§7.76.1Huius opera Commi, ut antea demonstravimus, fideli atque utili superioribus annis erat usus in Britannia Caesar;
カエサルは、以前に私たちが説明したように、前の数年間、ブリタニアにおいて、このアトレバテス族のコンミウスの忠実かつ有益な働きを利用していた。
quibus ille pro meritis civitatem eius immunem esse iusserat, iura legesque reddiderat atque ipsi Morinos attribuerat.
それらの功績に対して、カエサルは彼の部族の租税を免除することを命じ、その権利と法律を返還し、彼自身にモリニ族を帰属させていた。
§7.76.2Tamen tanta universae Galliae consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae, ut neque beneficiis neque amicitiae memoria moverentur, omnesque et animo et opibus in id bellum incumberent.
しかしながら、自由を勝ち取り、かつての戦争の栄誉を取り戻そうとするガリア全土の結束は非常に強く、彼らは恩恵にも友情の記憶にも動かされず、全員が心も力も尽くしてその戦争に没頭した。
§7.76.3Coactis equitum VIII milibus et peditum circiter CCL haec in Aeduorum finibus recensebantur, numerusque inibatur, praefecti constituebantur.
騎兵8千と歩兵約25万が集められ、これらはハエドゥイ族の領土において点呼され、数の算定が行われ、指揮官たちが任命された。
§7.76.4Commio Atrebati, Viridomaro et Eporedorigi Aeduis, Vercassivellauno Arverno, consobrino Vercingetorigis, summa imperi traditur.
アトレバテス族のコンミウス、ハエドゥイ族のウィリドマールスとエポレドリクス、そしてウェルキンゲトリクスの従兄弟であるアルウェルニ族のウェルカッシウェッラウヌスに、最高指揮権が委ねられた。
His delecti ex civitatibus attribuuntur, quorum consilio bellum administraretur.
彼らに対して、その合議によって戦争が遂行されるようにと、各部族から選ばれた者たちが配属された。
§7.76.5Omnes alacres et fiduciae pleni ad Alesiam proficiscuntur,
全員が活気に満ち、自信に溢れて、アレシアへと出発した。
§7.76.6neque erat omnium quisquam qui aspectum modo tantae multitudinis sustineri posse arbitraretur, praesertim ancipiti proelio, cum ex oppido eruptione pugnaretur, foris tantae copiae equitatus peditatusque cernerentur.
そして、これほど巨大な群衆のただその姿だけでも耐え忍びうると考える者は、全体の誰一人としていなかった。 とりわけ、町からは出撃によって戦われ、外ではこれほど膨大な騎兵と歩兵の軍勢が見えるという、前後から挟み撃ちされる二正面作戦においてはなおさらであった。