§8.24.1Bellicosissimis gentibus devictis Caesar, cum videret nullam iam esse civitatem quae bellum pararet quo sibi resisteret, sed nonnullos ex oppidis demigrare, ex agris diffugere ad praesens imperium evitandum, plures in partes exercitum dimittere constituit.
最具战斗力的各部落被征服后,凯撒看到已无任何城邦在准备战争以抵抗他,反而有一些人正搬离城镇、逃离农田以躲避当前的统治,于是决定将军队分派到更多地区。
§8.24.2M. Antonium quaestorem cum legione duodecima sibi coniungit.
他将财务官马尔库斯·安东尼乌斯连同第十二军团调归自己。
C. Fabium legatum cum cohortibus XXV mittit in diversissimam partem Galliae, quod ibi quasdam civitates in armis esse audiebat neque C. Caninium Rebilum legatum, qui in illis regionibus erat, satis firmas duas legiones habere existimabat.
他派副将盖乌斯·法比乌斯率领二十五个大队前往高卢最偏远的地区,因为他听说那里的某些城邦正在武装反抗,且他认为身处该地区的副将盖乌斯·卡尼尼乌斯·雷比卢斯所率领的两个军团不够强健。
§8.24.3Titum Labienum ad se evocat; legionem autem XV, quae cum eo fuerat in hibernis, in togatam Galliam mittit ad colonias civium Romanorum tuendas, ne quod simile incommodum accideret decursione barbarorum ac superiore aestate Tergestinis acciderat, qui repentino latrocinio atque impetu illorum erant oppressi.
他召回提图斯·拉比埃努斯;而将曾与其一同在冬营的第十五军团派往托加高卢,以保护罗马公民的殖民地,免得因蛮族入侵而发生类似于前年夏天特尔杰斯特人所遭受的灾祸,当时特尔杰斯特人因那些蛮族突如其来的掠夺和袭击而惨遭蹂躏。
§8.24.4Ipse ad vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; quem perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem desperasset, proximum suae dignitatis esse ducebat, adeo fines eius vastare civibus, aedificiis, pecore, ut odio suorum Ambiorix, si quos fortuna reliquos fecisset, nullum reditum propter tantas calamitates haberet in civitatem.
他自己出发去蹂躏和掠夺安比奥里克斯的领土;由于他已经对将那个惊恐逃亡的人屈服在自己权力之下感到绝望,他认为最符合自己尊严的事,就是彻底扫荡其领土上的居民、房屋和牲畜,以至于因其族人的仇恨——如果命运还留下了幸存者的话——以及如此巨大的灾难,安比奥里克斯将无法再返回其城邦。