和苛刻的法律与审判都源于恶人的不义和不法行为一样,这一审判也是由于人们的恶习和过度放纵而在最近几年内设立的。
nam cum multae familiae dicerentur in agris longinquis et pascuis armatae esse caedisque facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum sed ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lucullus, qui summa aequitate et sapientia ius dixit, primus hoc iudicium composuit et id spectavit ut omnes ita familias suas continerent ut non modo armati damnum nemini darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis defenderent; §9et cum sciret de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus; quod enim usu non veniebat, de eo si quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur quam admonere.
因为,当许多奴隶家族被说成是在偏远的农田和牧草地上武装并进行屠杀,且这种习惯似乎不仅关系到私人的财产,而且关系到国家的最大利益时,以极高的公正和智慧司法的马尔库斯·卢库鲁斯首先设立了这一审判,并致力于达到这一目的:使每个人都如此约束自己的家族,以至于他们不仅在武装时不给任何人造成损害,而且即使受到挑衅,也宁愿通过法律而不是武器来保护自己;而且,虽然他知道关于损害有阿奎利亚法,但他仍旧这样认为:在我们的祖先时代,由于财产和欲望都较小,奴隶家族也不庞大且处于极大的畏惧约束之下,以至于极少发生杀人事件,且那被视为滔天而罕见的罪行,因此完全不需要针对武力聚集和武装之人的审判;因为对于实际中不曾发生的事,如果有人为此制定法律或审判,似乎与其说是禁止,不如说是暗示。
§10his temporibus cum ex bello diuturno atque domestico res in eam consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et recuperatores dare, §11ut quam primum res iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et illam latebram tollere: '
"damnum iniuria. "
' quod in aliis causis debet valere et valet lege Aquilia, id ex huius modi damno quod vi per servos armatos datum esset §12ipsi statuerent quo tempore possent suo iure arma capere, manum cogere, homines occidere.
在如今这个时代,由于长期的内战,事态已发展到人们在使用武器时较少顾忌的习惯,因此他认为有必要针对据说是整个家族所犯下的行为,对整个家族给予审判,并指派收回权利法官,以便尽快对案件作出判决,并设立更重的刑罚,好让恐惧来压制这种狂妄,并消除那个借口:‘’这在其他诉讼中应当有效,且根据阿奎利亚法也是有效的,但对于这种由武装奴隶通过暴力造成的损害,他们自己应当决定在什么时候他们可以凭自己的权利拿起武器、聚集人群并杀人。
Cum iudicium ita daret ut hoc solum in iudicium veniret, videreturne vi hominibus coactis armatisve damnum dolo malo familiae datum, neque illud adderet '
"inivria"
,' putavit se audaciam improborum sustulisse, cum spem defensionis nullam reliquisset.
当他如此授予审判,以至于只有这一点进入审判——是否由于家族的恶意,通过聚集或武装的人员的暴力造成了损害——而没有加上那个词‘’时,他认为自己已经消除了恶人的狂妄,因为他没有留下任何辩护的希望。
§13quoniam quod iudicium et quo consilio constitutum sit cognostis, nunc rem ipsam, ut gesta sit, dum breviter vobis demonstro, attendite.
既然你们已经了解了设立了什么样的审判以及出于什么样的目的,现在请在我的简要向你们阐述事情本身是如何发生的过程中,予以关注。
§14fundum habet in agro Thurino M. Tullius paternum, recuperatores, quem se habere usque eo non moleste tulit, donec vicinum eius modi nactus est qui agri finis armis proferre mallet quam iure defendere.
收回权利法官们,马尔库斯·图利乌斯在图里伊的土地上有一处祖传的田产,只要他还没有遇到那样一个宁愿用武器扩张土地边界也不愿用法律来防卫的邻居,他拥有这一田产直到那时为止并不感到苦恼。
nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius emerat
因为普布利乌斯·法比乌斯最近从元老院议员盖乌斯·克劳迪乌斯那里买下了一块土地,马尔库斯·图利乌斯的田产与其相邻,价格确实很高,在所有别墅被烧毁且土地荒芜的情况下,其价格几乎比克劳迪乌斯本人在田产完好且装备最齐全时以最高价格买下时还要贵上一半。
§15clam circumscripsisse isti a consulari Macedonia et Asia.
那个人暗中欺骗了统治过马其顿和亚洲的前执政官。
etiam illud addam quod ad rem pertinet: imperatore mortuo pecuniam nescio quo modo quaesitam dum volt in praedio ponere, non posuit, sed abiecit.
我还将加上与此案有关的这一点:当那位将军去世后,他想把不知以何种方式获得的钱财投资于地产时,他并没有投资,而是挥霍了。
nihil adhuc m
. . am calamitate vicinorum corrigit, et quod stomachum suum damno Tulli explere conatus est.
至今他还没有从邻居们的灾难中吸取教训进行改正,并且企图通过给图利乌斯造成损害来发泄自己的愤怒。
§16est in eo agro centuria quae Populiana nominatur, recuperatores, quae semper M. Tulli fuit, quam etiam pater possederat posita esse et ad fundum eius convenire.
收回权利法官们,在那块土地上有一个被称为波普利亚纳的百人区,它一直属于马尔库斯·图利乌斯,他的父亲也曾占有……位于该处并与他的田产相契合。
ac primum, quod eum negoti totius et emptionis suae paenitebat, fundum proscripsit; eum autem emptum habebat cum socio Cn. Acerronio, viro optimo modum proscripsisse.
首先,因为他后悔这整笔交易和自己的购买,他便将这处田产标价出售;然而他是与合伙人——一位极好的人葛奈乌斯·阿塞罗尼乌斯——共同买下它的……标价出售了该份额。