§8.27.1Eodem tempore C. Fabius legatus complures civitates in fidem recipit, obsidibus firmat litterisque Gai Canini Rebili fit certior quae in Pictonibus gerantur.
同時期に、副将ガイウス・ファビウスは、いくつかの部族の忠誠を受け入れて人質によってこれを確認し、ガイウス・カニニウス・レベルスの書簡によって、ピクトーネス族の間で何が起こっているかを知らされた。
§8.27.2Quibus rebus cognitis proficiscitur ad auxilium Duratio ferendum.
これらのことを知ると、彼はドゥラティウスに援助を届けるために出発する。
At Dumnacus adventu Fabi cognito desperata salute, si tempore eodem coactus esset et Romanum externum sustinere hostem et respicere ac timere oppidanos, repente ex eo loco cum copiis recedit nec se satis tutum fore arbitratur, nisi flumine Ligeri, quod erat ponte propter magnitudinem transeundum, copias traduxisset.
しかしドゥムナクスは、ファビウスの到来を知ると、もし同時に外部からのローマという敵を持ちこたえ、かつ町の人々を背後に警戒し恐れなければならなくなるならば生き残る望みはないと絶望し、突然その場所から軍勢を率いて退却し、その大きさゆえに橋で渡らねばならなかったリゲル川を越えて軍勢を渡らせない限り、自分は十分に安全にはならないと考えた。
§8.27.3Fabius, etsi nondum in conspectum venerat hostibus neque se Caninio coniunxerat, tamen doctus ab eis qui locorum noverant naturam potissimum credidit hostes perterritos eum locum, quem petebant, petituros.
ファビウスは、まだ敵の視界に入っておらず、カニニウスとも合流していなかったが、しかし土地の状況を熟知している者たちから教えられて、恐れおののいた敵は、彼らが目指しているあの場所をとりわけ目指すだろうと確信した。
§8.27.4Itaque cum copiis ad eundem pontem contendit equitatumque tantum procedere ante agmen imperat legionum, quantum cum processisset, sine defatigatione equorum in eadem se reciperet castra.
そこで、彼は軍勢とともにその同じ橋へと急行し、騎兵に対しては、進んだ後に馬を疲弊させることなく同じ陣営に帰還できるだけの距離だけ、軍団の列の先方に進むよう命じた。
§8.27.5Consequuntur equites nostri, ut erat praeceptum, invaduntque Dumnaci agmen et fugientes perterritosque sub sarcinis in itinere adgressi magna praeda multis interfectis potiuntur.
わが騎兵たちは、命令通りに追跡し、ドゥムナクスの列を襲い、行軍中に携行品を背負って逃走し恐怖に陥っている敵を攻撃して、多くの者を殺害し多大な戦利品を手に入れた。
Ita re bene gesta se recipiunt in castra.
このようにして見事に任務を遂行し、彼らは陣営に帰還した。