§7.34.1Hoc decreto interposito cohortatus Aeduos, ut controversiarum ac dissensionis obliviscerentur atque omnibus omissis his rebus huic bello servirent eaque quae meruissent praemia ab se devicta Gallia exspectarent equitatumque omnem et peditum milia decem sibi celeriter mitterent, quae in praesidiis rei frumentariae causa disponeret, exercitum in duas partes divisit:
この裁定を下した上で、ハエドゥイ族に対し、争いや不和を忘れ、これらすべての事柄を脇に置いてこの戦争に専心し、ガリアが平定されたときには自分自身からふさわしい褒賞を期待するように、また、食糧補給のために守備隊の中に配置するための、すべての騎兵と1万人の歩兵を速やかに自分のところへ送るようにと促し、軍隊を2つの部分に分けた。
§7.34.2quattuor legiones in Senones Parisiosque Labieno ducendas dedit, sex ipse in Arvernos ad oppidum Gergoviam secundum flumen Elaver duxit;
4個軍団をセノネス族とパリシイ族のもとへ率いさせるためにラビエヌスに与え、彼自身は6個軍団をアルウェルニ族のもと、エラウェル川に沿ってゲルゴウィアの町へと率いた。
equitatus partem illi attribuit, partem sibi reliquit.
騎兵の一部を彼に割り当て、一部を自分のために残した。
§7.34.3Qua re cognita Vercingetorix omnibus interruptis eius fluminis pontibus ab altera fluminis parte iter facere coepit.
このことを知ると、ウェルキンゲトリクスはその川のすべての橋を破壊し、川の対岸を行進し始めた。