§6.31.1Ambiorix copias suas iudicione non conduxerit, quod proelio dimicandum non existimarit, an tempore exclusus et repentino equitum adventu prohibitus, cum reliquum exercitum subsequi crederet, dubium est.
アンビオリクスが、戦闘で戦うべきではないと考えたがゆえに、自らの意思によって軍勢を集めなかったのか、それとも、残りの軍勢が後から続いていると信じていたために、時間に阻まれ、かつ騎兵の突然の到来によって妨げられたのかは、不確かである。
§6.31.2Sed certe dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulere iussit.
しかし確かに、彼は野を越えて使者を派遣し、めいめいが自分自身の安全を配慮するよう命じた。
Quorum pars in Arduennam silvam, pars in continentes paludes profugit;
彼らのうち一部はアルドゥエンナの森へ、一部は連なる湿地帯へと逃げ込んだ。
§6.31.3qui proximi Oceano fuerunt, his insulis sese occultaverunt, quas aestus efficere consuerunt;
大洋に最も近かった者たちは、潮の干満が作り出すのが常である島々に身を隠した。
§6.31.4multi ex suis finibus egressi se suaque omnia alienissimis crediderunt.
多くの者が自らの領土を出て、自身と自らの全財産を、まったく縁のない人々へと委ねた。
§6.31.5Catuvolcus, rex dimidiae partis Eburonum, qui una cum Ambiorige consilium inierat, aetate iam confectus, cum laborem aut belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus detestatus Ambiorigem, qui eius consilii auctor fuisset, taxo, cuius magna in Gallia Germaniaque copia est, se exanimavit.
エブロネス族の半分の王で、アンビオリクスとともに計画を企てていたカトゥウォルクスは、すでに高齢で衰えており、戦争や逃亡の労苦に耐えることができなかったため、その計画の首謀者であったアンビオリクスをあらゆる言葉で呪い、ガリアやゲルマニアに多く自生するイチイによって、自ら命を絶った。