§7.40.1Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio Caesar, quod semper Aeduorum civitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatione legiones expeditas quattuor equitatumque omnem ex castris educit;
恺撒因这一消息而深感忧虑,因为他一向对埃杜伊人的国家特别宽大,于是他毫不犹豫,将四个轻装军团和全部骑兵带出营地。
§7.40.2nec fuit spatium tali tempore ad contrahenda castra, quod res posita in celeritate videbatur; Gaium Fabium legatum cum legionibus duabus castris praesidio relinquit.
在当时的情况下,没有时间来缩减营地,因为事情的成败似乎全在于速度;他留下副将盖乌斯·法比乌斯和两个军团驻守营地。
§7.40.3Fratres Litavicci cum comprehendi iussisset, paulo ante reperit ad hostes fugisse.
当他下令逮捕利塔维克斯的兄弟们时,发现他们就在不久前已经逃往敌人那里去了。
§7.40.4Adhortatus milites, ne necessario tempore itineris labore permoveantur, cupidissimis omnibus progressus milia passuum XXV agmen Aeduorum conspicatus immisso equitatu iter eorum moratur atque impedit interdicitque omnibus ne quemquam interficiant.
他鼓励士兵们在这个关键时刻不要因行军的劳苦而动摇,在所有人均情绪高昂的情况下,他前进了解二十五里,望见了埃杜伊人的队伍,便发出骑兵去延缓和阻碍他们的行军,并严令所有人不得杀死任何人。
Eporedorigem et Viridomarum, §7.40.5quos illi interfectos existimabant, inter equites versari suosque appellare iubet.
他命令埃波雷多里克斯和维里多马鲁斯,这两人本是被他们认为已经遇害的,让他们在骑兵中走动,并呼唤他们自己的同胞。
§7.40.6His cognitis et Litavicci fraude perspecta Aedui manus tendere, deditionem significare et proiectis armis mortem deprecari incipiunt.
了解了这些事实并看穿了利塔维克斯的欺骗后,埃杜伊人开始伸出双手表示投降,并扔下武器请求宽恕免死。
§7.40.7Litaviccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam profugit.
利塔维克斯和他的门客们——根据高卢人的习俗,即使在最极端的境遇下背叛保护人也是不义之罪——一同逃往盖尔戈维亚。