§7.65.1Ad hos omnes casus provisa erant praesidia cohortium duarum et viginti, quae ex ipsa provincia ab Lucio Caesare legato ad omnes partes opponebantur.
これらのすべての危険に対して、22個コホルスからなる守備隊が準備されており、それらは属州自体から副官ルキウス・カエサルによってあらゆる方面に配置されていた。
§7.65.2Helvii sua sponte cum finitimis proelio congressi pelluntur et Gaio Valerio Donnotauro, Caburi filio, principe civitatis, compluribusque aliis interfectis intra oppida ac muros compelluntur.
ヘルウィィ族は自発的に隣人たちと戦闘を交えたが、撃退され、部族の有力者でカブルスの息子であるガイウス・ウァレリウス・ドンノタウルスや他の多くの人々が殺害され、町や城壁の内部に押し込められた。
§7.65.3Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis magna cum cura et diligentia suos fines tuentur.
アッロブロゲス族はローヌ川沿いに数多くの守備隊を配置し、多大な注意と入念さをもって自らの領土を守っていた。
§7.65.4Caesar, quod hostes equitatu superiores esse intellegebat et interclusis omnibus itineribus nulla re ex provincia atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum in Germaniam mittit ad eas civitates quas superioribus annis pacaverat, equitesque ab his arcessit et levis armaturae pedites, qui inter eos proeliari consuerant.
カエサルは、敵が騎兵において優勢であることを理解しており、またすべての経路が遮断されていたために属州やイタリアから何一つ援助を受け取ることができなかったので、ライン川を越えてゲルマニアの、自身が前年までに平定していた諸部族のもとへ使者を送り、彼らから騎兵と、彼らの間でともに戦う習慣のあった軽装歩兵を招集した。
§7.65.5Eorum adventu, quod minus idoneis equis utebantur, a tribunis militum reliquisque equitibus Romanis atque evocatis equos sumit Germanisque distribuit.
彼らが到着したとき、彼らがあまり適していない馬を用いていたため、カエサルは軍事トリブヌスやその他のローマの騎兵、さらには退役志願兵たちから馬を取り上げ、ゲルマン人たちに分配した。