§8.52.1Cum omnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrisset, summa celeritate ad exercitum Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibus hibernis ad fines Treverorum evocatis eo profectus est ibique exercitum lustravit.
カエサルはトガをまとったガリアのすべての地方を巡回すると、極めて迅速にネメトケンナの軍のもとへと帰還し、すべての冬営地からトレウェリ族の領土へとレギオーを召集してそこへ出発し、そこで軍を清めた。
§8.52.2T. Labienum Galliae togatae praefecit, quo maiore commendatione conciliaretur ad consulatus petitionem.
彼はティトゥス・ラビエヌスをトガをまとったガリアの長官に任命した。 これは、彼がより大きな好意を得て、カエサルの執政官立候補への支持を取りまとめることができるようにするためであった。
Ipse tantum itinerum faciebat, quantum satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem existimabat.
彼自身は、健康維持のための場所の移動に十分であるとみなすだけの旅しか行わなかった。
§8.52.3Ibi quamquam crebro audiebat Labienum ab inimicis suis sollicitari certiorque fiebat id agi paucorum consiliis, ut interposita senatus auctoritate aliqua parte exercitus spoliaretur, tamen neque de Labieno credidit quidquam neque contra senatus auctoritatem ut aliquid faceret potuit adduci.
そこで、ラビエヌスがカエサルの敵たちから寝返るよう働きかけられていると何度も耳にし、また元老院の決議を介入させてカエサルから軍隊の一部を剥ぎ取ることが、少数の者たちの謀略によって進められているということを確実な情報として得ていたが、それでも彼はラビエヌスについては何一つ信じず、また元老院の決議に反して何かを行うよう説得されることはあり得なかった。
Iudicabat enim liberis sententiis patrum conscriptorum causam suam facile obtineri.
なぜなら彼は、元老院議員たちが自由に意見を表明できるなら、自分の立場は容易に維持されると判断していたからである。
§8.52.4Nam C. Curio, tribunus plebis, cum Caesaris causam dignitatemque defendendam suscepisset, saepe erat senatui pollicitus, si quem timor armorum Caesaris laederet, et quoniam Pompei dominatio atque arma non minimum terrorem foro inferrent, discederet uterque ab armis exercitusque dimitteret: fore eo facto liberam et sui iuris civitatem.
というのも、護民官ガイウス・クリオは、カエサルの立場と尊厳を守ることを引き受けた際、元老院に対してしばしば次のように約束していたからである。 もしカエサルの武力への恐怖が誰かを不安にさせているのであれば、そしてポンペイウスの支配と武力もまた広場に少なからぬ恐怖をもたらしているのであるから、両者ともに武器を捨てて軍隊を解散すべきである、そうすればそのことによって国家は自由になり、自らの権利を有するようになるだろう、と。
§8.52.5Neque hoc tantum pollicitus est, sed etiam per se discessionem facere coepit;
彼はこのことを約束しただけでなく、自ら採決に持ち込もうとさえし始めた。
quod ne fieret consules amicique Pompei iusserunt atque ita rem morando discusserunt.
しかし、執政官たちやポンペイウスの友人たちはそれが起こらないように命じ、このようにして引き延ばしによってその件を立ち消えにさせた。