§8.6.1Caesar tempore anni difficillimo, cum satis haberet convenientes manus dissipare, ne quod initium belli nasceretur, quantumque in ratione esset, exploratum haberet sub tempus aestivorum nullum summum bellum posse conflari, Gaium Trebonium cum duabus legionibus, quas secum habebat, in hibernis Cenabi collocavit;
カエサルは、一年のうちで最も困難な時期にあって、集まりつつある敵の軍勢を分散させて戦争のいかなる端緒も生じさせないようにすることで十分であると考え、また、道理の示す限り、夏季の作戦時期まではいかなる重大な戦争も勃発し得ないことを確信していたので、自身が率いていた二つの軍団とともに、ガイウス・トレボニウスをケナブムの冬営地に配置した。
§8.6.2ipse, cum crebris legationibus Remorum certior fieret Bellovacos, qui belli gloria Gallos omnes Belgasque praestabant, finitimasque his civitates duce Correo Bellovaco et Commio Atrebate exercitus comparare atque in unum locum cogere, ut omni multitudine in fines Suessionum, qui Remis erant attributi, facerent impressionem, pertinere autem non tantum ad dignitatem sed etiam ad salutem suam iudicaret nullam calamitatem socios optime de re publica meritos accipere, §8.6.3legionem ex hibernis evocat rursus undecimam;
彼自身は、戦争の栄誉においてすべてのガリア人とベルガエ人を凌駕していたベッロワキ族、およびこれに隣接する諸部族が、ベッロワキ族のコッレウスとアトレバテス族のコンミウスを指導者として軍隊を組織し、全軍勢を率いてレミ族の帰属下にあったスエッシオネス族の領土へ侵攻するために、一箇所に集結しつつあるということをレミ族からの頻繁な使節によって知らされ、また、国家に対して極めて優れた功績のあった同盟者たちが何ら災厄を被らないようにすることは、自身の威信だけでなく安全にとっても深く関わることであると判断したので、再び第十一軍団を冬営地から召集した。
litteras autem ad Gaium Fabium mittit, ut in fines Suessionum legiones duas quas habebat adduceret, alteramque ex duabus ab Labieno arcessit.
さらに、ガイウス·ファビウスに書簡を送り、彼が率いる二つの軍団をスエッシオネス族の領土に移動させるよう命じ、またラビエヌスが率いる二つの軍団のうちの一方を呼び寄せた。
§8.6.4Ita, quantum hibernorum opportunitas bellique ratio postulabat, perpetuo suo labore in vicem legionibus expeditionum onus iniungebat.
このようにして、冬営の便宜と戦争の計画が要求する程度に応じて、彼は自らの絶えざる労苦によって、諸軍団に交代で遠征の重荷を課したのである。