Humanitext Reader

凯撒 · 高卢战记 §6.35.1-6.35.10

苏甘布里人渡河与突袭阿杜阿图卡的企图

第 249 段,共 404 段 · 拉丁语

内容简介

在凯撒预定返回的日期临近之际,听闻劫掠风声的日耳曼苏甘布里人渡过莱茵河入侵。他们从一名俘虏口中得知凯撒大军不在,且集中了大量财物的阿杜阿图卡守备极度空虚,于是放弃眼前的战利品,急行军前去突袭。

§6.35.1Haec in omnibus Eburonum partibus gerebantur, diesque appetebat septimus, quem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reverti constituerat.
这些事情在埃布罗内斯人的各个地方进行着,第七天即将来临,凯撒曾决定在这一天返回辎重和军团所在地。
§6.35.2Hic quantum in bello fortuna possit et quantos adferat casus cognosci potuit.
在这里可以得知,命运在战争中有多么大的力量,以及它会带来多么大的变故。
§6.35.3Dissipatis ac perterritis hostibus, ut demonstravimus, manus erat nulla quae parvam modo causam timoris adferret.
正如我们已经指出的,由于敌人四处散落、惊慌失措,已经没有任何一支哪怕能带来微小恐惧原因的武装力量了。
§6.35.4Trans Rhenum ad Germanos pervenit fama, diripi Eburones atque ultro omnes ad praedam evocari.
在莱茵河对岸的日耳曼人那里传开了流言,说埃布罗内斯人正在被劫掠,甚至所有人都被号召去抢夺战利品。
§6.35.5Cogunt equitum duo milia Sugambri, qui sunt proximi Rheno, a quibus receptos ex fuga Tencteros atque Vsipetes supra docuimus.
最靠近莱茵河的苏甘布里人召集了两千名骑兵,正如我们上面所说,他们接纳了从逃亡中来的滕克特里人和乌西佩特斯人。
§6.35.6Transeunt Rhenum navibus ratibusque triginta milibus passuum infra eum locum, ubi pons erat perfectus praesidiumque ab Caesare relictum: primos Eburonum fines adeunt; multos ex fuga dispersos excipiunt, magno pecoris numero, cuius sunt cupidissimi barbari, potiuntur.
他们在凯撒建成桥梁并留有守备队的地方下游三十英里处,乘船只和木筏渡过莱茵河:他们进入了埃布罗内斯人的首要边境;捕获了许多在逃亡中失散的人,并夺取了大量的牲畜,这是蛮族人最贪图的东西。
§6.35.7Invitati praeda longius procedunt.
在战利品的诱惑下,他们继续向前推进。
Non hos palus in bello latrociniisque natos, non silvae morantur.
无论是沼泽还是森林,都无法阻挡这些生于战争和劫掠的人。
Quibus in locis sit Caesar ex captivis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt.
他们向俘虏询问凯撒在什么地方;发现他已经走得更远,并得知全军都已离去。
§6.35.8Atque unus ex captivis "Quid vos," inquit, "hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet iam esse fortunatissimos?
俘虏中有一个人说:“你们为什么追求这可怜而微薄的战利品呢? 你们现在明明可以成为最幸运的人。
§6.35.9Tribus horis Aduatucam venire potestis: huc omnes suas fortunas exercitus Romanorum contulit: praesidi tantum est, ut ne murus quidem cingi possit, neque quisquam egredi extra munitiones audeat.
三个小时内你们就能到达阿杜阿图卡:罗马军队把他们所有的财产都集中到了这里。 守军如此微弱,以至于连城墙都无法围守,也没有人敢走到防御工事外面。
" §6.35.10Oblata spe Germani quam nacti erant praedam in occulto relinquunt; ipsi Aduatucam contendunt usi eodem duce, cuius haec indicio cognoverant.
” 得到了这个希望,日耳曼人把他们已经获得的战利品留在隐秘的地方;他们自己则在同一个向导的带领下,急行军前往阿杜阿图卡,他们正是通过这个人的情报得知了这些事情。

词汇与语法注释

  1. §6.35.6triginta milibus passuum — 与用作介词或副词的 infra(在……下方)连用,表示与基准点(桥梁)距离的“程度差异夺格”(或“空间测量夺格”),意为“在(该处)下游三十英里(三万步)处”。
  2. §6.35.6cuius sunt cupidissimi barbari — 关系代词 cuius(单数属格,先行词为 pecoris)是客观属格,由表示渴望的形容词 cupidus 的最高级 cupidissimus 支配,该形容词常规要求接属格。
  3. §6.35.8quibus licet iam esse fortunatissimos — 尽管非人称动词 licet 带有与格逻辑主语 quibus(先行词为 vos),但不定式 esse 的表语形容词使用的是宾格形式(fortunatissimos)而非与格(fortunatissimis)。这是拉丁语中常见的一种句法现象,即在 licet 带有与格主语的情况下,不定式的表语仍可采用宾格。
  4. §6.35.9praesidi tantum est — praesidi 是部分属格,修饰 tantum(这么多/仅这么点)。在此处 tantum 具有限制性含义(仅此而已、极少),引导后面的 ut 结果从句。

引用这一段

凯撒, 高卢战记 §6.35.1-6.35.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0448.phi001.humanitext-lat2:6.35.1-6.35.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。