§7.83.1Bis magno cum detrimento repulsi Galli quid agant consulunt; locorum peritos adhibent: ex his superiorum castrorum situs munitionesque cognoscunt.
高卢人两次蒙受惨重损失而被击退,他们商讨该如何行动;他们召来熟悉当地地形的人,从这些人那里了解了高地营地的位置和防御工事。
§7.83.2Erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem circuitus opere circumplecti non potuerant nostri: necessario paene iniquo loco et leniter declivi castra fecerunt.
在北面有一座山丘,由于其周长过于巨大,我军无法用防御工事将其合围;因此,他们被迫在几乎不利且呈缓坡倾斜的地方建造了营地。
§7.83.3Haec Gaius Antistius Reginus et Gaius Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus obtinebant.
副将盖乌斯·安提斯提乌斯·雷吉努斯和盖乌斯·卡尼尼乌斯·雷比卢斯率领两个军团驻守这座营地。
§7.83.4Cognitis per exploratores regionibus duces hostium LX milia ex omni numero deligunt earum civitatum quae maximam virtutis opinionem habebant; §7.83.5quid quoque pacto agi placeat occulte inter se constituunt; adeundi tempus definiunt, cum meridies esse videatur.
通过侦察兵查明该地区的地形后,敌军首领从所有兵力中挑选出六万人,这些人均来自那些享有极高勇敢声誉的部落;他们暗中商定好应该做什么以及用何种方式进行;他们将发起进攻的时间定在看起来快到正午的时候。
§7.83.6His copiis Vercassivellaunum Arvernum, unum ex quattuor ducibus, propinquum Vercingetorigis, praeficiunt.
他们任命阿维尔尼人维卡西维劳努斯——他是四位统帅之一,也是维钦托利的亲戚——来指挥这支部队。
§7.83.7Ille ex castris prima vigilia egressus prope confecto sub lucem itinere post montem se occultavit militesque ex nocturno labore sese reficere iussit.
他在第一更天时从营地出发,临近黎明时基本完成了行军,隐蔽在山后,并命令士兵们从夜间的劳累中恢复体力。
§7.83.8Cum iam meridies appropinquare videretur, ad ea castra quae supra demonstravimus contendit; eodemque tempore equitatus ad campestres munitiones accedere et reliquae copiae pro castris sese ostendere coeperunt.
当看起来已接近正午时,他向我们上文所指的那座营地急速推进;与此同时,骑兵开始接近平原上的防御工事,其余部队也开始在营地前显露身影。