§7.40.1Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio Caesar, quod semper Aeduorum civitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatione legiones expeditas quattuor equitatumque omnem ex castris educit;
この報せに大きな不安を抱いたカエサルは、常にハエドゥイ族の国家に特別の好意を示してきたため、何の躊躇も挟むことなく、軽装の四個軍団とすべての騎兵を陣営から引き出させた。
§7.40.2nec fuit spatium tali tempore ad contrahenda castra, quod res posita in celeritate videbatur;
このような切迫した状況にあっては、陣営を縮小する時間的余裕はなかった。 事態の解決は迅速さに懸かっていると思われたからである。
Gaium Fabium legatum cum legionibus duabus castris praesidio relinquit.
彼はレガトゥスのガイウス・ファビウスを二個軍団とともに、陣営の守備のために残した。
§7.40.3Fratres Litavicci cum comprehendi iussisset, paulo ante reperit ad hostes fugisse.
リタウィックスの兄弟たちを捕らえるよう命じたとき、彼らが少し前に敵のもとへ逃亡していたことを知った。
§7.40.4Adhortatus milites, ne necessario tempore itineris labore permoveantur, cupidissimis omnibus progressus milia passuum XXV agmen Aeduorum conspicatus immisso equitatu iter eorum moratur atque impedit interdicitque omnibus ne quemquam interficiant.
兵士たちを励まし、この決定的な瞬間に行軍の労苦によって気力を挫かれないよう促し、全員が極めて意欲的である中で、二十五マイル前進してハエドゥイ族の行軍部隊を目撃すると、騎兵を突入させて彼らの行軍を遅らせ、かつ妨害し、誰も殺害してはならないと全員に禁じた。
Eporedorigem et Viridomarum, §7.40.5quos illi interfectos existimabant, inter equites versari suosque appellare iubet.
エポレドリクスとウィリドマールスを、彼らが殺されたと思い込んでいたのであるが、騎兵たちの間を行き来させ、自分たちの同胞に呼びかけるよう命じた。
§7.40.6His cognitis et Litavicci fraude perspecta Aedui manus tendere, deditionem significare et proiectis armis mortem deprecari incipiunt.
これらが知られ、またリタウィックスの欺瞞が見破られると、ハエドゥイ族は両手を差し伸べ、降伏の意思を示し、武器を投げ捨てて命乞いをし始めた。
§7.40.7Litaviccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam profugit.
リタウィックスは自らの従属者たちとともに、――ガリア人の習わしによれば、極限の境遇にあっても保護者を見捨てることは罪悪なのであるが、――ゲルゴウィアへと逃亡した。