§8.40.1Cum contra exspectationem omnium Caesar Vxellodunum venisset oppidumque operibus clausum animadverteret neque ab oppugnatione recedi videret ulla condicione posse, magna autem copia frumenti abundare oppidanos ex perfugis cognosset, aqua prohibere hostem temptare coepit.
カエサルがすべての人々の予想に反してウクセルロドゥヌムに到着し、町が攻囲工事によって封鎖されていることに気づき、またいかなる条件によっても攻囲を解くことは不可能であると見て取る一方で、町の人々には大量の兵糧が豊富にあることを脱走兵たちから知ると、敵から水を断つことを試み始めた。
§8.40.2Flumen infimam vallem dividebat, quae totum paene montem cingebat, in quo positum erat praeruptum undique oppidum Vxellodunum.
川が谷底を流れてこれを二分しており、その谷は、四方が切り立ったウクセルロドゥヌムの町が位置する山を、ほぼ全体にわたって取り囲んでいた。
§8.40.3Hoc avertere loci natura prohibebat: in infimis enim sic radicibus montis ferebatur, ut nullam in partem depressis fossis derivari posset.
この川の流れをそらすことは、地形の性質が阻んでいた。 なぜなら、川は山の最もふもとの部分を流れており、堀を深く掘り下げたとしても、いかなる方向へも流れを変えることができなかったからである。
§8.40.4Erat autem oppidanis difficilis et praeruptus eo descensus, ut prohibentibus nostris sine vulneribus ac periculo vitae neque adire flumen neque arduo se recipere possent ascensu.
しかし、町の人々にとってそこへの下り道は非常に困難で険しかったため、我が軍が妨害すると、彼らは傷を負うことや生命の危険なしには、川に近づくことも、険しい登り道を引き返すこともできなかった。
§8.40.5Qua difficultate eorum cognita Caesar sagittariis funditoribusque dispositis, tormentis etiam quibusdam locis contra facillimos descensus collocatis aqua fluminis prohibebat oppidanos.
彼らのこの困難を察知したカエサルは、弓射手や投石兵を配置し、さらにいくつかの場所に最も下りやすい下り坂に向けて弩砲を設置して、町の人々が川の水を得るのを妨げた。