§8.10.1Huius munitionis duplex erat consilium. Namque et operum magnitudinem et timorem suum sperabat fiduciam barbaris allaturum, et cum pabulatum frumentatumque longius esset proficiscendum, parvis copiis castra munitione ipsa videbat posse defendi. §8.10.2Interim crebro paucis utrimque procurrentibus inter bina castra palude interiecta contendebatur; quam tamen paludem nonnumquam aut nostra auxilia Gallorum Germanorumque transibant acriusque hostes insequebantur, aut vicissim hostes eadem transgressi nostros longius summovebant. §8.10.3Accidebat autem cotidianis pabulationibus (id quod accidere erat necesse, cum raris disiectisque ex aedificiis pabulum conquireretur), ut impeditis locis dispersi pabulatores circumvenirentur; §8.10.4quae res, etsi mediocre detrimentum iumentorum ac servorum nostris adferebat, tamen stultas cogitationes incitabat barbarorum, atque eo magis, quod Commius, quem profectum ad auxilia Germanorum arcessenda docui, cum equitibus venerat; qui, tametsi numero non amplius erant quingenti, tamen Germanorum adventu barbari nitebantur.
この防御工事には二重の意図があった。というのも、工事の規模と自分自身の(装った)恐怖が、野蛮人たちに自信を与えることを期待していたし、また、飼料や食糧を集めるためにより遠くまで出かけなければならないときにも、防御工事そのものによって、少ない兵力で陣営を守ることができると見抜いていたからである。その間、二つの陣営の間に沼地が横たわっていたため、両側からしばしば少数の者が進み出ては小競り合いが繰り返された。しかし、この沼地を、時には我々のガリア人やゲルマン人の補助兵が渡って敵を激しく追撃することもあれば、逆に敵が同じ沼地を渡って我々の兵を遠くまで退かせることもあった。さらに、毎日の飼料集めにおいて(あちこちに散在する建物から飼料を探し出さねばならなかったため、そうなるのは避けられなかったのだが)、通行の困難な場所で分散していた飼料集め兵たちが包囲されるということが起こった。このことは、我々の側の家畜や奴隷に多少の損失をもたらしたものの、野蛮人たちの愚かな考えを刺激した。そして、ゲルマン人の補助兵を呼びに赴いたと私が述べておいたコッミウスが、騎兵を率いて到着したため、なおさらそうであった。この騎兵たちは、その数が五百人を超えなかったとはいえ、野蛮人たちはゲルマン人の到来を頼みにしていたのである。