§6.35.1Haec in omnibus Eburonum partibus gerebantur, diesque appetebat septimus, quem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reverti constituerat.
これらのことがエブルオネス族の全地域で行われており、カエサルが輜重と軍団のところへ戻ることを決めていた七日目が近づいていた。
§6.35.2Hic quantum in bello fortuna possit et quantos adferat casus cognosci potuit.
ここで、戦争において運命がいかに大きな力を持ち、いかに大きな不測の事態をもたらすかが知られ得た。
§6.35.3Dissipatis ac perterritis hostibus, ut demonstravimus, manus erat nulla quae parvam modo causam timoris adferret.
すでに示したように、敵が散り散りになり恐怖に陥っていたので、わずかな恐怖の要因さえもたらすような集団は存在しなかった。
§6.35.4Trans Rhenum ad Germanos pervenit fama, diripi Eburones atque ultro omnes ad praedam evocari.
ライン川の向こうのゲルマニア人たちに、エブルオネス族が略奪されており、さらに誰もが略奪へと誘い出されているという噂が届いた。
§6.35.5Cogunt equitum duo milia Sugambri, qui sunt proximi Rheno, a quibus receptos ex fuga Tencteros atque Vsipetes supra docuimus.
ライン川に最も近く、先に述べたように逃走中のテンクテリ族とウシペテス族を受け入れたスガンブリ族が、二千の騎兵を集める。
§6.35.6Transeunt Rhenum navibus ratibusque triginta milibus passuum infra eum locum, ubi pons erat perfectus praesidiumque ab Caesare relictum: primos Eburonum fines adeunt;
彼らは、橋が完成し、カエサルによって守備隊が残されていた場所から三十マイル下流で、船や筏を使ってライン川を渡る。
multos ex fuga dispersos excipiunt, magno pecoris numero, cuius sunt cupidissimi barbari, potiuntur.
そしてエブルオネス族の最初の国境に立ち入り、逃走して散り散りになっていた多くの者を捕らえ、バルバリが最も欲しがる膨大な数の家畜を手に入れた。
§6.35.7Invitati praeda longius procedunt.
彼らは略奪に誘われてさらに遠くへと進む。
Non hos palus in bello latrociniisque natos, non silvae morantur.
戦争と略奪の中に生まれた彼らを、沼地も森林も引き留めはしない。
Quibus in locis sit Caesar ex captivis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt.
彼らは捕虜たちにカエサルがどこにいるかを尋ね、彼がさらに遠くへ出発したことを知り、全軍が立ち去ったことを確かめる。
§6.35.8Atque unus ex captivis "Quid vos," inquit, "hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet iam esse fortunatissimos?
すると、捕虜の一人が言った。 「なぜお前たちは、このような哀れでわずかな戦利品を追い求めているのか。 お前たちには、今や最も幸運な者となることが許されているというのに。
§6.35.9Tribus horis Aduatucam venire potestis: huc omnes suas fortunas exercitus Romanorum contulit: praesidi tantum est, ut ne murus quidem cingi possit, neque quisquam egredi extra munitiones audeat.
三時間でアドゥアトゥカに到着できる。 そこへローマ軍はすべての財産を集めている。 守備兵は極めてわずかなので、城壁を囲むことさえできず、誰も防御壁の外へ出る勇気がないほどだ。
" §6.35.10Oblata spe Germani quam nacti erant praedam in occulto relinquunt; ipsi Aduatucam contendunt usi eodem duce, cuius haec indicio cognoverant.
」希望を与えられたゲルマニア人たちは、手に入れていた戦利品を隠された場所に残し、自らは、これらをその情報によって知る契機となった同じ案内人を伴って、アドゥアトゥカへと急いだ。