§7.4.1Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Arvernus, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus, convocatis suis clientibus facile incendit.
同様の方法で、そこにおいて、アルウェルニ族のケルティッルスの息子で、きわめて大きな影響力を持つ若者であるウェルキンゲトリクスは――彼の父は全ガリアの覇権を握っており、王位を熱望したという理由で部族国家によって殺害されていたのであるが――自身のクリエンテスたちを召集し、容易に煽り立てた。
§7.4.2Cognito eius consilio ad arma concurritur.
彼の計画が知られると、人々は武器を持って駆けつけた。
Prohibetur ab Gobannitione, patruo suo, reliquisque principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant; expellitur ex oppido Gergovia;
彼は、この運を試すべきではないと考えていた叔父のゴバニティオやその他の首長たちによって制止され、ゲルゴウィアの町から追放された。
§7.4.3non destitit tamen atque in agris habet dilectum egentium ac perditorum.
しかし彼は諦めず、地方で困窮者やならず者たちの徴兵を行った。
Hac coacta manu, quoscumque adit ex civitate ad suam sententiam perducit;
この手勢を集めると、彼は部族国家の中で出会う者を誰でも自分の考えに従わせた。
§7.4.4hortatur ut communis libertatis causa arma capiant, magnisque coactis copiis adversarios suos a quibus paulo ante erat eiectus expellit ex civitate.
彼は、共通の自由のために武器をとるようにと勧め、大軍を集めると、少し前に自分を追放した敵対者たちを部族国家から追い出した。
§7.4.5Rex ab suis appellatur.
彼は味方から王と宣言された。
Dimittit quoque versus legationes; obtestatur ut in fide maneant.
彼はあらゆる方向に使節を送り、信義にとどまるように懇願した。
§7.4.6Celeriter sibi Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices, Andos reliquosque omnes qui Oceanum attingunt adiungit: omnium consensu ad eum defertur imperium.
彼は速やかにセノネス族、パリシイ族、ピクトネス族、カドゥルクス族、トゥロネス族、アウレルクス族、レモウィケス族、アンドゥス族、および大洋に面するその他すべての部族を味方に加えた。 全員の合意により、彼に最高指揮権が委ねられた。
§7.4.7Qua oblata potestate omnibus his civitatibus obsides imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet,
この権力を与えられると、彼はこれらすべての部族国家に人質を要求し、一定数の兵士を速やかに自分の元へ連れてくるよう命じた。
§7.4.8armorum quantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat constituit; in primis equitatui studet.
また、各部族国家が自国において、いつまでに、どれだけの武器を製造すべきかを決定し、とりわけ騎兵の増強に努めた。
§7.4.9Summae diligentiae summam imperi severitatem addit; magnitudine supplici dubitantes cogit.
彼はこの上ない勤勉さに、この上なく厳格な指揮の容赦なさを加え、処罰の過酷さによって、ためらう者たちを従わせた。
§7.4.10nam maiore commisso delicto igni atque omnibus tormentis necat, leviore de causa auribus desectis aut singulis effossis oculis domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios.
というのも、重大な罪が犯された場合には、火あぶりやあらゆる拷問によって殺害し、比較的軽い理由の場合には、両耳を切り落とすか、あるいは片方の目をえぐり出して家に送り出し、残りの人々への見せしめとし、刑罰の大きさによって他の者たちを震え上がらせるようにしたからである。