§6.29.1Caesar, postquam per Vbios exploratores comperit Suebos sese in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut supra demonstravimus, minime omnes Germani agriculturae student, constituit non progredi longius;
カエサルは、ウビィ族の偵察兵を通じてスエビ族が森へ退却したことを知った後、穀物の不足を恐れて(以前我々が説明したように、ゲルマニア人はおよそ誰も農業に熱心ではないからであるが)、これ以上先へ進まないことを決意した。
sed, §6.29.2ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret atque ut eorum auxilia tardaret, reducto exercitu partem ultimam pontis, §6.29.3quae ripas Vbiorum contingebat, in longitudinem pedum ducentorum rescindit atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor constituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit magnisque eum locum munitionibus firmat.
しかし、蛮族から自分が戻ってくることへの恐怖を完全に拭い去ってしまわないように、また彼らの援軍を遅らせるために、軍を引き返させた上で、橋の最後の部分を、それはウビィ族の岸に接していたが、二百フィートの長さにわたって取り壊し、橋の端に四階建ての塔を建て、橋を護衛するために十二個コホルトの守備隊を配置し、その場所を強力な防御施設で補強した。
Ei loco praesidioque Gaium Volcatium Tullum adulescentem praefecit.
その場所と守備隊の指揮官として、若きガイウス・ウォルカティウス・トゥッルスを任命した。
§6.29.4Ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ad bellum Ambiorigis profectus per Arduennam silvam, quae est totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni finibusque Treverorum ad Nervios pertinet milibusque amplius quingentis in longitudinem patet, Lucium Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate itineris atque opportunitate temporis proficere possit;
彼自身は、穀物が実り始める頃、アンビオリクスとの戦争に向けて、ガリア全土で最大であり、ライン川の岸やトレウェリ族の領土からネルウィ族の地にまで及び、長さが五百マイル以上にわたって広がっているアルドゥエンナの森を通って出発し、行軍の迅速さと時期の好都合さによって何か成果を上げられるかもしれないと考え、ルキウス・ミヌキウス・バシルスを全騎兵とともに先発させた。
§6.29.5monet, ut ignes in castris fieri prohibeat, ne qua eius adventus procul significatio fiat: sese confestim subsequi dicit.
陣営内で火を焚くことを禁じるよう彼に指示した。 これは、彼の接近が遠くから察知されないようにするためである。 自分もすぐに後を追うと言った。