Humanitext Reader

凯撒 · 高卢战记 §8.52.1-8.52.5

任命拉比埃努斯与库里奥的裁军提议

第 401 段,共 404 段 · 拉丁语

内容简介

凯撒在巡视托加高卢后返回军队,并任命拉比埃努斯为该地长官。护民官库里奥向元老院提议凯撒与庞培双方同时解除武装,并企图进行表决,但遭到执政官及庞培支持者的阻挠。

§8.52.1Cum omnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrisset, summa celeritate ad exercitum Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibus hibernis ad fines Treverorum evocatis eo profectus est ibique exercitum lustravit.
凯撒巡视了托加高卢的所有地区后,以极快的速度返回了驻扎在内梅托肯纳的军队,并把所有冬营地的军团召集到特雷维里人的领地,动身前往该地,并在那里检阅了军队。
§8.52.2T. Labienum Galliae togatae praefecit, quo maiore commendatione conciliaretur ad consulatus petitionem.
他任命提图斯·拉比埃努斯为托加高卢的长官,以便后者能以更大的威望,为凯撒竞选执政官争取支持。
Ipse tantum itinerum faciebat, quantum satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem existimabat.
他自己只进行了他认为足以因健康原因变换地方所必需的旅程。
§8.52.3Ibi quamquam crebro audiebat Labienum ab inimicis suis sollicitari certiorque fiebat id agi paucorum consiliis, ut interposita senatus auctoritate aliqua parte exercitus spoliaretur, tamen neque de Labieno credidit quidquam neque contra senatus auctoritatem ut aliquid faceret potuit adduci.
在那里,尽管他屡次听说拉比埃努斯正受到自己敌人的拉拢,并且确知少数人的阴谋正在策划,企图通过借用元老院的权威来剥夺他的一部分军队,但他既不相信任何关于拉比埃努斯的话,也无法被说服去做出任何违背元老院权威的事。
Iudicabat enim liberis sententiis patrum conscriptorum causam suam facile obtineri.
因为他判定,只要元老院议员们能自由发表意见,他的立场就很容易得到维护。
§8.52.4Nam C. Curio, tribunus plebis, cum Caesaris causam dignitatemque defendendam suscepisset, saepe erat senatui pollicitus, si quem timor armorum Caesaris laederet, et quoniam Pompei dominatio atque arma non minimum terrorem foro inferrent, discederet uterque ab armis exercitusque dimitteret: fore eo facto liberam et sui iuris civitatem.
因为护民官盖乌斯·库里奥在承担起捍卫凯撒的立场和尊严的责任时,曾屡次向元老院保证:如果对凯撒武力的恐惧伤害了任何人,而且由于庞培的独裁和武力也给广场带来了不小的恐惧,那么双方都应当放下武器并解散军队;如此一来,国家将会获得自由并自主。
§8.52.5Neque hoc tantum pollicitus est, sed etiam per se discessionem facere coepit; quod ne fieret consules amicique Pompei iusserunt atque ita rem morando discusserunt.
他不仅做出了这一保证,甚至开始亲自促成表决;为了防止此事发生,执政官和庞培之友下令禁止,并以此通过拖延手段驱散了这一提议。

词汇与语法注释

  1. 8.52.2quo maiore commendatione conciliaretur — 连接词 'quo' 代替 'ut' 引导带比较级('maiore')的目的从句。被动语态动词 'conciliaretur' 的主语是第三人称单数的拉比埃努斯,意为“使他(拉比埃努斯)能够获得更大的支持与好意”,从而为凯撒竞选执政官争取便利。
  2. 8.52.3id agi paucorum consiliis, ut... spoliaretur — 代格不定式短语 'id agi'(意为“这事正在被策划/推动”)后面跟着解释该阴谋具体内容的同格 'ut' 从句。虚拟语气动词 'spoliaretur' 的主语是凯撒,他被剥夺了夺格形式的 'aliqua parte exercitus'(一部分军队)。
  3. 8.52.4fore eo facto liberam et sui iuris civitatem — 'fore' 是未来不定式 'futurum esse' 的缩写形式,在依赖于 'pollicitus erat' 的间接引语中起作用。'sui iuris' 是表示特征的属格,意为“享有自主权利的、独立的”,与 'liberam' 一起作 'civitatem'(国家)的表语性修饰语。
  4. 8.52.5discessionem facere — 'discessio' 指罗马元老院中的表决程序,议员们通过物理上移动到议事厅的两侧来表达赞成或反对。该短语意为“进行分立表决”或“付诸表决”。
  5. 8.52.5quod ne fieret consules amicique Pompei iusserunt — 'quod' 是连接性关系代词,指代前文促成表决('discessionem facere')的企图。虽然 'iubeo' 通常接宾格加不定式,但此处与 'ne' 加上虚拟语气连用,表示否定的间接命令,意为“下令阻止其发生”。

引用这一段

凯撒, 高卢战记 §8.52.1-8.52.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0448.phi001.humanitext-lat2:8.52.1-8.52.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。