§7.10.1Magnam haec res Caesari difficultatem ad consilium capiendum adferebat, si reliquam partem hiemis uno loco legiones contineret, ne stipendiariis Aeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod nullum amicis in eo praesidium videretur positum esse; si maturius ex hibernis educeret, ne ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret.
このことはカエサルに、作戦を決定する上で大きな困難をもたらした。 すなわち、もし冬の残りの期間、軍団を一つの場所にとどめておくならば、ハエドゥイー族の被保護民が攻め落とされて、友邦には彼を頼りにしても何の保護も与えられないと思われる結果、ガリア全土が反乱を起こすのではないかという懸念があり、もし通常より早く冬営地から軍を連れ出すならば、輸送が困難なために食糧不足に苦しむのではないかという懸念があった。
§7.10.2Praestare visum est tamen omnis difficultates perpeti, quam tanta contumelia accepta omnium suorum voluntates alienare.
しかしながら、これほど大きな屈辱を受け入れてすべての同盟者の支持を失うよりは、あらゆる困難を耐え忍ぶ方が勝っていると思われた。
§7.10.3Itaque cohortatus Aeduos de supportando commeatu praemittit ad Boios qui de suo adventu doceant hortenturque ut in fide maneant atque hostium impetum magno animo sustineant.
そこで、ハエドゥイー族に食糧を輸送するよう督促したうえで、ボイー族のもとに使者を先遣し、自分の到着を知らせ、彼らが忠誠を保ち、敵の攻撃に雄々しい心で耐えるよう励まさせた。
§7.10.4Duabus Agedinci legionibus atque impedimentis totius exercitus relictis ad Boios proficiscitur.
アゲディンクムに二つの軍団と全軍の輜重を残して、ボイー族のもとへと出発する。