§8.19.1Cum dispositis turmis in vicem rari proeliarentur neque ab lateribus circumveniri suos paterentur, erumpunt ceteri Correo proeliante ex silvis.
騎兵中隊を配置して、交代でまばらになって戦い、かつ味方が側面から包囲されるのを許さずにいると、コッレウスが戦っている間に、残りの敵兵が森から突入してきた。
§8.19.2Fit magna contentione diversum proelium.
激しい戦いとともに、いたるところで戦闘が起こった。
Quod cum diutius pari Marte iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit peditum, quae nostros coegit cedere equites.
その戦闘が互角の勢いでかなり長く戦われていたが、徐々に森から、整列した歩兵の大軍が進み出て、我が軍の騎兵を退却させた。
Quibus celeriter subveniunt levis armaturae pedites, quos ante legiones missos docui, turmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur.
彼らに、軍団の前に派遣されたと私が既に述べた軽装歩兵たちが迅速に救援に駆けつけ、我が軍の騎兵中隊の間に配置されて、勇敢に戦った。
§8.19.3Pugnatur aliquamdiu pari contentione;
しばらくの間、互角の争いで戦われた。
deinde, ut ratio postulabat proeli, qui sustinuerant primos impetus insidiarum hoc ipso fiunt superiores, quod nullum ab insidiantibus imprudentes acceperant detrimentum.
その後、戦闘の道理が要求した通り、待ち伏せの最初の突撃に持ちこたえていた者たちが、まさに不意を突かれて待ち伏せの敵から何の損害も被っていなかったというこの事実によって、優勢に立った。
§8.19.4Accedunt propius interim legiones, crebrique eodem tempore et nostris et hostibus nuntii adferuntur, imperatorem instructis copiis adesse.
その間に軍団がより近くに接近し、同時に我が軍にも敵軍にも、将軍が軍勢を整列させて近づいているという知らせが頻繁にもたらされた。
§8.19.5Qua re cognita praesidio cohortium confisi nostri acerrime proeliantur, ne, si tardius rem gessissent, victoriae gloriam communicasse cum legionibus viderentur;
このことを知ると、我が軍の兵たちは大隊の援護を信じて非常に激しく戦った。 もし戦闘を長引かせてしまえば、勝利の栄光を後続の軍団と分け合ったように見えてしまうのを恐れたからである。
§8.19.6hostes concidunt animis atque itineribus diversis fugam quaerunt.
敵は戦意を喪失し、散り散りの道を通って逃亡を図った。
Nequiquam: nam quibus difficultatibus locorum Romanos claudere voluerant, eis ipsi tenebantur.
しかし無駄であった。 なぜなら、自分たちがローマ軍を閉じ込めようと目論んでいたまさにその地形の困難に、彼ら自身が囚われてしまったからである。
§8.19.7Victi tamen perculsique maiore parte amissa consternati profugiunt partim silvis petitis, partim flumine (qui tamen in fuga a nostris acriter insequentibus conficiuntur),
それでも、敗北して打撃を受け、過半数を失って狼狽した彼らは、一部は森を目指し、一部は川を目指して逃げ去った(しかし彼らは、逃走中に激しく追撃する我が軍によって討ち取られた)。
§8.19.8cum interim nulla calamitate victus Correus excedere proelio silvasque petere aut invitantibus nostris ad deditionem potuit adduci, quin fortissime proeliando compluresque vulnerando cogeret elatos iracundia victores in se tela conicere.
一方その間、いかなる惨禍によっても屈しなかったコッレウスは、戦闘を離脱して森へ逃れることも、我が軍が降伏を勧めてもそれに応じることもできず、それどころか極めて勇敢に戦い、多くの者を負傷させることで、怒りに駆られた勝者たちに自分に向けて武器を投げつけさせたのである。