§7.53.1Hac habita contione et ad extremam orationem confirmatis militibus, ne ob hanc causam animo permoverentur neu quod iniquitas loci attulisset id virtuti hostium tribuerent, eadem de profectione cogitans quae ante senserat legiones ex castris eduxit aciemque idoneo loco constituit.
この集会を開き、演説の最後で、この理由によって動揺したり、地形の不利がもたらした事態を敵の勇敢さのせいにしたりしないように兵士たちを励ました上で、カエサルは出発について以前から考えていたのと同じ計画を抱きつつ、軍団を陣営から引き出し、適当な場所に戦列を配置した。
§7.53.2Cum Vercingetorix nihil magis in aequum locum descenderet, levi facto equestri proelio atque secundo in castra exercitum reduxit.
ウェルキンゲトリクスが一向に平坦な地へと降りてこようとしなかったので、小規模で有利な騎兵戦を行った後、彼は軍を陣営へと引き揚げさせた。
§7.53.3Cum hoc idem postero die fecisset, satis ad Gallicam ostentationem minuendam militumque animos confirmandos factum existimans in Aeduos movit castra.
翌日も同様のことを行うと、ガリア人の誇示を抑え、兵士たちの士気を鼓舞するには十分なことがなされたと判断して、ハエドゥイ族の地へと陣営を移動させた。
§7.53.4Ne tum quidem insecutis hostibus tertio die ad flumen Elaver venit;
そのときでさえ敵は追撃してこなかったので、三日目にエラウェル川に到着した。
pontem refecit exercitumque traduxit.
彼は橋を修復し、軍を渡らせた。