§8.5.1Cum fama exercitus ad hostes esset perlata, calamitate ceterorum ducti Carnutes desertis vicis oppidisque, quae tolerandae hiemis causa constitutis repente exiguis ad necessitatem aedificiis incolebant (nuper enim devicti complura oppida dimiserant), dispersi profugiunt.
軍の噂が敵に届くと、他者たちの災厄に恐れを抱いたカルヌテス族は、村や町を放棄して散りぢりに逃亡した。 それらの村や町は、彼らが冬をしのぐために、必要に迫られて急遽建設された粗末な建物の中で暮らしていた場所であった(というのも、彼らは最近打ち負かされて、多くの町を失っていたからである)。
§8.5.2Caesar erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates cum subire milites nollet, in oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta partim Gallorum, partim quae coniectis celeriter stramentis tentoriorum integendorum gratia erant inaedificata, milites compegit.
カエサルは、ちょうどその時期に発生していた非常に激しい嵐に兵士たちを晒したくなかったので、カルヌテス族の町ケナブムに陣を敷き、兵士たちを、一部はガリア人の建物の中に、一部はテントを保護するために急いで藁を載せて急造された建物の中に収容した。
§8.5.3Equites tamen et auxiliarios pedites in omnes partes mittit quascumque petisse dicebantur hostes;
しかし彼は、敵が向かったと言われるあらゆる方面に騎兵と補助歩兵を派遣した。
nec frustra:
そしてそれは無駄ではなかった。
§8.5.4nam plerumque magna praeda potiti nostri revertuntur.
というのも、我が軍の兵士たちは大抵、多くの戦利品を手にして戻ってきたからである。
Oppressi Carnutes hiemis difficultate, terrore periculi, cum tectis expulsi nullo loco diutius consistere auderent nec silvarum praesidio tempestatibus durissimis tegi possent, dispersi magna parte amissa suorum dissipantur in finitimas civitates.
冬の困難と危険の恐怖に圧倒されたカルヌテス族は、住処から追い出され、どの場所にも長くとどまる勇気が出ず、また極めて厳しい嵐の中で森に遮られても身を守ることができなかったため、散りぢりになり、同胞の多くを失って近隣の諸部族のもとへと分散していった。