§8.53.1Magnum hoc testimonium senatus erat universi conveniensque superiori facto.
これは元老院全体の大きな証言であり、以前の出来事とも一致するものであった。
Nam Marcellus proximo anno, cum impugnaret Caesaris dignitatem, contra legem Pompei et Crassi rettulerat ante tempus ad senatum de Caesaris provinciis, sententiisque dictis discessionem faciente Marcello, qui sibi omnem dignitatem ex Caesaris invidia quaerebat, senatus frequens in alia omnia transiit.
というのも、マルケッルスは前年、カエサルの尊厳を攻撃していた際、ポンペイウスとクラッススの法律に反して、期限前にカエサルの属州についての議案を元老院に提出しており、意見が述べられた後に、カエサルに対する憎悪から自己の名声をすべて得ようとしていたマルケッルスが(採決のための)表決を行おうとしたところ、満員の元老院は全く異なる決定を下した(提案を否決した)からである。
§8.53.2Quibus non frangebantur animi inimicorum Caesaris, sed admonebantur quo maiores pararent necessitates, quibus cogi posset senatus id probare, quod ipsi constituissent.
これらによってカエサルの敵たちの闘志がくじかれることはなく、むしろ、自分たちが決定したことを元老院に承認させるよう強制できるような、より強力な強制手段を用意するようにと彼らは促された。