§8.19.1Cum dispositis turmis in vicem rari proeliarentur neque ab lateribus circumveniri suos paterentur, erumpunt ceteri Correo proeliante ex silvis.
当我们的骑兵队被部署好、交替着稀疏地战斗,并且不容许己方士兵被从侧翼包围时,在科雷乌斯战斗之际,其余的敌军从森林中冲了出来。
§8.19.2Fit magna contentione diversum proelium.
伴随着激烈的争斗,各处展开了战斗。
Quod cum diutius pari Marte iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit peditum, quae nostros coegit cedere equites.
当这场战斗以不分胜负的局势持续了较长时间时,一队整装的步兵大军逐渐从森林中走了出来,迫使我们的骑兵退却。
Quibus celeriter subveniunt levis armaturae pedites, quos ante legiones missos docui, turmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur.
轻装步兵迅速援助了他们——正如我先前所说,这些步兵是在军团之前被派出的——他们被安插在我们骑兵队之间,坚决地进行战斗。
§8.19.3Pugnatur aliquamdiu pari contentione; deinde, ut ratio postulabat proeli, qui sustinuerant primos impetus insidiarum hoc ipso fiunt superiores, quod nullum ab insidiantibus imprudentes acceperant detrimentum.
双方以同等的势头战斗了一段时间;接着,正如战斗的规律所要求的,那些顶住了伏兵第一波袭击的人,正因为他们未在毫无防备的情况下遭受伏兵的任何损失,而在这件事本身上占了上风。
§8.19.4Accedunt propius interim legiones, crebrique eodem tempore et nostris et hostibus nuntii adferuntur, imperatorem instructis copiis adesse.
与此同时,军团越来越近,并且在同一时间,我们的士兵和敌军都不断收到消息,称将军正带着整装的部队赶来。
§8.19.5Qua re cognita praesidio cohortium confisi nostri acerrime proeliantur, ne, si tardius rem gessissent, victoriae gloriam communicasse cum legionibus viderentur; §8.19.6hostes concidunt animis atque itineribus diversis fugam quaerunt.
得知此事后,我们的士兵倚仗着大队的支援,极其猛烈地战斗,以免如果他们行动迟缓,就会显得像是与后来的军团分享了胜利的光荣;敌军丧失了斗志,并试图通过不同的路线逃跑。
Nequiquam: nam quibus difficultatibus locorum Romanos claudere voluerant, eis ipsi tenebantur.
但这毫无用处:因为他们自己正被他们先前企图用以围困罗马人的那种地势险阻所困住。
§8.19.7Victi tamen perculsique maiore parte amissa consternati profugiunt partim silvis petitis, partim flumine (qui tamen in fuga a nostris acriter insequentibus conficiuntur), §8.19.8cum interim nulla calamitate victus Correus excedere proelio silvasque petere aut invitantibus nostris ad deditionem potuit adduci, quin fortissime proeliando compluresque vulnerando cogeret elatos iracundia victores in se tela conicere.
然而,在战败并遭受打击、损失了大半人马之后,他们惊慌失措地逃跑,一部分人奔向森林,一部分人投向河流(然而,他们在逃跑中被我们紧追不舍的士兵消灭了);与此同时,未被任何灾难击垮的科雷乌斯,既不能被说服退出战斗并逃往森林,也无法在我们的士兵劝降时被迫投降,反而通过极其英勇地战斗并伤害了许多人,迫使那些因愤怒而激动的获胜者们向他投掷武器。