§7.55.1Noviodunum erat oppidum Aeduorum ad ripas Ligeris opportuno loco positum.
ノウィオドゥーヌムは、ロワール川の岸辺の有利な場所に位置するハエドゥイ族の町であった。
§7.55.2Huc Caesar omnes obsides Galliae, frumentum, pecuniam publicam, suorum atque exercitus impedimentorum magnam partem contulerat; §7.55.3huc magnum numerum equorum huius belli causa in Italia atque Hispania coemptum miserat.
ここにカエサルは、ガリアのすべての人質、兵糧、公金、そして自分自身と軍隊の輜重の大部分を集めていた;ここに、この戦争のためにイタリアとヒスパニアで買い集められた多数の馬を送っていた。
§7.55.4Eo cum Eporedorix Viridomarusque venissent et de statu civitatis cognovissent, Litaviccum Bibracti ab Aeduis receptum, quod est oppidum apud eos maximae auctoritatis, Convictolitavim magistratum magnamque partem senatus ad eum convenisse, legatos ad Vercingetorigem de pace et amicitia concilianda publice missos, non praetermittendum tantum commodum existimaverunt.
エポレドリークスとウィリドマールスがそこへやって来て、部族の現状を知ったとき、すなわち、リタウィックスが彼らの間で最も権威のある町であるビブラクテでハエドゥイ族に受け入れられたこと、最高政務官のコンウィクトリタウィスと元老院の大部分が彼のもとに集まったこと、和平と同盟を結ぶためにヴェルキンゲトリクスのもとへ公式に使節が派遣されたことを知ったとき、彼らはこのような大きな好機を見過ごすべきではないと考えた。
§7.55.5Itaque interfectis Novioduni custodibus quique eo negotiandi causa convenerant pecuniam atque equos inter se partiti sunt; §7.55.6obsides civitatum Bibracte ad magistratum deducendos curaverunt;
そこで、彼らはノウィオドゥーヌムの守備兵と、商取引のためにそこに集まっていた人々を殺害した上で、金銭と馬を自分たちの間で分配した;諸部族の人質をビブラクテの最高政務官のもとへ連れて行かせた。
oppidum, §7.55.7quod a se teneri non posse iudicabant, ne cui esset usui Romanis, incenderunt; §7.55.8frumenti quod subito potuerunt navibus avexerunt, reliquum flumine atque incendio corruperunt.
そして、この町を、自分たちでは保持できないと判断したため、ローマ人にとって何らの役にも立たないようにと、放火した;兵糧のうち急いで船で運び出すことができたものを運び去り、残りは川と火によって台無しにした。
§7.55.9Ipsi ex finitimis regionibus copias cogere, praesidia custodiasque ad ripas Ligeris disponere equitatumque omnibus locis iniciendi timoris causa ostentare coeperunt, si ab re frumentaria Romanos excludere aut adductos inopia in provinciam expellere possent.
彼ら自身は近隣の地域から軍勢を集め、ロワール川の岸辺に警備兵や哨所を配置し、恐怖を植え付けるためにあらゆる場所で騎兵を誇示し始めた。 それは、ローマ人を食糧調達から遮断するか、あるいは窮乏に追い込んで属州へと追い出すことができるかどうかを試すためであった。
§7.55.10quam ad spem multum eos adiuvabat, quod Liger ex nivibus creverat, ut omnino vado non posse transiri videretur.
この希望を大いに助けたのは、ロワール川が雪解け水で増水しており、徒歩では全く渡れないように見えたことであった。