§8.24.1Bellicosissimis gentibus devictis Caesar, cum videret nullam iam esse civitatem quae bellum pararet quo sibi resisteret, sed nonnullos ex oppidis demigrare, ex agris diffugere ad praesens imperium evitandum, plures in partes exercitum dimittere constituit.
最も好戦的な諸部族が征服され、カエサルは、もはや自分に抵抗するために戦争を準備するような部族は存在せず、むしろ一部の者たちは現在の支配を避けるために町から退去し、農地から逃亡しつつあるのを見て、軍をより多くの地域へと分散して派遣することを決定した。
§8.24.2M. Antonium quaestorem cum legione duodecima sibi coniungit.
財務官マルクス・アントニウスを第12軍団とともに自分に合流させる。
C. Fabium legatum cum cohortibus XXV mittit in diversissimam partem Galliae, quod ibi quasdam civitates in armis esse audiebat neque C. Caninium Rebilum legatum, qui in illis regionibus erat, satis firmas duas legiones habere existimabat.
レガトゥスのガイウス・ファビウスを25の大隊とともにガリアの最も離れた地域へと派遣する。 なぜなら、そこでいくつかの部族が武装していると聞いており、またその地域にいたレガトゥスのガイウス・カニニウス・レビルスが、十分に強力な2個軍団を擁しているとは考えていなかったからである。
§8.24.3Titum Labienum ad se evocat;
ティトゥス・ラビエヌスを自分の元に呼び寄せる。
legionem autem XV, quae cum eo fuerat in hibernis, in togatam Galliam mittit ad colonias civium Romanorum tuendas, ne quod simile incommodum accideret decursione barbarorum ac superiore aestate Tergestinis acciderat, qui repentino latrocinio atque impetu illorum erant oppressi.
一方で、彼とともに冬営に入っていた第15軍団を、ローマ市民の植民市を守るためにトガタ・ガリアへと派遣する。 それは、前年の夏にテルゲステの人々に起きたような、蛮族の急襲による同様の被害が生じないようにするためであった。 テルゲステの人々は、彼らの突然の略奪と襲撃によって蹂躙されていたのである。
§8.24.4Ipse ad vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur;
自身はアンビオリクスの領土を荒廃させ略奪するために出発する。
quem perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem desperasset, proximum suae dignitatis esse ducebat, adeo fines eius vastare civibus, aedificiis, pecore, ut odio suorum Ambiorix, si quos fortuna reliquos fecisset, nullum reditum propter tantas calamitates haberet in civitatem.
恐れをなして逃亡している彼を自分の権力下に屈服させることができるという希望を失っていたため、彼は、自分の尊厳に最もふさわしいことは、彼の領土を住民、建物、家畜に関して徹底的に荒廃させ、運よく生き残った者がいたとしても、その者たちの憎しみゆえに、またこれほど甚大な災厄のために、アンビオリクスが部族へ帰還する道が全くなくなるようにすることであると考えた。