§7.83.1Bis magno cum detrimento repulsi Galli quid agant consulunt;
二度にわたり大損害を被って撃退されたガリア人たちは、どうすべきかを協議した。
locorum peritos adhibent: ex his superiorum castrorum situs munitionesque cognoscunt.
彼らは土地の案内に詳しい者たちを呼び寄せ、彼らから、高地にある陣営の位置と防衛設備について情報を得た。
§7.83.2Erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem circuitus opere circumplecti non potuerant nostri: necessario paene iniquo loco et leniter declivi castra fecerunt.
北側には丘があったが、その全周が巨大であったために、我々の兵士たちはそこを土木工事で包囲することができなかった。 そのため、ほぼ不利な場所、すなわち緩やかな下り斜面に、やむを得ず陣営を設営した。
§7.83.3Haec Gaius Antistius Reginus et Gaius Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus obtinebant.
この陣営を、副官のガイウス・アンティスティウス・レギヌスとガイウス・カニニウス・レビルスが二つの軍団とともに保持していた。
§7.83.4Cognitis per exploratores regionibus duces hostium LX milia ex omni numero deligunt earum civitatum quae maximam virtutis opinionem habebant;
斥候によって地形を把握した敵の指導者たちは、総勢の中から、最も勇名高い部族に属する六万人を選び抜いた。
§7.83.5quid quoque pacto agi placeat occulte inter se constituunt; adeundi tempus definiunt, cum meridies esse videatur.
そして、何をどのような方法で行うべきかを自分たちの間で密かに取り決め、正午になると思われる頃を、攻撃の時刻と定めた。
§7.83.6His copiis Vercassivellaunum Arvernum, unum ex quattuor ducibus, propinquum Vercingetorigis, praeficiunt.
この軍勢の指揮官に、四人の将軍の一人で、ウェルキンゲトリクスの親族であるアルウェルニ族のウェルカッシウェラウヌスを据えた。
§7.83.7Ille ex castris prima vigilia egressus prope confecto sub lucem itinere post montem se occultavit militesque ex nocturno labore sese reficere iussit.
彼は第一夜警時に陣営を出発し、夜明け近くに行軍をほぼ完了して丘の背後に身を隠し、兵士たちに夜間の行軍による労苦から休息するよう命じた。
§7.83.8Cum iam meridies appropinquare videretur, ad ea castra quae supra demonstravimus contendit;
やがて正午が近づいたと思われる頃、彼は上で我々が示したあの陣営に向けて急行した。
eodemque tempore equitatus ad campestres munitiones accedere et reliquae copiae pro castris sese ostendere coeperunt.
同時に、騎兵たちが平地の防衛設備に接近し始め、残りの軍勢も自分たちの陣営の前に姿を現し始めた。