§7.55.1Noviodunum erat oppidum Aeduorum ad ripas Ligeris opportuno loco positum.
诺维奥杜努姆是埃杜伊人的一个城镇,坐落在卢瓦尔河畔的有利位置。
§7.55.2Huc Caesar omnes obsides Galliae, frumentum, pecuniam publicam, suorum atque exercitus impedimentorum magnam partem contulerat; §7.55.3huc magnum numerum equorum huius belli causa in Italia atque Hispania coemptum miserat.
凯撒曾把高卢的所有人质、粮食、公款以及他自己和军队的大部分辎重都运到这里;他也曾把为了这场战争而在意大利和西班牙购买的大批马匹送到这里。
§7.55.4Eo cum Eporedorix Viridomarusque venissent et de statu civitatis cognovissent, Litaviccum Bibracti ab Aeduis receptum, quod est oppidum apud eos maximae auctoritatis, Convictolitavim magistratum magnamque partem senatus ad eum convenisse, legatos ad Vercingetorigem de pace et amicitia concilianda publice missos, non praetermittendum tantum commodum existimaverunt.
当埃波雷多里克斯和维里多马鲁斯来到那里并获悉他们部落的现状——即利塔维库斯已在比布拉克特(这是他们当中最具权威的城镇)被埃杜伊人接纳,最高官长康维克托利塔维斯和元老院的大部分人已与他会合,并且已以官方名义向维钦托利派遣了使节以缔结和平与友好关系——他们认为不应放过如此巨大的良机。
§7.55.5Itaque interfectis Novioduni custodibus quique eo negotiandi causa convenerant pecuniam atque equos inter se partiti sunt; §7.55.6obsides civitatum Bibracte ad magistratum deducendos curaverunt; oppidum, §7.55.7quod a se teneri non posse iudicabant, ne cui esset usui Romanis, incenderunt; §7.55.8frumenti quod subito potuerunt navibus avexerunt, reliquum flumine atque incendio corruperunt.
因此,在杀死了诺维奥杜努姆的守卫以及为了经商而聚集在那里的人之后,他们把金钱和马匹瓜分了;他们设法将各部落的人质押送到比布拉克特的最高官长那里;而这个城镇,因为他们判断自己无法固守,为了不让它对罗马人有任何用处,便付之一炬;至于粮食,他们用船运走了能迅速带走的部分,其余的则投入河中或付之一炬予以毁坏。
§7.55.9Ipsi ex finitimis regionibus copias cogere, praesidia custodiasque ad ripas Ligeris disponere equitatumque omnibus locis iniciendi timoris causa ostentare coeperunt, si ab re frumentaria Romanos excludere aut adductos inopia in provinciam expellere possent.
他们自己开始从邻近地区集结部队,在卢瓦尔河畔部署守卫和哨所,并到处炫耀骑兵以制造恐慌,试图看是否能切断罗马人的粮食供应,或者逼得他们因匮乏而退回行省。
§7.55.10quam ad spem multum eos adiuvabat, quod Liger ex nivibus creverat, ut omnino vado non posse transiri videretur.
在这一希望上,对他们大有帮助的是,卢瓦尔河因积雪融化而水位上涨,以至于看起来完全无法从涉渡处渡过。