§7.56.1Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi censuit, si esset in perficiendis pontibus periclitandum, ut prius quam essent maiores eo coactae copiae dimicaret.
これらのことを知ると、カエサルは、たとえ橋を完成させるために危険を冒さねばならないとしても、より大きな敵の軍勢がそこに集結する前に戦うために、自ら急がねばならないと判断した。
§7.56.2Nam ut commutato consilio iter in provinciam converteret, id ne metu quidem necessario faciendum existimabat;
というのも、計画を変更して属州へ行軍の向きを変えるということは、恐怖からであっても決して行うべき必要はないと考えていたからである。
cum infamia atque indignitas rei et oppositus mons Cevenna viarumque difficultas impediebat, tum maxime quod abiuncto Labieno atque eis legionibus quas una miserat vehementer timebat.
それは、その退却の不名誉と不体裁、そして立ちふさがるセウェンナ山脈と道路の困難が妨げになっていただけでなく、とりわけ、ラビエヌスおよび彼と一緒に派遣した諸軍団が自分から切り離されていることを激しく心配していたからであった。
§7.56.3Itaque admodum magnis diurnis nocturnisque itineribus confectis contra omnium opinionem ad Ligerem venit
そこで、昼夜にわたる非常に強行な軍行を完了した上で、彼は皆の予想に反してロワール川に到着した。
§7.56.4vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno, ut brachia modo atque humeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse possent, disposito equitatu qui vim fluminis refringeret, atque hostibus primo aspectu perturbatis, §7.56.5incolumem exercitum traduxit frumentumque in agris et pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter in Senones facere instituit.
そして、騎兵によって、事態の切迫度において好都合な浅瀬、すなわち、かろうじて腕と肩だけが武器を支えるために水から自由でありうる程度の場所が発見されると、川の勢いを和らげるために騎兵を配置し、敵が最初の一瞥でうろたえているうちに、無傷で軍を渡らせ、畑で兵糧と豊かな家畜を手に入れると、これらによって軍を十分に満たした上で、セノネス族の地へと行軍することに決めた。