§8.41.1Quorum omnis postea multitudo aquatorum unum in locum conveniebat sub ipsius oppidi murum, ubi magnus fons aquae prorumpebat ab ea parte, quae fere pedum CCC intervallo fluminis circuitu vacabat.
その後、水を汲む者たちの全群衆は、町自体の壁の下にある一つの場所に集まっていた。 そこでは、川の湾曲からほぼ三百フィートの間隔を置いて免れている側から、大きな泉が湧き出ていた。
§8.41.2Hoc fonte prohiberi posse oppidanos cum optarent reliqui, Caesar unus videret, e regione eius vineas agere adversus montem et aggerem instruere coepit magno cum labore et continua dimicatione.
他の者たちが、町の人々をこの泉から遠ざけることができればと望むだけであったのに対し、カエサル一人だけはそれが可能であると見抜いており、泉の正面において、山に向かってヴィネアを押し進め、多大な労力と絶え間ない戦闘を伴いながら土塁を築き始めた。
§8.41.3Oppidani enim loco superiore decurrunt et eminus sine periculo proeliantur multosque pertinaciter succedentes vulnerant;
なぜなら、町の人々は高い場所から駆け下りて、遠くから危険なしに戦い、執拗に前進してくる多くの我が兵を負傷させたからである。
non deterrentur tamen milites nostri vineas proferre et labore atque operibus locorum vincere difficultates.
しかしながら、我が軍の兵士たちはヴィネアを前進させることを思いとどまらず、労力と土木工事によってその場所の困難を克服した。
§8.41.4Eodem tempore cuniculos tectos ab vineis agunt ad caput fontis;
同時に彼らは、ヴィネアから泉の源泉に向けて屋根付きの坑道を掘り進めた。
quod genus operis sine ullo periculo, sine suspicione hostium facere licebat.
この種の工事は、いかなる危険もなく、敵に疑われることもなく行うことができた。
§8.41.5Exstruitur agger in altitudinem pedum sexaginta, collocatur in eo turris decem tabulatorum, non quidem quae moenibus aequaret (id enim nullis operibus effici poterat), sed quae superare fontis fastigium posset.
六十フィートの高さの土塁が築かれ、その上に十階建ての塔が設置された。 それは確かに城壁と高さを等しくするようなものではなかったが(なぜなら、そのようなことはいかなる工事によっても不可能であったからである)、泉の高さを超えることができるものであった。
§8.41.6Ex ea cum tela tormentis iacerentur ad fontis aditum, nec sine periculo possent aquari oppidani, non tantum pecora atque iumenta, sed etiam magna hostium multitudo siti consumebatur.
その塔から弩砲によって泉の入り口に向けて投射兵器が放たれ、町の人々が危険なしには水を汲めなくなると、家畜や役獣だけでなく、敵の多くの群衆も渇きによって消耗していった。