§7.36.1Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam pervenit equestrique eo die proelio levi facto perspecto urbis situ, quae posita in altissimo monte omnes aditus difficiles habebat, de expugnatione desperavit, de obsessione non prius agendum constituit, quam rem frumentariam expedisset.
カエサルはその場所から5日間の行軍でゲルゴウィアに到着した。 その日、軽い騎兵戦が行われ、非常に高い山の上に位置しすべての接近路が困難である都市の立地を観察すると、強襲による攻略を断念し、食糧供給を確保するまでは包囲戦に着手すべきではないと決定した。
§7.36.2At Vercingetorix castris, prope oppidum positis, mediocribus circum se intervallis separatim singularum civitatium copias collocaverat atque omnibus eius iugi collibus occupatis, qua despici poterat, §7.36.3horribilem speciem praebebat;
一方、ウェルキンゲトリクスは、町の近くに設営された陣営において、自身の周囲に適度な間隔を空けて各部族の軍勢を個別に配置し、見下ろすことができる限りのその尾根のすべての丘を占拠させて、恐るべき光景を呈していた。
principesque earum civitatium, quos sibi ad consilium capiendum delegerat, prima luce cotidie ad se convenire iubebat, seu quid communicandum, seu quid administrandum videretur;
そして、作戦会議のために自身が選んでいたそれらの部族の指導者たちに、何か伝達すべきことや実行すべきことがあると思われる場合にはいつでも、毎日夜明けに自分のところに集まるよう命じていた。
§7.36.4neque ullum fere diem intermittebat quin equestri proelio interiectis sagittariis, quid in quoque esset animi ac virtutis suorum perspiceret.
また、騎兵戦に弓兵を混じらせることで、部下の一人一人にどれほどの闘志と勇気があるかを見極めることを、ほとんど一日たりとも欠かさなかった。
§7.36.5Erat e regione oppidi collis sub ipsis radicibus montis, egregie munitus atque ex omni parte circumcisus;
町の向かい、まさにその山の麓に、非常に堅固に守られ、四方が切り立っている一つの丘があった。
quem si tenerent nostri, et aquae magna parte et pabulatione libera prohibituri hostes videbantur;
もし我々の兵がここを確保すれば、敵から水の大部分と自由な採草を奪うことができるように思われた。
§7.36.6sed is locus praesidio ab his non nimis firmo tenebatur;
しかし、その場所は彼らによって、それほど強力ではない守備隊で確保されていた。
§7.36.7tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset, deiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones collocavit fossamque duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium incursu etiam singuli commeare possent.
それでもカエサルは夜の静寂に乗じて陣営から出発し、町から救援が送られ得る前に、守備隊を追い払ってその場所を占領し、そこに2個軍団を配置した。 そして、敵の不意の襲撃から安全に、兵が個別でも行き来できるように、大陣営から小陣営へと12フィートの二重の堀を引いた。